Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum omnia ex charitate sint diligenda
CIRCA distinctionem ista primo quaeritur vtrum omnia ex charitate sint diligenda. Et videtur quod sic, quia per charitatem conformamur dilectioni dei. Sed deus diligit omnia quae sunt, vt habetu A Sapien. 11. ergo nos debemus ex charitate omni diligere.
Item charitas correspondet fidei, sed per fidem cognoscimu omnia; vel cognoscere possumus prout omnia possunt haber per reuelationem diuinam cui fides innititur, ergo videtur quod per charitatem diligenda sunt omnia.
IN CONTRARIVM est quod dicit August. in litera quod illa solum sunt ex charitate diligenda quae nobis consocietate quadam referuntur in deum; sed non omnia sunt talia, sed solum creaturae rationales, ego &c.
RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est quod non omnia sunt ex charitate diligenda, sed solum deus & creatura rationales. Secundum est quod non omnes creaturae rationales sunt ex charitate diligendae, quia non damnati, siue angeli siue homine
Quantum ad primum aduertendum est qo licet proprium sit charitatis ponere in actu amoris rationem meriti nihilominus tamen ipse actus diligendi deum magis respicit amorem amicitia quam amore concupiscentiae, nec est intelligendum istos amore esse duos actus, sed vnicum qui dupliciter nominatur secundum duplex obiectum. Cum enim amare sit velle bonum alicui, iste actus re spectu illius cui bonum volumus propter se dicitur amor amicitiae, bonum autem quod ei volumus dicitur amari amore concup scentiae. Et quia perfectior est amor quo quis amatur ppter si quam ille quo quis amatur propter aliud, ideo charitas quae summa perfectio est in actu diligendi magis respicit amorem amicitia quam concupiscentiae, imo illum non respicit nisi quia ad alium ordinatur
Ex hoc potest dupliciter argui ad probandum propositum Primo sic, ad illum non habetur proprie charitas ad quem non potest haberi amor amicitiae, sed ad irrationales creaturas non potest haberi pprie amor amicitiae, ergo nec charitas. Minor patet, quia proprie non habetur amor amicitiae nisi ad illud cui ve lumus bonum propter se. Creaturis autem irrationalibus nihil tali volumus, sed totum ad nos referimus, non enim volo bonum esse v num propter vinum, sed propter me, vel ppter amicum. Et sic est de omnibus aliis quia nos sumus quodammodo fines omnium, vt dicitur 2. Physi. ergo &c. Secundo patet idem & ex eadem radice sic, Amor amicitiae attenditur secundum aliquam communicationem in vita, sed nulla creatura irrationalis habet nobiscum communica re proprie in vita, quia talis communicatio consistit in communicatione operum vitae. Creaturae autem irrationales proprie non agunt sed magis aguntur, ergo ad ipsas proprie non est amor amicitiae quare nec charitas. Amor tamen talium includitur in amore charita tis inquantum ex charitate aliquem diligimus cui talia volumus siue sint spiritualia bona vt virtutes, siue corpalia vt res exteriores
SECVNDVM patet scilicet quod ad damnatos homines vel angelos non habetur proprie charitas. Primo quia charitas fundatur super communicationem vitae beatae habitae vel possibilis haberi. Sed damnati siue homines, siue angeli non possunt nobiscum in illa vita communicare, ergo non sunt ex Charitate diligendi. Secum do, qa sicut amor ciuilis fundatur super virtutes acquisitas siamor charitatis super virtutes infusas vt natae sunt ad beatitudinem perducere, sed ad illos qui non habent virtutes ciuiles & iam sunt in malitia obdurati adeo vt sint incurabiles est soluenda amicitia secundum Arist. 9. Ethi. ergo ad damnatos homines, vel angelos qui sunt totaliter obstinati nec reuerti possunt ad statum virtuosae vitae & supernaturalis non est habendus amor charitatis
AD PRIMVM argumentum dicendum quod Deudiligit omnia volendo omnibus aliquod bonum, sed non bonum gratiae vel gloriae in cuius communicatione fundatur amo charitatis. Et ideo non debemus omnes ex charitate diligere sed solum illos qui sunt capaces gratiae & gloriae, nec in hoc di uertimus a forma dilectionis diuinae.
Ad secundum dicendum quod non est simile de fide quae pertinet ad cognitionem & de dilectione charitatis, quia cognitiporest se extendere ad omnia bona & mala, dilectio autem non nisi ad bona. Et dilectio charitatis non est nisi ad illos quibus bona gratiae & gloriae sunt communicabilia. Et hae sunt inter creaturas, solum rationales beatae, vel in via existentes,
On this page