Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum amor Dei habeat modum
SECVNDO quaeritur, de amore prout pertinet ad charitatem, vtrum dilectio, vel amor Dei habeat modum. Et arguitur quod sic, primo per Aug qui dicit de his tribus quae sunt modus, species ui & ordo, quia vbi haec magna sunt, magnum bonum est, vbi parua paruum, vbi nulla nullum, sed constat quod dilectio est magnum bonum, ergo haec tria sunt in dilectione Dei, ergo habet modum.
Item habitus & appetitus modificantur in actu suo per habitum intellectus, sicut virtutes morales modificantur per prudentiam, sed fides quae perficit intellectum in actu suo habet modum secundum illud Roma. 12. non plus sapere quam oportei sapere, ergo fortiori ratione charitas habet modum in actu suo
IN CONTRARIVM est quod dicit beatus Ber in lib. de diligendo Deum, causa diligendi Deum Deus est, modus autem sine modo diligere.
RESPONSIO. dicendum quod in dilectione Dei & in actu cuiuscunque virtutis potest accipi triplex modus scilicet secundum mitationem essentiae, & secundum determinationem circunstantiae, & secundum proportionem medij ad superfluum & diminutum, si primo modo sic dicendum est, quod dilectio Dei habet modum, cuius ratio est, quia omne illud quod est in certo genere, & in certa specie habet modum secundum limitationem essentiae, sed dilectio Dei est in certo genere & in certa specie, ergo habet modum secundum limitationem essentiae. Si autem loquamur de modo quo ad determinationem circunstantiae sic adhuc dilectio Dei habe modum. Quod patet, quia sicut se habet malitia ad actum vitiosum sic se habet bonitas ad actum virtuosum, sed malitia consistit in actu vitioso propter defectum debitae & determinatae circumstantiae, ergo similiter bonitas consistit in omni actu virtuoso propter praesentiam vel informationem actus secundum debitas circunstantias. Si autem accipiatur modus secundum proportionem medij ad superfluum & diminutum, sic dilectio Dei non habet modum. Quod patet dupliciter. Primo sic, vbicunque inuenitur talis modus ibi possibile est vitiari actum per excessum: sed dilectio Dei non potest vitiari per excessum per se loquendo, non enim potest Deus nimis amari, ergo dilectio Dei non habet talem modum. Secundo quia actus charitatis sequitur actum fidei, sed in actu fidei quo credimus in Deum non est inuenire modum secundum proportionem medij ad superfluum & diminutum, nullus enim potest ni mis credere in Deum, vel nimis inniti diuinae veritati, ergo similiter in actu diligendi Deum non est inuenire talem modum.
AD PRIMVM argumentum patet responsio, quia procedit de modo qui est secundum limitationem essentiae qui medus est in dilectione Dei, & etiam modus secundum determinationem circunstantiae quae est diligere Deum ex toto corde &c. quamuis non sit ibi modus tertio modo dictus.
Ad secundum dicendum quod similem modificationem habet actus charitatis sicut actus fidei, qa vterque habet duas primas modificationes & neuter tertiam saltem respectu principalis obiecti quod est Deus quamuis fides respectu obiectorum secundario cum possit habere superfluum & diminutum & medium, potes enim aliquis plus credere quam oportet, & minus quam oportet & secundum quod oportet, & sic est in actu charitatis non quidem respectu Dei, sed respectu aliorum potest enim aliquis diligere propter Deum minus quam oportet vt si diligat propter Deum tantum amicos, & magis quam oportet vt si malos in malitiis suis, sic enim diligendi sunt homines vt non diligantur eorum errores secundum August. & quantum oportet vt cum diligitur Deus & omne bonum propter ipsum vt ad Deum ordinatur.
On this page