Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum fides infusa sufficiat ad eliciendum actum fidei sine fide acquisita
QVAISTIO TERTIA. Vtrum fides infusa sufficiat ad eliciendum actum fidei sine fide acquisita. Cajet. 2. 2. q. 4. art. 5. & in Thom. q. 6. ar. 1. ad 1.
TERTIO quaeritur, vtrum fides infusa sufficiat ad eliciendum actum fidei sine fide acquisita. Et videtur quod sic, quia habitus est quo quis potest vti cum voluerit praesente obiecto, sed hoc non esset, nisi per habitum fidei infusae posset fidelis exire in actum absque quocunque alio acquisito, ergo &c.
Item perfectior est fides infusa, quam acquisita, sed per fidiacquisitam potest quis exire in actum sine fide infusa, ergo & per fidem infusam sine acquisita.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Ro. 10. quomodo credent ei quem non audierunt? & ibi dicitur quod fides est ex auditu, ergo ad credendum oportet quod homo habea fidem ex auditu. Sed talis est acquisita, ergo praeter fidem infusam necessaria est ad actum credendi fides acquisita.
RESPONSIO. Dicendum est quod fides infusa nor sufficit ad eliciendum actum credendi sine fide acquisita vocando fidem acquisitam, omnem cognitionem acceptam ex apparentibus, & hoc patet primo sic si fides infusa sufficeret ad eliciendum actum credenti sine fide acquisita, tunc baptizatus in quo est fides infusa factus adultus, & etiam per miraculum scientiis naturalibus praeditus, propositis sibi credibilibus & oppositis credibilium absque persuasione ad quamcunque partem, assentiret credilibibus, & oppositis dissentiret: hoc autem est falsuci, ergo fides infusa no, sufficit ad eradendum sine acquisita Maior patet, quia habitus qui secundum se sufficiens sit ad eliciendum aliquem actum proposito obiecto potest actum illum elicere. Minor probatur dupliciter. Primo quia habens fidem non solum quoad habitum, sed etiam quoad actum, respectu aliquorum non minus potest exire in actum respectu aliorum credibilium de nouo sibi propositorum, quam habens fidem solum secundum habitum possit exire respectu quorumcunque credibilium propositorum sibi, omnia enim sunt ei noua, & de nouo proposita, sed Iudaei habentes fidem secundum habitum, & secundum actum respectu aliquorum credibilium per illum non assentiebant nouis articulis a Christo propositis. Alioquin omnes habentes assensissent, quod non est verum, & qui assenserunt hoc fuit concurrente cum fide notitia acquisita ex vit. & miraculis, ergo fortiori ratione ille qui haberet solum fidem quae nunquam exiisset in actum respectu quorumcunque credibilium non assentiret sibi articulis propositis plus quam oppositis eorum per solam fidem infusam, nisi concurreret aliqua no titia acquisita, imo forte si talis esset miraculose praeditus cognitione naturali, facilius assentiret oppositis articulorum quam articulis: talis enim facilius credet vnum esse suppositum in diuinis quam tria, & Deum non esse hominem quam esse hominem. Secundo probatur eadem minor per illud quod dicit bea tus August. contra fundamentum Manichaei, & habitum fuit supra. Non crederem euangelio, si non crederem ecclesiae approbanti, et iterum, euangelium Nazareorum non admitto, quia ecclesia non admittit: assensus autem dependens ex approbatione ecclesiae est acquisitus, ergo fides infusa non sufficeret ad credendum articulos in euangelio contentos, si non concurreret notitia ex approbatione ecclesiae.
Secundo principaliter patet idem sic, Actus qui dependet ex aliquo apparente in se, si sit respectu obiecti non apparentis in se non potest procedere ex solo habitu infuso, sed actus credendi articulos est huiusmodi, ergo non potest procedere ex solo habitu infuso. Maior patet, quia cum habitus infusus non faciat obiectum quod in se non est apparens esse apparens, si actus: dependet ex alio apparente, impossibile est quod ad talem actum sufficiat habitus infusus. Minor declarata fuit prius, vbi ostensum fuit quod oportet actum credendi resoluere ad aliquod medium quod est in se apparens. Et confirmatur hoc per dictum saluatoris, Io. 15. qui dicit, si non venissem, & locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, si opera in eis non fecissem, quae nullus alius fecit, peccatum non haberent. Constat autem od non habuissent excusationem de peccato incredulitatis, dato quod Christus non fuisset eis locutus, aut miracula fecisset, si fides infusa suffecisset ad credendum, dummodo credibilia fuissent eis proposita, videtur ergo quod ad credendum non sufficiat fides infusa, sine aliqua acquisita notitia. Et ideo secundum Apost. Rom. 10. Ad credendum opus est praedicatione. Praedicatio autem non est sim plex propositio credibilium, sed est cum persuasione ex scripturis vel signis, vel aliquo apparenti.
On this page