Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum spes sit virtus theologica

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum spes sit virtus theologica. Thom. 2. 2. 717. ar. 5.

SECVNDO quaeritur vtrum spes sit virtus theologica. Et arguitur quod non, quia virtus theologica non consistit in medio duorum vitiorum, sed speconsistit in medio duorum vitiorum, scilicet praeB sumptionis & desperationis, ergo non est virtus theologica

Item obiectum spei est arduum, sed tendere in arduum, pertinet ad magnanimitatem, quae est virtus moralis, ergo & spes

Item illae virtutes sunt eaedem, quarum extrema eis opposita sunt eadem, sed spei & fortitudinis sunt eadem extrema vtr que opposita,s.timiditas & audacia, ergo spes & fortitudo es eadem virtus: constat autem quod fortitudo sit virtus moralis, & non theologica, ergo & spes.

IN CONTRARIVM arguitur, quia spes non est vir tus intellectualis, cum sit habitus voluntatis, nec moralis, cun non fit circa passiones & actiones nostras, ergo est theologica

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sun duo. Primum est, an spes sit virtus theologica, & qualiter ab alii distinguatur, scilicet a fide a charitate. Secundum est de ordine spei ad fidem & charitatem.

Quantum ad primum sciendum est quod quum virtus thelogica dicatur quae habet deum pro obiecto hoc potest intellig dupliciter. Vno modo de obiecto immediato. Alio modo de obiecto principali, quamuis mediato, si de obiecto immediato, si spes non esset virtus theologica, quia immediatum obiectur spei non est ipse deus, sed beatitudo formalis, quae est quid crea tum. Quod patet, quia spes pertinet ad amorem concupiscentiae, quo volumus nobis aliquod bonum, sed proximum & immediatum obiectum amoris concupiscentiae non est deus secundum se (deus enim amandus est propter se, & amore amicitiae) ergo est aliquid aliud, sed non beatitudo creata, vt patet ex ipsa descriptione spei, s. quod est expectatio futurae beatitudinis ergo &c. Item idem est obiectum spei & gaudij seu delectationis nec differunt nisi secundum praesens & futurum, sed obiectum proximum gaudij seu delectationis in patria, non est deu secundum se, sed beatitudo creata, vt fuit probatum primo lit dist. 1. ergo nec spei.

Si vero loquamur de obiecto principali, sed tamen mediato sic deus est obiectum spei, & spes est virtus theologica, beatitudo enim quae habet deum pro obiecto est proximum obiectur spei, & ita obiectum beatitudinis est obiectum principale sper quamuis mediante beatitudine, est tamen principale, quia totar bonitatem & arduitatem quam spes attendit in obiecto suo hbet beatitudo ex hoc quod est circa deum, sicut circa proxim obiectum, hoc autem est intelligendum de obiecto, quod est re sperata, quia si obiectum spei dicatur id a quo speramus beatitudinem, tunc ipse deus est immediatum obiectum spei: ex hoc patet qualiter spes distinguatur a fide & charitate. Distinguitu enim ab vtroque dupliciter. Vno modo penes obiectum, quiobiectum immediatum fidei & charitatis est ipse deus, obiectum autem immediatum spei est beatitudo creata, quamuis principale & mediatum sit ipse deus. Alio modo distinguitur fides spe penes subiectum, quia fides perficit intellectum, spes auten voluntatem: a charitate autem differt penes actum, quia actu charitatis pertinet ad amorem amicitiae. Actus autem spei ad amorem concupiscentiae: & sic patet primum.

