Praeambulum
Praeambulum
T autem spes & virtus. Superius determinauit Magister de fide. Hic determinat de spe. Et diuiditur in quatuor. Primo determinat de spe, ostendens quid sit. Secundo quoad obiectum. ostendens de quo sir: & assignat quo ad hoc differentiam & conuenientiam fidei, & spei. Et sicut fides, ita & spes, Tertio quoad subiectum, an fuerit in Christo. Post haec superest inuestigare. Quarto quoad statum, vtrum scilicet fuerit in antiquis patribus qui in lymbo erant ibi, de antiquis vero patribus. Haec est diuisio, &c.
In speciali sic procedit, & ponir duas disfinitiones spei. Prima est, quod spes est virtus, qua spiritualia bona & aeterna cum fiducia expectantur. Secunda est, quod spes est certa expectatio futurae beatitudinis, veniens ex Dei gratia, & ex meritis praecedentibus, non quidem ipsam spem, sed rem speratam. Postea dicit quod sicut fides est de non visis, ita & spes, spes enim quae videtur non est spes. Differunt tamen fides & spes, quia fides est tam de bonis quam de malis, & tam de praesentibus quam de fu¬ turis & praeteritis, & tam de pertinentibus ad ipsum credentem quam de non pertinentibus. Spes vero est solum de futuris bonis pertinentibus ad ipsum sperantem. Postea quaeritvtrum fides & spes fuerint in Christo, & dicit quod non sicut non sunt in angelis & beatis, & quamuis dicatur de Christo, In te domine speraui, illa tamen spes non fuit sicut nostra, quia manifeste videba ea quae credebat & sperabat. Vitimo quaerit vtrum in antiqui patribus qui fuerunt in lymbo essent fides & spes, & dicit quod sic, sed fuerunt euacuatae quando peruenerunt ad visionem. Et in hoc terminatur &c.
On this page