Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum homo ex charitate debeat diligere seipsum
SECVNDO quaeritur vtrum homo ex charitate debeat diligere seipsum. Et arguitur quod non quia secundum Greg. in quadam homilia, charitas minus quam inter duos se haberi non poai test, sed eiusdem ad seipsum non est realis duasitas, ergo eiusdem ad seipsum non est charitas. G. 2.20cd InV.
Item nihil pertinens ad charitate est vituperabile, sed ama Lre semetipsum est vituperabile secundum illud z. Thi 3. In noa uissimis instabunt tempora periculosa & erunt homines seipsos amantes, ergo nullus potest seipsum ex charitate diligere.
Ad idem est quod 1. Corint. 13. quod charitas non quaerit qua sua sunt, sed diligere se est quaerere quae sua sunt. Cum diligere : se sit velle bonum sibi, ergo nullus potest ex charitate diligere se¬
IN CONTRARIVM est quod dicitur Leuit. 18. diliges amicum tuum sicut teipsum. Sed amicos diligimus ex Echaritate, ergo & nos ipsos.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt Iduo. Primum est an aliquis seipsum possit ex charitate diligere. Secundum est de numero diligendorum ex charitate quae ponuntur in littera an sufficienter assignetur.
QVANTVM ad primum aduertendum est & nullus i dubitat an homo seipsum diligat. Cum enim diligere sit vellerbonum dilecto, constat sicut homo magis vult bonum sibi quam aliis caeteris paribus, sic homo diligit magis seipsum quam alium hominem, imo amicabilia ad alterum venerunt ex his quae sunt hominis ad seipsum vt dicitur 9. Ethic. Restat ergo solum inquirendum an talis dilectio sit ex charitate. Et dicendum ad ho¬ quod sicut praetactum fuit charitas ponit in actu rationem meriti, & cum in hoc ipso actu diligendi magis respicit amorem amicitiae, ve beniuolentiae quam concupiscentiae. Quantum ad primum omnis dilectio meritoria procedit ex charitate & sic cum homo possit diligere seipsum propter Deum meritorie, patet quod hoc modo quilibet potest diligere se ex charitate. Sed quantu ad secundum sicui amicitia proprie secundum communem nominis acceptionem est, ad alterum & non ad seipsum, sed aliquid majus amicitia sicut vnitas est potior vnione, sic hominis ad seipsum non est charitas vt includi amicitiam, sed prout includit aliquod majus. Et forte verius habe rationem charitatis quod patet, quia dilectio charitatis supra co munem rationem dilectionis attendit in obiecto preciositatem sicut ipsum nomen sonat. Carum enim dicimus illud quod reputamus preciosum, vnusquisque autem preciosior est sibi quam aliis, propter quod amor hominis ad seipsum quantum ad hoc si sit ordinatus in Deum videtur magis esse amor charitatis quam sit amor ad proximum.
Quantum ad secundum notandum est & numerus & sufficientia diligendorum ex charitate prout enumeratur ab Angu. sumitu, hoc modo, quia obiectum charitatis duplex est, quoddam formale quod habet per se rationem obiecti scilicet summum bonum beatum in se, & beatificatiuum aliorum quoddam materiale propter participatione summi boni, bonum ergo ex charitate diligendum vel est primum & principale obiectum ex charitate diligendum, vel est tale per participationem. Si primo modo sic est ipse Deus, vel bonu diuinum in se si secundo modo scilicet per participationem, aut per participationem extrinseeam vel intrinsecam, si extrinsecam sic est proximus, si intrir secam hoc contingit dupliciter, vel quo ad participationem beatitudinis essentialis & sic est aia nostra, vel accidentalis, & sic est copus nostrum. Et sic secundum hunc modum assignationis quatuor sunt ex charitate diligenda, vnum quod est supra nos scilicet Deus. Aliud quod nos sumus scilicet anima nostra. Quia vnusquisque est illud quod est supremum in eo vt dicitur 9. Et hic. Tertiu est id quod est iuxta nos scilicet proximus. Quartum est quod infra nos.s.corpus nostrum nec ponuntur corpus & anima proximi duo diligenda ex charitate sicu anima nostra & corpus nostrum, quia in comparatione ad vnumquenque qui obligat ad dilectionem charitatis corpus & anima proxumi cadunt sub eadem ratione participandi beatitudinem scilicet extrinsece Et ideo non distinguuntur vt duo diligibilia, sed anima nostra & corpus nostrum licet conueniant in participatione intrinseca quo ad nos, tamen differunt in beatitudine participata, quia anima participat beatitudinem essentialem. Corpus vero nostrum non nisi beatitudinem accidentalem ratione cuius ponuntur duo diligibilia.
Salua tamen reuerentia cuiuscunque non video quare idem non posset dici de anima & corpore proximi quo ad participationem extrinsecam sicut de anima & corpore nostro quo ad participationem intrinsecam, quia vtrobique potest aequaliter subdiuidi talis participatio scilicet secundum beatitudinem essentialem & accidentalem, propter quod sistendo in paucioribus non esset male dictum quod essent tria diligibilia ex charitate, scilicet Deus vt principale obiectum quod est supra nos, & aliud quod nosumus per participationem intrinsecam. Et teruum scilicet proximus per participationem extrinsece nobis adiunctam. Et istud clarissime concordat cum forma & modo praeceptorum charitatis in quibus sic dicitur, Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo &c. Et proximum tuum sicut teipsum, in quibus non proponuntur nobis nisi tria in generali ex charitate diligenda.s.Deus qui est supra nos, & proximus qui est iuxta nos & ita quod ex forma dilectionis quam habemus ad nos sumatur forma dilectionis quam nos debemus habere ad proximum.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod Greg. loquitur de charitate prout dicit amicitiam secundum communem acceptionem nominis. Sic enim semper est ad alterum. Aliis tamen modis potest esse eiusdem ad seipsum vt dictum est.
On this page