QUANTVM ad secundum notandum est quod sicut dicti fuit supra dist. 23. aut quaeritur de ordine temporis, aut naturae, s de ordine temporis sic quantum ad primam infusionem dictorum habituum non est inter eos inuenire talem ordinem, quia simu infunduntur, & causa tunc dicta fuit, si vero quaeritur de ordine naturae, sic planum est de fide quod ipsa naturaliter praecedit spem & charitatem, vt fuit probatum. De spe autem & charitate qualem ordinem habeant non est adeo clarum, si enim consideremus actum amandi & sperandi qui videntur esse a spe & charitate: sic charitas videtur praecedere spem sicut diligere praecedit sperare, prius enim diligitur aliquid tanquam bonum, quan speretur, vt possibile, sed hoc non obstante dicendum est quod spes praecedit charitatem ordine naturae. Quod patet dupliciter. Primo, quic illud est prius quo amoto amouetur alterum, & non econuerso, sed amota spe amouetur charitas & non econuerso, ergo spes praecedit charitatem. Secundo, quia propriu est charitatis ponere circa omnem bonum actum rationem meriti, sine charitate enim voluntas potest amare bonum tam supernaturale quam naturale, & etiam sperare vt patet in habentibus fidem informem, sed nullum meritum potest esse sine charitate vt patet 1. Corint. 13. meritum autem est vltima perfectio qua est possibilis in actibus voluntatis saltem in viatoribus, ergicharitas est vltimus habitus voluntatis: & sic patet secundum

AD PRIMVM arg. dicendum quod non est proprium virtuti morali consistere in medio duorum vitiorum, quia non conuenit omni, nec soli, nec omni, quia non conuenit iustitiae, nec soli quia sicut circa passiones contingit excedere regulam rationi & ab ea deficere secundum quae attenditur vitium superabundanti & defectus inter quae virtus moralis tenet medium tanquam concors regulae rationis, sic in actibus rationis respectu regulae supernaturalis contingit excedere, & deficere, & aequari sicut cor tingit credere plus quam oportet, & minus quum oportet, & quantum oportet, & secudum hoc fides per quam creditur quod oporter & quantum oportet est medium inter duo vitia licet non sint ei propria nomina imposita, sed vocatur vtrumque generali nomine infidelitatis, & eodem modo est de spe nisi quod vitiis oppositi sunt nomina imposita scilicet praesumptio & desperatio. Nec istud arguit spem esse virtutem moralem, verum est quod hoc magis at tribuitur virtutibus moralibus quam aliis, quia plures ex virtutibus moralibus habent esse circa passiones in quibus est inuenire ex natura earum medium, superabundantiam & defectum.

Ad secundum dicendum quod magnanimitas est circa bonum arduum humanum tamen, & quod est proportionatum naturae tanquam possibile haberi propriis viribus, vnde es virtus moralis, sed spes est circa bonum arduum supernaturale quod excedit facultatem naturae. Et ideo est auxilio alterius assequendum, vnde est virtus theologica.

Ad tertium dicendum quod spes & fortitudo non sunt idem, nec habent idem obiectum, nec eadem extrema, obiectum enin spei est bonum obiectum vero fortitudinis est periculum quod habet rationem mali, extrema etiam spei sunt praesumptio, desperatio, bonum enim arduum vel propter difficultatem totaliter di mittitur & sic est desperatio, vel praeter media ad ipsum ordinta appetitur & sic est praesumptio, vel tenditur in ipsum secundi media ad hoc diuinitus inspirata & sic est spes, extrema autem fortitudinis sunt timiditas & audacia, periculum enim vel propter difficultatem totaliter fugitur & sic est timiditas, vel prae ter rationem in ipsum tenditur, & sic est audacia, fortitudo vermedio modo se habet, & sic patet quod non sunt idem spes & fol titudo. Aduertendum tamen est, quia ex fine distinguuntur ea qua sunt ad finem, ideo virtutes theologicae quae habent vltimum finem pro obiecto imperant actus aliarum virtutum quae sunt circa ea quae sunt ad finem, propter quod spes imperat actum fortitudinis secundum illud Esaiae 30. In silentio & in spe erit fortitudo nostra, & similiter imperat actum patientiae & longanimitatis qui dicuntur quaedam expectatio vt habetur Rom. 8. per patientiam expectamus, & Gal. 5. longanimitas expectationis &c

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2