Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum spes habeat certitudinem

QVAISTIO TIITIA. Vtrum spes habeat certitudinem. Thom. 22. q. 18. ar. 4.

TERTIO quaeritur, vtrum spes habeat certitudinem. Et arguitur quod non, quia certitudo seu securitas opponuntur timori, sed quilibet quantumcunque bonus debet timere de assequutione vita Taeternae, secundum illud Prouerb. 28. Beatus homo qui semper est pauidus, ergo nullus debet cum certitudius eam sperare.

Item nullus habebit vitam aeternam sine gratia, sed nullus potest esse certus an habeat gratiam, ergo nulus potest cum certi tudine sperare vitam aeternam.

IN CONTRARIVM arguitur, quia virtus est certior omni arte vt dicit Philosophus in Ethicis, sed spes est virtus, ergo habet certitudinem

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est vtrum spes habeat certitudinem. Secundum est in quibus sit spes.

QUANTVM ad primum sciendum est quod certitudo proprie dicitur firmitas euidentiae virtutis cognitiuae respectu suilobiecti, & quia firmitas euidentiae quandam determinationem habet respectu dubitationis (dubitans enim fluctuat in alterutram partem) ideo nomen certitudinis translatum est ad significandum determinationem cuiuscunque virtutis tam naturalis quam moralis in suum actum circa obiecta, secundum quem modum dicimus quod natura certitudinaliter operatur, & Philosophus dicit quod virtus certior est arte, quia per artem non sic determinatur quis ad operandum, sed potest operari sic vel aliter, sicut per virtutem quae inclinat ad vnum & per vnum modum, certitudo igitur principaliter & primo pertinet ad vim cognitiuam, sed participatiue & quasi transsatiue pertinet ad vim appetitiuam & motiuam, & est alterius rationis haec & illa, quia certitudo cognitionis non potest deficere, ei enim non potest subesse falsum, sed certitudo inclinationis potest deficere, & quandoque deficit ab eo ad quod inclinat, sicut graue impeditur a motu deorsum, & habens virtutem quandoque agit praeter eam, vel contra eam, & tamen certitudo inclinationis manet in vtroque, quia grauitas certitudinaliter iest determinate inclinat ad motum deorsum & omnis virtus: inclinat determinate ad vnum, ex quo patet quod spes certitudinem habet secundo modo dictam cum qua potest stare q sperans nunquam consequatur rem speratam, vnde potest si argui, Id quod conuenit omni virtuti conuenit spei, sed certitudo secundo modo dicta conuenit omni virtuti, ergo & spei.

QUANTVM ad secundum scilicet in quibus sit spes aduertendum est quod aut quaeritur de spe quantum ad actum, aut quantum ad habitum. Si quantum ad actum, sic dicendum est quod proprie actus spei non est in beatis, nec in damnatis, sed solun in viatoribus, quod patet, quia deficiente obiecto necesse es deficere actum, sed in damnatis & beatis deficit obiectum spei, erge deficit actus eius. Maior de se patet, sed minor probatur, quia obiectum spei vniuersaliter loquendo est bonum, & in hoc differi spes a timore qui est de malo. Item non quodcunque bonum, sed arduum quod difficultatem habet, & in hoc differt a concupiscentia vel desiderio quae sunt de bono absolute. Item oportet quod sit futurum in quo differt a gaudio vel delectatione, & istud tertium sequitur ad secundum, quia bonum praesens difficultate vel arduitatem non habet ad adipiscendum cum iam sit habitum, oportet etiam quod sit possibile haberi, & sic apprehendatur, in quo differt a desperatione. Praeter hoc autem ad principale & formale obiectum spei vt est virtus theologica requiritur quod illud bonim arduum futurum possibile haberi sit beatitudo supernaturalis, constat autem quod in damnatis angelis vel hominibus non est hoinuenire, sed potius oppositum vt dictum fuit, beatis vero sua beatitudo essentialis non est futura, sed praesens, accidentalis vero quo ad gloriam corporis est in eis futura, & similiter fuit in Christo aute resurrectionem, sed non habet rationem ardui, vel difficilis, quia licet gloria corporis sit quid arduum per comparationem ad naturam humanam absolute consideratam, tamen non per comparationem ad eam iam habentem gloriam animae, tum quia gloria corporis est minimum quid per comparationem ad gloriam animae, tum quia habens gloriam animae habet sufficientem causam gloriae corporis. Patet ergo quod tam in beatis quam in damnatis deficit aliqua conditio obiecti spei, ergo in eis nor potest esse proprie actus sperandi. Dico autem proprie, quia accipiendo sperare pro quacunque expectatione boni futuri, sic in eis est expectatio stolae corporis, vel alicuius alterius praemi accidentalis sic etiam sperare dicuntur, sicut ex persona Christi dicitur in Psal. In te domine speraui, vt glosa exponit.

Si vero quaeratur de spe quantum ad habitum sic est proba bile quod spes non sit in damnatis, & hoc clarum est quantum ad opinio nem illorum qui dicunt quod habitus infusus amittitur per vuicum actum contrarium, quae licet sit dubia (vt prius dictum fuit) tantum pro praedicta conclusione est alia ratio videlicet quod cum habitus acquisitus amittatur per continuationem actuum contrariorum probabile est quod idem fit de habitu infuso, qui licet non acquiratur, nec amittatur per actus nostros effectiue, ami titur tamen per actus nostros demeritorie, cum igitur in dannatis sint continue actus, desperationis de habenda beatitudine (nan sicut ad perfectione beatitudinis pertinet securitas de ea non amittenda, sic ad cumulum miseriae damnatorum pertinet q ipsi sciant quod nullo modo possunt damnationem euadere, nec ad beatitudinem peruenire, propter quod desperant de ea) ergo in eis non est spes quo ad habitum. Haec autem ratio non cogit quin habitus spei possit inueniri in beatis, nec alia apparet ad praesennisi quod videretur frustra manere cum non possit exire in actum suum principalem vt statim patuit. In Christo autem nunquan fuit spes, & si fuisset frustra fuisset propter eandem rationem,

Ad primum argumentum dicendum quod certitudo spei potest deficere prout dictum est in corpore solutionis, & ideratione possibilis defectus compatitur secum timorem.

Ad secundum dicendum quod licet homo non sit certus se esse in gratia, & ideo non habet de hoc certitudinem scientiae, experientiae vel alterius cuiuscunque certae cognitionis, habe tamen ex spe certitudinem inclinationis ad habendum vitam aeternam quae certitudo sufficit ad certitudinem quae habetur per spem de vita aeterna consequenda.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3