Text List

Praeambulum

Praeambulum

Seurentia huius distinctionis XXVIII. in generali & speciali.

HIC POTEST quaeri. Superius magister deVterminauit de charitate secundum se. Hic deteminat de numero diligendorum. Et diuiditur in stres. Quia primo ostendit ad quos se extendit al praeceptum charitatis quo ad homines. Secundum quo ad angelos ibi, oritur autem hic de angelis quaestio Tertio ex dictis elicit quandam distinctionem ibi, hic notandum est. Prima in duas. Primo determinat veritatem. Secundo re spondet cuidam dubitationi ibi, hic videtur August. Haec est sententia in generali

IN SPECIALI sic procedit, & quaerit vtrum alimandato dilectionis proximi praecipiamur diligere nos totos 8 totum proximum quantum ad animam & corpus, & dicit quod sic, nam secundum Aug. de doctrina Christiana quatuor ex charitate sunt diligenda vnum est supra nos scilicet Deus, aliud quod nos sumus Tertium est quod est iuxta nos, scilicet proximus. Quartum est. est infra nos, scilicet corpus proprium. De nobis & corpore nostro non oportuit dare mandatum, quia ad hoc naturaliter inclinamur. Tunc super hoc mouet dubitationem, quia secundun praedicta non tenemur ex praecepto diligere nos & corpus nostrum si nullum est praeceptum de hoc datum quod bene contradicere primo dicto, scilicet quod sunt quatuor ex charitate diligenda Respondet quod nosipsos & corpus nostrum tenemur ex praecepte diligere, sed non oportuit de hoc speciale praeceptum dari, qui sufficienter intelligitur in praecepto de dilectione proximi, cum dicitur diliges proximum tuum sicut teipsum, & hoc declarat in litera. Postea quaerit vtrum mandatum de dilectione proximi se extendat ad angelos, & respondet quod sic, quod probat per parabolam de sauciato Luc. 10. vbi dicitur quis tibi videtur esse proximus illi qui incidit in latrones. Et subditur qui fecit misericordiam in illum. Cum enim angeli nobis exhibeant multa beneficia, patet quod ipsi sub nomine proximi includuntur. Et etian Christus secundum quod homo est (Quia inquantum deus, es supra nos & proximum) diligendus est. Vitimo ponit quandam distinctionem de proximo vt patet in litera.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum