Praeambulum
Praeambulum
CVVM autem Christus. Superius determinaui Magister de fide & spe. Hic determinat de charitate. Et diuiditur in duas. Primo determinat de charitate humana qua nos diligimus Deum. Secundo determinat de charitate qua Deus diligit nos dist. 32. Praemissis adiiciendum. Prima in quatuor. Primo determinat de habitu charitatis. Secundo de numero diligendotum ex charitate dist. 28. Hic potest quaeri. Tertio de ordine diligendi dist. 29. ibi, post praedicta de ordine. Quarto dicharitatis duratione ibi, illud quoque non est praetermittendun? Prima est principalis lectionis. Et diuiditur in tres. Primo continuat se ad praecedentia. Secundo prosequitur suam intentionem ibi, charitas est dilectio. Tertio continuat se ad sequentia ibi, sed quia hac dilectione. Haec est diuisio &c.
In speciali sic procedit. Et primo proponit quod licet Christus ? fidem & spem non habuerit, tamen inquantum homo tantam habuit charitatem quod maior esse non potest, quia pro nobis animam suam posuit, & ad diligendum nos inuicem nobis exemplum dedit. Deinde de charitate, de modo, de ordine diligend Deum, & proximum proponit esse inquirendum. Postea diffinit charitatem dicens. Quod charitas est dilectio qua Deus propter se, & proximus propter Deum diligitur, & sic continet duc mandata. Primum est diligere Deum, deinde proximum in quibus duobus praeceptis tota lex pendet & prophetae. Postea quaerit vtrum eadem sit dilectio qua diligimus Deum & proximu, an diuersae. Et respondet quod eadem est dilectio, sed distinguitur quoad hoc, quia Deum diligimus propter se, proximum autem propter Deum, & hoc auctoritate Aug. confirmat, subdit autem quod quamuis fit vna dilectio Dei & proximi differt tamen propter duo dilecta scilicet propter Deum & proximum, propter quod sunt duo mandata, quia quamuis sit dilectio vna tamen diligi praecipiuntur, vel dicitur gemina propter duos motus qui in mente geruntur ad Deum & proximum diligendum. Postea ponit modum dilectionis qua diligimus Deum propter se, proximum autem propter Deum, hic autem modus dilectionis tangitur cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum, ic est, propter quem teipsum diligis, proximum diligere debes, quod confirmat auctoritate August. Postea ostendit modum diligendi Deum, quia ex toto corde id est intellectu, ex tota anima id est voluntate, ex tota mente id est memoria, vt omnem cogitatum vitam & omnem intellectum in eum referas a quo omnia praedicta habes. Postea dicit quod ille modus dilectionis De non potest impleri in via ex toto, sed ex parte, quia imperfecti diligimus, quod probat per hoc quod caro hic semper est rebellispiritui quae impedit a perfecta dilectione, sed in patria vbi tolletur imperfectum, diligimus perfecte. Postea quaerit quare datur hoc praeceptum de dilectione Dei cum in via impleri nor possit, & respondet quod hullus scit recte curere nisi sciat quo est currendum, similiter nec Deus diligi sciretur nisi per aliquod praeceptum ostenderetur, & quamuis hoc praeceptum in vi: totaliter non impletur, tame impleatur ex parte, quia secundim perfectionem cognitionis viae non comprehensionis. Postedicit praedicta duo praecepta charitatis sic esse connexa quod vnum eorum pro vtroque ponitur, nec immerito, quia neDeus sine proximo, nec proximus sine Deo diligi potest, & qui Deum diligit non contennit proximum quem Deus diligit, nein eo diligit nisi Deum quod multis exemplis confirmat. Vitimo continuat se ad dicenda, dicens inquirendum esse post qua ex charitate diligenda sunt. Et in hoc terminatur &c.
On this page