Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum amor prout est passio appetitus sit principalis passio
I2 CA distinctionem istam quaeritur, primo vtrum amor prout est passio appetitus fit principalis passio. Et arguitur quod non secundum Aug. 83. q. nemo est qui non magis dolorem fugiat quam appetat volu ptatem, ex quo sic arguitur, principalius fugitur malum quam appetatur bonum, sed fuga mali est per odium, appetitus autem boni est per amorem, ergo odium est principalior passio quam amor.
Item denominatio fit a principaliori, sed appetitus tam irascibilis quam concupiscibilis denominatur ab ira & concupiscentia, ergo sunt principaliores passiones quam amor.
Item quod vincitur ab alio est minus potens & minus principale, sed amor vincitur ab ira, quia ira odium generat, erge ira est principalior passio quam amor.
IN CONTRARIVM est, oria amor comparatur igni & morti, Canticorum 8. sed nulia passio est vehementio quam ab istis, ergo &c
RESPONSIO. quamuis amor prout est passio propri pertineat ad appetitum sensitiuum, tamen nomen amoris absolut. inuenimus pertinere ad appetitum intellectiuum & sic amor es quaedam affectio magis quam passio. Et quia omnis passio est affecti& non econuerso, ideo loquendo de amore communiter prou dicit affectionem pertinentem tam ad appetitum sensitiuum qui ad intellectiuum. Dicendum est ad quaestionem quod aliqua passivel affectio potest dici principalior dupliciter, aut quia prioaut quia completior. Si primo modo sic amor potest comparari ac passiones vel affectiones quae sunt respectu mali vt odium, ira, timor & huiusmodi, vel ad passiones quae sunt respectu boni, v desiderium & delectatio. Si comparetur ad passiones quae sunt respectu mali sic amor est principalior affectio, quia prior & effic. cior. Quod sit prior patet primo, quia sicut se habent habitus & priuatio, affirmatio & negatio ad cognitionem, sic se habent bonum & malum ad apperitum, sed habitus & affirmatio prius na tura cognoscuntur quam priuatio & negatio, priuatio enim no cognoscitur nisi per habitum, nec negatio nisi per affirmation ergo similiter actus appetitus prius cadit super bonum quam su per malum quod est priuatio boni. Secundo, quia in illud prius monetur appetitus cuius formalis ratio includitur per se in rationi finis quam in illud cuius ratio nullo modo includitur in rationi finis, sed ratio boni per se includitur in ratione finis, ratio auten mali nequaquam, ergo prius naturaliter mouetur appetitus in bnum quam in malum. Minor de se patet, sed maior probatur, qui finis est prior in in tentione quae est actus appetitus, & ideo illu quod per se inclnditur in ratione finis per prius se habet ad a petitum, sic igitur patet, quod comparando amorem ad affectiones qui sunt respectu mali, amor est principalior affectio, quia prior, non solum sic, sed quia efficacior, cum enim malum non agat ni virtute boni secundum Dionysium, bonum autem agat secur dum se, idcirco efficacius bonum mouet appetitum quam mi lum ipsi oppositum, quia quaeritur bonum ideo refutatur vel si gitur oppositum malum, si autem amor comparetur ad alias affectiones quae sunt respectu boni vt sunt desiderium & delectati¬
Sic de ordine amoris ad desiderium & delectationem est duplex modus dicendi. Vnus est quod amor non praecedit desiderium & delectationem secundum rem, sed solum secundum rationem, quia desiderium & delectatio non distinguuntur ab amo re nisi sicut inferiora, a suo superiori, quia omne desiderium vi delectatio est quidam amor, & nullus est amor in re qui non si desiderium vel delectatio, & hoc probat dupliciter. Primo sicu se habet appetitus naturalis consequens formam naturalem a actum sibuconuenientem, sic appetitus sequens cognitionem habet ad actum sibi proportionatum & conuenientem, sed a titus naturalis pura grauitas solum habet duplicem actum scilice moueri ad locum non habitum & quiescere in loco habito, similiter appetitus sequens cognitionem non habet nisi du actum scilicet moueri in bonum non habitum, & quiescere in bono habito, sed primum pertinet ad desiderium, secundum ad delectationem, ego praeter hoc appetitus sequens cognitionem nohabet aliquem alium actum. Secundo sic, omnis amor vel est boni habiti vel non habiti, si habiti est delectatio, si non habiti el desiderium, ergo non est aliquis actus praeter delectationem & desiderium. Pro hac opinione videtur esse August. 14. de ci te dei, vbi dicit quod amor inhians habere quod amatur cup ditas est, illud autem habens eoque frues laetitia est.
Alius modus dicendi est ug amor est actus distinctus a delectatione & desiderio & est prior vtroque Quod probatur, voluntas fertur per amorem in bonum per cognitum, sed bonum test cognosci dato quod non cognoscatur vt habitum vel non habi tum sicut superius & commune potest cognosci sine quolibe inferiori, ergo bonum sic cognitum potest a voluntate amari, setalis amor nonn pontest esse desiderium quod est de bono vt non habito, nec delectatio quae est de bono habito, ergo amor est, actus distinctus a desiderio & delectatione. Est etiam prior, priu: enim afficitur voluntas ad bonum & ei complacet in eo, deinde tendit in ipsum per desiderium si non sit habitum vltimo vero quiescit per delectationem in bono habito, & secundum hanc viam adhuc amor est principalior affectio inter affectiones quae sunt respectu boni, quia prior. Alio modo dicitur aliqua passio vel affectio principalior, quia completior, & sic amor non est principalis passio, sed istae quatuor scilicet gaudium, tristiria, spes, & timor, cuius ratio est quia complementum & principalitas passionis consistit in duobus. Vnum est ex parte obiecti. s. vt sit motur appetitus tendentis in obiectum secundum rationem & aptitudinem obiecti, vt scilicet bonum prosequatur, & fugiatur malum
Secundum est ex parte ipsius passionis vt scilicet motus ille sit perfectus quantum est possibile secundum genus suum, & secundun hoc inueniuntur duae principales passiones in appetitu concup scibili scilicet gaudium, vel delectatio & tristitia, in istis enim duabus completur finaliter & terminatur omnis motus concupiscibilis, & secundum conuenientiam obiecti, nam in delectatione de bono habito terminatur omnis motus concupiscibilis respectu boni & secundum conuenientiam ad obiectum, in tristitia vero quae est d malo habito quod repelli non potest, terminatur omnis motus concupiscibilis respectu mali & secundum conuenientiam obiecti, quia sicut conuenit bono vt appetatur, & in eo quiescatur, sic malo conuenit vt fugiatur, & si non possit quod displiceat, & hoc fit per tristitiam sicut primum per delectationem, & sic delectatio vel gaudii & tristitia sunt principales & completiuae passiones appetitus com cupiscibilis, spes vero & timor sunt principales passiones apptitus irascibilis, non simpliciter, sed quantum est possibile in illo genere, quia motus irascibilis inquantum huiusmodi non terminatu in obiectum praesens, quia obiectum irascibilis est bonum arduum quod habet difficultatem ad assequendum, bonum autem praesens & habi tum talem difficultatem non habet propter quod ad obiectum prae sens non terminatur motus irascibilis tanquam ad terminum proprium sui generis, sed perficitur in certitudine inclinationis ad suum obiectum, hanc autem certitudinem respectu boni habet spes & secundum conuenientiam obiecti, quia de natura boni est (si non sit habitum) vt expectetur, similiter talem certitudinem habet timo respectu mali, & secundum conuenientiam eius, quia de natura mali est, vt fugiatur, & ideo consueuit numerus & sufficientia istarum passionum principalium sumi secundum differentiam boni & mali, praesentis & futuri, quia delectatio est de bono praesenti in quo finaliter quiescitur. Ttistitia vero de malo praesenti cui remurmuratur. Spes vero de bono futuro in quod tenditur. Timor vero de malo futuro a quo fugitur, & quia amor non dicit de se motum appetitus vel quietem secundum complementum & terminum modis praedictis, ideo non ponitur principalis passio vel affectio
AD rationes in oppositum dicendum est ad primam quod magis appetitur bonum quam fugiatur malum illi oppositum, & plus appetivnusquisque voluptatem quam fugiat tristitiam illi voluptati oppositam, nullus enim fugit malum vel tristitiam nisi quia appetit bonum & delectationem oppositam, & ita fuga mali & tristitiae oritur ex amore boni, seu deiectationis, nihil tamen prohibet quod aliquis dolor plus fugiatur quam eius delectatio appetatur inquantum dolor ille priuat majus bonum quam sit delectatio, sicut dolor qui consi stit in diuisione corporis priuat vitam vel tendit ad priuationem vitae quae est majus bonum quam sit delectatio venerea, vel quaecunque alia delectatio corpalis naturae superaddita, & sic loquitur Auae quod nemo est qui non magis fugiat dolorem corruptiuum quam appetat voluptatem superadditam naturae, ipsa tamen vita plus diligitur & appetitur quam dolor corruptiuus eius fugiatur, & hoc est veri vniuersaliter in delectatione & dolore sibi directe oppositis
Ad secundum dicendum quod concupiscentia & ira non sunt principa les passiones, quia concupiscentia vel desiderium cum pertineat ad appecitum concupiscibilem & sic de futuro non est completa passio qa motus concupiscibilis terminatur in bono praesenti, ira vero non habet motum in malum secundum conuenientiam mali, quia habe motum in ipsum non quidem vt fugiendum quod est secundum conuenientiam mali, sed in ipsum aggrediendum, nec obstat quod appetitus concupiscibilis & irascibilis denominantur a concupiscenti: & ira, qa denominationes non semper fiunt a principaliori, sed quandoque ab euidentiori, & quia concupiscentia inter omnes passio. nes appetitus concupiscibilis euidentior est magis sensibilis, quia est de futuro & non de habito, & secundum Aug. 10. de trinit. amor magis sentitur tum cum prodit indigentia, ideo ab ipsi tanquam ab euidentiori & magis sensibili denominatur potentia concupiscibilis, per eandem rationem denominatur irascibilis ab ira, quia est vltimum in passionibus eius & ideo est euidentior maxime quia crebrius prodit in exteriorem actum.
Ad tertium dicendum que amor non vincitur ab ira in virtute propria, sed in virtute alterius boni qud plus amatur, sicut corrumpitur amor quem aliquis habet ad alium ex hoc quod in alio perpen ditur aliquid quod est contrarium bono proprio & amori quem habet aliquis ad seipsum, & qa maior est amor hominis ad seipsum quam ad alium, quia amicabilia quae sunt ad alterum veniunt ex his quae sunt hominis ad seipsum, ideo per ii a corrumpitur amor ad alterum, quia est contrarius amori hominis ad seipsum.
On this page