Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum spes sit virtus
CIRCA distinctionem istam quaeritur primo, vtrum spes fit virtus. Et arguitur quod non, quia virtus est dispositio perfecti, vt habetur 7. Physiicorum, sed spes est dispositio imperfecti, eius scilicet qui non habet quod sperat, cum spes sit de nondum habito, ergo spes non est virtus.
Item ad consequutionem finis supernaturalis videtur sufficere cognitio finis supernaturalis & amor eiusdem, sed primum scilicet cognitio sufficienter habetur per fidem, amor autem sufficienter per charitatem, ergo spes superfluit, sed nulla virtus est superflua, quare &c.
IN CONTRARIVM est, quia spes enumeratur inter fidem & charitatem quae sunt virtutes, ergo ipsa est virtus.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est quot modis dicitur spes. Et in qua significatione nunc accipiatur. Secundum est vtrum sit virtus.
Quantum ad primum sciendum est quod spes accipitur quinque modis. Vno modo pro certitudine, & sic accipitur Roman. 5. vbi dicitur quod tribulatio patientiam operatur. Patientia vero spem, id est, certitudinem quasi di. quod patiens in tribulatione debet esse certus de retributione. Secundo pro passione appetitus sensitiui, & sic connumeratur in quatuor principales passiones quae sunt spes, timor, gaudium, & tristitia. Tertio modo accipitur pro re sperata secundum id ad Titum 2. Expectantes beatam spem, id est, beatitudinem speratam. Quarto modo accipitur pro actu expectandi, vt cum dicitur quod spes est expectatio &c. Et nullo istorum quatuor modorum spes est virtus, quia cum virtus sit habitus ipsa non est certitudo quae est quidam actus vel eius conditio, nec res sperata, nec passio, nec actus, omnia enim haec realiter differunt ab habitu. Quinto modo accipitur pro habitu inclinante & determinante voluntatem ad expectandum bonum supernaturale & arduum. Et quod conueniens sit ponere talem habitum, probatur sic, sicut se habet intellectus noster ad cognitionem veri supernaturalis, sic se habet voluntas ad prosecutionem eiusdem, sed propter primum ponitur in intellectu habitus fidei, ergo pari ratione ponendus est in voluntate alius habitus propter secundum actum, illum autem habitum dicimus spem, quare, &c.
Est tamen hic aduertendum quod sicut habitus fidei infusa non est simpliciter necessarius intellectui ad hoc vt essentia vero supernaturalis, sed solum vt proptius & perfectius & discretius assentiat, sic ad inclinandum voluntatem in prosecutionem boni supernaturalis non est necessarius simpliciter aliquis habitus infusus, quia ad hoc sufficit cognitio talis boni sub ratione possibilis haberi, requiritur tamen habitus spei infusus ad hoc quod promptius & perfectius & firmius inclinetur voluntas ad prosequutionem talis boni. Spes autem sic accepta diffinitur a doctoribus quod est expectatio certa futurae beatitudinis ex meritis & gratia proueniens, vbi aduertendum est, quod habitus innotescat per actum & obiectum & circumstantias actus, omnia haec exprimuntur in praedicta descriptione actus, cum dicitur expectatio quae sonat in motum voluntatis tendentis in obiectum. Et est sensus quod spes est habitus quo expectamus, obiectum vero innuitur cum dicitur futurae beatitudinis, circunstantia vero actus cum dicitur certa, & haec est generalis conditio cuiuscunque virtutis quia omnis virtus certitudinaliter inclinat in actum suum & in obiectum, circunstantia vero actus vt tendat in tale obiectum innuitur, cum dicitur ex meritis ac gratia proueniens, quia res sperata non habetur, nec speratur haberi, nisi mediante gratia dei & meritis ipsius operantis, non vt fit sensus quod spes quae est virtus proueniat ex meritis, sed potius quod res sperata ex eis habeatur, & actus spei tendat in tem speratam per merita tanquam per media per quae acquiritur. Et sic patet primum.
QUANTVM ad secundum dicendum est quod spes est virtus largo modo accipiendo virtutem, sicut prius fuit dictum de fide, quod patet sic, Omnis habitus inclinans & determinan voluntatem ad bonum actum est virtus, & hoc patet ex 2. Ethic. vbi dicitur quod virtus est quae habentem perficit & opus eius bonum reddit, sed spes inclinat & determinat voluntatem ad bonum actum, ergo ipsa est virtus. Minor probatur, quia actus est bonus, qui est conformis suae regulae: actus autem ad quem inclinat spes est conformis regulae suae, cum enim regula voluntatis sit ratio recta, quae potest esse secundum leges inferiores, & secundum superiores, vtroque modo spes innititur rationi rectae, quia innititur rationi illuminatae per fidem, cum qua necessario concurrit concorditer ratio humana, & innitens aliquibus apparentibus, vt declaratum fuit prius, quare &c.
On this page