Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in caritate sit ordo
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum in charitate sit ordo. Et videtur quod non, quia sicut se habet fides ad credenda, sic charitas ad diligenda. Sed per fidem credimus omnia aequa Aliter, ergo per charitate diligimus omnia aequaliter, ergo in ea non est gradus.
Item beatus Bern. dicit quod amorigradum nescit, dignitatem non considerat, sed omnis ordo habet gradus, ergo in ebritate non est ordo.
Item si in charitate esset ordo, ordo ille attenderetur secundum habitum, vel secundum actum. Si secundum habitum, ergo charitas non esset vnus habitus, quia ordo non est vnius tantum, hoc autem esset inconueniens. Si secundum actum ergo charitas dormientis non esset ordinata, quod similiter gim detur inconueniens, quare &c. S11d
IN CONTRARIVM est qg dicitur Cantiam. Ord nauit in me charitatem. Et arguitur per rationem, quia plursunt diligenda ex charitate, aut ergo aequaliter, aut non, Si aequaliter, ergo tantum est diligendum bonum minus, sicut maius, vel summum bonum quod est iiconueniens. Si non aequ ergo est gradus & ordo in diligendis & in dilectione.
RESPONSIO. Cum charitas vt prius dictum fuit. supponat vel includat amorem amicitiae vel beneuolentiae, & vltra hoc ponat in actu amoris rationem meriti, ordo charitatis potest attendi secundum gradus dilectionis, vel secundum gradus meriti de ordine charitatis secundum gradum meriti dicetur postea. Sed de ordine eius quo ad gradus dilectionis inquirendum est nunc. De quo inquirentur duo. Primum est an incharitate sit talis ordo. Secundum est an attendatur secundum affectum solum, an etiam secundum effectum.
QVANTVM ad primum aduertendum est quod cum dili gere fit velle bonum, gradus dilectionis possunt attendi secundum gradus bonorum volitorum, ita vt illud dicamur magis diligere cui volumus majus bonum, & minus cui minus bonum volumus, vel possunt attendi secundum intentionem maiorem vel minorem in actu volendi respectu eiusdem boni voliti, ita vt illud dicamur magis diligere cui intensius volumus bonum aliquod & illud minus cui minus intense volumus simile bonum Accipiendo primo modo gradus dilectionis secundum gradus bonorum volitorum, adhuc voluntas potest ferri dupliciter in bonum scilicet per velle complacentiae, & approbationis quando bonum est habitum. Et per velle desiderij, & optationis quando bonum non est habitum. Primo modo constat quod gradus & ordo est in charitate, quia per charitatem complacet nobis bonum gratiae & gloriae in quocunque sit. Sed constat quod tale bonum est in diuersis secundum diuersos gradus non solum comparando creaturas ad Deum. Sed etiam comparando creaturas inte se, quia in viatoribus est solum bonum gratiae, in beatis autem est bonum gloriae quod est majus, & inter beatos est gradus bonorum gloriae secundum illud Ioan. 14. In domo patris mei mansiones multae sunt, & in viatoribus est gradus bonorum gratiae, ergo complacentia & approbatio charitatis de bonis habitis habet gradus qui sunt secundum differentiam bonorum habitorum
De velle aurem desiderij & optationis respectu boni non habiti aliter est dicendum, quia si comparentur inter se creaturae rationales ad quas est charitas; sic debemus optare omnibus aequale bonum gratiae & gloriae. Cuius ratio est, quia per charitatem optamus creaturis bonum diuinum quatenus sunt eius capaces & per ipsum tendunt in deum. Sed omnes creaturae intellectuales sunt capaces aequalis boni gratiae & gloriae vt communius tenetur, & indubitanter verum est de creaturis eiusdem speciei, & aequaliter possunt tendere in deum, ergo per charitatem aequale bonum est omnibus optandum. n1
Et confirmatur per illud quod dicitur 1. Cor. 13. Charitas non aemulatur. Aemulatio autem esset si non optaretur vnicuique tantum bonum quanti est capax. Et maxime quando vnum bonum non est diminutiuum nec impeditiuum alterius, sicut est de bonigratiae & gloriae quae respicit charita, imo videretur esse in prae iudicium diuinum, quia cum charitas sit primo & simpliciter ac deum, nec optet alicui bonum nisi vt tendat in deum sicut in finem in praeiudicium diuini amoris esset nisi cuilibet optaretur bonujm quo efficacius potest tendere in deum. Tale autem est summum bonum gratiae & gloriae quo pura creatura capax est, & in iste non est gradus vt dictum est, quare &c. Haec autem optatio est con ditionata, scilicet supposita ordinatione & voluntate diuina cui primo inhaeret charitas & secundum quam optat omnia fieri. S. autem comparemus creaturas ad deum sic charitas nullum habetalem actum respectu dei quoad bonum intrinsecum non habi tum, quia deus nullo bono intrinseco caret, quod charitas optet eum habere. De bonis autem extrinsecis quae sunt honor, & cultu diuinus, & consimilia cum haec sint in creaturis, & referantur in deum vt in finem non potest esse differentia actus optandi quo ad bonum optatum sed quo ad rationem optandi potest esse gradus secundum rationem finis & eorum quae sunt ad finem. Vnde pe charitatem ista non optantur magis esse in creaturis propter deum quam propter creaturas. Et sic patet qualiter est gradus in charitate ex parte boni voliti. Si autem attendatur gradus in charitate secundum intentionem & remissionem actus volendi, sic dicendum est quod talis ordo est in charitate, quia intensius tenemur diligere deum quam nos ipsos. Et majus bonum debemus nobis vel proximo magis velle quam minus bonum, & aequale bonum magis nobis quam proximo caeteris paribus Et de deo quidem quod sit magis diligendus quam nos ipsi patebit in sequenti quaestione.
De aliis autem duobus probatur hoc ex dictis Arnist. 8. Ethi. vbi dicit sio bonum simpliciter est amabile simpliciteri vnicuique autem bonum proprium. Ex quo potest dupliciter argui. Primo sic, sicut simpliciter ad simplicit ensio magis ad magis, & maxime ad maxima, sed bonum simpliciter est amabile simpliciter, ergo magis bonum est magis amabile, & maxime bonum est maxime amahile: Nunc est ita quod inter bona quae nobis vel amicis, optimus est dare minus bonum & magis honum, & maxime bonum ergo vnum est magis alio amandum & magis optandum. Secundo potest sic argui ex altera clausula dicti Arist. Vnicuique es amabile bonum proprium, sed quod est bonum mihi est magiproprium quam illud quod est proximi, quia licet proximus fitalter ipse, non tamen est ego ipse, sed alter, ergo aequale bonum debeo mihi magis diligere & optare quam proximo, & irasi ambo non possemus habere, plus debeo eum velle carequam me, quod est intelligendum semper caeteris omnibus exstentibus paribus, & sic patet primum principale.
QVANTVM ad secundum. I an iste ordo attendatur secundum solum affectum, an secundum effectum, dicendum est quod secundum vtrumque. Cuius ratio est, quia quando duo actu sic se habent, quod vnus dependet ab alio precise, & sicut posterius a priore secundum ordinem qui est in primo, oportet ponere ordinem in secundo, sed affectus interior & affectus exterior se habent sicut prius & posterius, quia effectus est posterior affectu, & ab ipso dependet praecise, quia ad completum affictum seu ad completum velle sequitur effectus seu operari respectu eorum quae sunt nobis possibilia, ergo secundum ordinem qu est in affectu est ordo in effectu. Vnde Greg. in homilia. Probatio dilectionis exhibitio est operis. Vnde ei quem plus teneor diligere in affectu teneor ex debito charitatis plus impendere in effectu si aequaliter indiget ita quod si oportet alterum carere eligendum esset illum carere qui minus ex charitate est diligendus Dico autem si aequaliter indiget, quia quandoque qui plus diliguntur nostris auxiliis non indigent. Est etiam aduertendum qui cum dicitur quod effectus correspondet affectui intelligendum est effectu qui non est ex alia causa debitus, quia si quis ex debito iustitiae puta ex mutuo, vel alia causa teneatur in aliquo certo illi quem minus diligit si sit in aequali necessitate, sicut ille qui plus diligitur & vterque petat sibi in tanto subueniri & non possit cuilibet, plus tenetur illud impendere quin potius reddere illi cui ex iustitia est obligatus quam illi quem plus diligit
AD PRIMVM argumentum dicendum quod non est simile de fide respectu credibilium, & de charitate respectu diligendorum. Quia ratio credendi est veritas diuina vt est nobi per sacram scripturam annunciata. Et quia omnia credibilia sunt per eam nobis aequaliter nunciata, ideo omnia tenentu aequali certitudine. Sed ratio diligendi alia ex charitate est bonitas diuina. Primo quidem vt in se existens, ac deinde vt ab aliis participata. Et quia in hoc est imultiplex gradus, ideo & in actu dilectionis charitatiue est dare multos gradus.
Ad secundum dicendum quod in amore potest attendi duples gradus, vnus diligibilis ad diligibile. Et talis est in charitate vi dictum est, nec de hoc loquitur beatus Bern. Alius est gradus diligentis ad diligibile. Et hunc aliquo modo nescit amor quia inquantum vnit amantem amato facit eos aliquo modo aequales etiam si prius erant inaequales, vnde per amorem nos habemus ad superiores magis confidenter, & ad inferiores magis socialiter. Et de hoc loquitur beatus Bern.
Ad tertium dicendum quod ordo charitatis attenditur secundum actum prout tendit in obiecta in quibus inuenitur differentia bonitatis & per consequens in ipso actu gradus intensionis & remissionis, nihilominus charitas ipsa ante actum dicitur ordinata inquantum per eam voluntas sic disponitur vi cum opus fuerit exeat in actum secundum ordinem supradictum.
On this page