Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum modus diligendi Deum possit in via impleri

QVAESTIO TIRTIA. Vtrum modus diligendi Deum possit in via impleri. Thum. 12. 4. 17.0. 485.

TERTIO quaeritur, vtrum modus diligedi Dei possit in via impleri. Et arguit quod non, quia modus diligendi Deum est vt totaliter diligatur secundum illud, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo &c. Sed non potest in via totaliter diligi, igitur &c. Minor probatur, quia dilectio praesupponit cognitionem, sed non potest in via totaliter cognosci, ergo nec totaliter diligi.

Item ille non potest totaliter Deum diligere qui non potest totaliter omne peccatum vitare, sed nullus in via potest te taliter omne peccatum vitare secundum illud 1. Ioan. 1. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, ergo nullus in via potest totaliter Deum diligere, sed ille est modus diligendi Deum, ergo &c.

IN CONTRARIVM arguitur, qa actus charitatis est magis necessarius in via quam actus aliarum virtutum, secundum illud I. Corint. 13. si charitatem non habueto nihil mih prodest, sed actus aliarum virtutum possunt in via impleri, erg & actus charitatis quo iubemur diligere Deum.

Item omnis lex ligat, sed nullus potest ligari ad illud quod est sibi impossibile, ergo nullum praeceptum legis potest esse de impossibili, praecipitur autem nobis modus diligendi Deum, igitur &c

RESPONSIO. circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est quis sit ille modus quo iubemur diligere Deum & qualiter est intelligendus. Secundum erit an possit in via totaliter adimpleri.

Quantum ad primi est inteligendum qug in modo quo iubemur Deum diligere, quatuor includuntur secundum quod patei ex variis locis scripturae, scilicet quod diligamus Deum ex toto corde, & ex tota anima, & ex tota mente, & ex tota virtute quae est idem fortitudini, vnde in alio loco dicitur & ex fortitudine tua, & alibi ex omnibus viribus tuis quod est idem, & haec quatuo insinuantur Matt. 12. & Luc. 19. quamuis in aliis locis scriptura aliqua horum omittatur, hoc enim est quia illud omissum ex alii intelligitur. Ratio autem horum quatuor hinc accipienda est ad praesens, quia dilectio de qua agimus actus est voluntatis, qu hic significatur per cor. Nam sicut cor vt dicit membrum materiale est principium omnium corporalium mortuum, ita voluntas quantum ad intentionem finis vltimi qui est obiectum charitatis est principium omnium actuum quarumcunque potentiarum qui mouentur a voluntate. Hae autem sunt tres scilicet intellectus quae significatur per mentem, vis appetitiua inferior quae significatur per animam, vnde secundum eam dicuntur agere vitam animalem, & vis executiua exterior quae significatur per fortitudin seu virtutem, seu vires. Praecipitur ergo nobis vt tota nostra int tio feratur in Deum quod est ex toto corde diligere, & quod inte lectus noster totaliter subdatur Deo quod est ex tota mente, & appetitus inferior reguletur secundum Deum quod est ex tota anma, & quod actus noster exterior ordinetur ad Deum quod est es tota fortitudine, id est virtute vel viribus Deum diligere. Aliautem expositiones, ponuntur ab aliquibus doctoribus, sed ista videtur magis propria. Et sic patet primum

Quantum ad secundum aduertendum est quod sicut dicitur 3. Physic. totum & perfectum idem sunt, & ideo totaliter diligere & perfecte diligere, sicut ergo duplex est perfectio, ita duplex totalitas, dicitur enim perfectum aliquid vno modo, quinihil deest ei eorum quae natum est habere, alio modo dicitu perfectum cui nihil deest eorum quae debet habere secundum statum. Prima ergo perfectio naturae humanae solum est in gloriquando natura habebit omnem perfectionem quam nata est habere, sed secunda perfectio fuit in statu innocentiae quando natuhabuit quicquid habere debuit secundum statum illum, & forte plus, quia habuit iustitiam originalem gratuito naturae superadditam. Ab vtraque autem perfectione deficit perfectio quam potes secundum cursum communem habere natura humana in statu naturae corruptae, quia non potest totaliter vitare quin incidat in aliquem defectum rationis saltem in aliquod peccatum veniale,

Secundum hoc ergo in dilectione Dei potest attendi duplex perfectio & totalitas. Vna quando nihil deerit de his qua homo potest expendere in amorem Dei quin totum semper & in actu in dilectione Dei ponat, & haec perfectio seu totalitas non ponitur nobis sub praecepto pro statu viae, quia nobis non es possibilis, status enim viae non compatitur continuationem in actu sed implebitur in patria quando semper beati vi lebunt Deum & diligent ipsum, & omnia in eius dilectionem referent vt in fi nem. Alia est totalitas vel perfectio secundum quam homo nihi subtrahit de his quae debet ponere in dilectione Dei, & haec perfectio seu totalitas non excludit incorruptionem actus, neamorem cuiuscunque alterius a Deo etiam si in actu in Deum non ordinetur dum tamen non sit contrarium vel repugnans chi ritati sicut est peccatum veniale, & haec totalitas praecipitur nobis vt nunc implenda, & constat quod impleri potest, quia homo d ligit Deum totaliter ex toto corde &c. quicunque vitat omne peccatum mortale quod solum est charitati contrarium, sed quilibet homo hoc potest pro statu viae facere, ergo &c.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod Deus potest in via amari totaliter, nisi quo distinguendum est de totalitate dilectionis, hoc enim potest sumi vel ex parte rei dilectae & sit rotaliter diligitur res illa cuius nihil est quod non diligatur, & sic cum nihil sit in Deo quod non possit ab homine diligi, Deus pon hoc modo totaliter amari & in via, & in patria, sed perfecti? id patria sicut & perfectius cognoscitur, & sicut dictum est de amo re sic intelligendum est de cognitione. Alio modo potest sumi hic totalitas ex parte diligentis & sic potest Deus totaliter diligi & diligitur ab his qui sunt in patria qui nihil de potestate sua subtrahunt quin totum ponant in dilectione Dei semper & secundum actum: in via vero non sic potest diligi, sed solum secundum habitum modo quo est expositum quod solum cadit, pro nunc sub praecepto. Alio modo potest sumi talis totalitas ex relatione dilectionis ad diligi bile, & sic totaliter diligitur illud cuius bonitati aequatur quantitas dilectionis, & sic Deus non potest diligi ab alio quam a seipso

Ad secundum dicendum que illud argumentum bene pro bat quod Deus non potest in via diligi totaliter vel perfecte prout totalitas vel perfectio excludit omnem defectum, sed illud vt dictum est non cadit sub praecepto, potest tamen totaliter diligi totalitate excludente omne repugnans & contrarium, & hoc sufficit adimpletionem praecepti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3