Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum teneamur diligere Deum plusquam nos
SECVNDO quaeritur, vtrum teneamur diligere Deum plusquam nos. Et arguitur quod non, quia secundum Philoso. 9. Ethicor. amicabilia quae sunt i ad alterum, venerunt ex amicabilibus quae sunt ad seipsum, sed causa est potior effectu, ergo potior est amicitia hominis ad seipsum, quam ad quemcunque alium, plus ergo debet homo diligere seipsum quam Deum
Item 8. Ethic. dicitur quod amicabile quidem bonum vnicuique est quod est sibi bonum, sed quicquid diligimus quia est nobis bonum propter nos diligimus, ergo quicquid diligimus propter nos diligimus, quare &c.
IN CONTRARIVM est qa finis est magis diligem dus quam ea quae sunt ad finem, sed De? est finis omnium, quare &c.
ITEM amore amicitiae plus amatur amicus quam quodcunque proueniens ex amico. 8. Ethico. Sed Deus amatur amore amicitiae, ergo plus amatur quam quodcunque proueniens ex ipso. Sed ex Deo prouenit id quod sumus, ergo Deum debemus magis diligere quam nos ipsos.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam primo resu menda est quaedam distinctio de amore prius posita vt sciamu: in quo sensu debet procedere haec quaestio. Et deinde procedetur ad inquisitionem veritatis.
QUANTVM ad primum notandum quod sicut dictum fuit prius duplex est amor scilicet amicitiae & concupiscentiae. Ad hos autem duos amores non similiter imo valde dissimiliter comparatur Deus, quia potest esse immediatum obiectum amorisami citiae, sed non amoris concupiscentiae, & quod possit esse immediatum obiectum amicitiae satis de se clarum est, volumus enim Deo suam bonitatem, suam potentiam, & huiusmodi, sed quod Deus secundum se non possit esse immediatum obiectum amoris concupiscentiae ad nos, sed solum aliquis actus quo a nobis attingitur vt probatum fuit primo lib. dist I. Et adhuc potest probari aluter, quia illud quod amatur amore concupiscentiae amatur finaliter propter illum cui concupiscitur, sicut amamus vinum propter nos. Sed Deus secundum se & in se non est amandus propter quodcunque aliud finaliter, ergo Deus secundum illud quod est aliquid in se non est amandus amore concupiscentiae. Amamus tamen amore concupiscentiae actum quo Deum attingimus sicut visionem vel sequentem fruitionem quam diligimus nobis & propter nos. Verum quia Deus est obiectum talium actuum, ideo per consequens est obiectum remotum amoris concupiscentiae, quia est obiectum obiecti, & propter hoc quandoque dicunt doctores Deus amatur amore concupiscentiae sicut dicimus nos amare vinum quamuis non immediate amemus vinum, sed gustare vinum
Cum ergo quaeritur quem plus diligere debeamus Deum sci licet an nos, potest intelligi dupliciter. Vno modo comparando dilectionem qua homo diligit Deum amore concupiscentiae ad dilectionem qua homo diligit se amore amicitiae vt sic loquamur, & hic sensus non est proprius, nec ad propositum. Primo quia Deus secundum illud quod est in se non est immediatum, obiectum amoris concupiscentiae sicut homo est obiectum, immediatum amicitiae quo diligit se vt visum est, & ideo non proportionabiliter accipitur obiectum amoris hinc & indeSecundo quia non solum Deus diligitur amore concupiscentiae sed plus amore amicitiae propter quod ex illo amore non potest concludi quantum simpliciter & absolute debeat amari.
Alio modo potest intelligi vt vtraque dilectio sit amicitiae. Et quaeratur quid secundum eam plus diligatur Deus videlicet an nos ipsi, & sic intelligenda est quaestio. Circa quam primo ponentur dicta aliorum. Deinde eligitur illud potius erit tenendum.
Quantum ad primum aduertendum est quod quidam dicunt quod naturali dilectione homo debet diligere seipsum plusquam, Deum. Sed per charitatem eleuatur ad diligendum Deum plusquam seipsum. Et illud probant tripliciter. Primo sic, quicquid amatur, amatur vt vnum cum amante, vnde amicus dicitur alter ipse, & naturaliter omne animal diligit sibi simile, quia sic aliquo modo sunt vnum, sed nullus cum altero sic est vnum, sicut cum seipso, ergo nullus potest amare aliud plusquam se (excludendo omne donum superadditum) quinimo naturaliter se amat & necessario plusquam quemcunque alium etiam quam Deum.
Secundo sic, Deus diligitur a nobis tam amore concupiscentiae quam amore amicitiae, sed charitas eleuat voluntatem ad diligendum Deum amore concupiscentiae vltra id quod posset ex naturalibus, quia cum ex naturalibus diligamus Deum inquantum est vniuersale principium productiuum et conseruatiuum omnium charitas eleuat ad diligendum ipsum vt est bonum beatificans, & ergo similiter charitas eleuat naturam ad diligendum Deum amore amicitiae, vltra illud quod posset ex naturalibus ipsum diligere, hoc autem non est aliter nisi quantum ad modum & ordinem diligendi quem attendit charitas qui est Deus propter se & super omnia diligatur, quare &c. Et confirmatur sic, per gratiam eleuatur homo aliquo modo ad esse diuinum, propter quod sicut dilectio naturalis sequitur esse naturale, sic gratuita gratuitum, quod est diuinum, & ideo sicut dilectio naturalis facit. homo magis diligat se quam quodcunque aliud, sic gratia faci quod homo magis diligit Deum ad cuius esse eleuatur per gratiam quam seipsum. Et sic est ordo conuersus in dilectione naturali & gratuita, quia sicut in naturali amicabilia quae sunt ad alterum veniunt ex amicabilibus quae sunt ad seipsum, sic in dilectione gratuita amicabilia ad seipsum & ad proximum veniunt ex amicabilibus ad Deum. Quod iterum confirmatur per aliud, quia sicut est de cognitione naturali & supernaturali, sic est de dilectione naturali & supernaturali, sed cognitio naturalis incipit a creaturis & terminatur ad Deum, supernaturalis vero econuerso, ergo similiter est de dilectione naturali & supernaturali
Tertio patet idem per dictum beati Bern. de diligendo Deo distinguit enim ibi quatuor gradus diligendi. Primus est cum hom nihil diligit nisi se. Secundus est cum nihil nisi propter se & propte propriam vtilitatem. Tertius est cum diligit Deum propter Deum Quartus cum diligit se & omnia alia propter Deum, & dicit quod tertius & quartus gradus sunt gratuiti. Quartus tamen vt dicit, paucis & quasi raptim in hac vira attingitur, & quia diligere se propter Deum est diligere Deum plusquam se non est attribuendum hoc dilectioni naturali cum ad hoc vix gratuita in hac vita possit attingere. Sic igitur secundum istos amore naturali quilibet diligis se plusquam Deum. Sed per gratiam charitatem eleuamui ad diligendum Deum plusquam nos.
Haec autem non videntur bene dicta, quia vel isti intendunt dicere quod charitas eleuat hominem ad diligendum Deum plusquam seipsum: sed ad hoc non obligat, aut intendunt dicere quod ad hoeleuat & obligat. Si primo modo sic non vadunt ad intellectum quaestionis qua quaeritur vtrum teneamur diligere Deum plusquam nos, per hoc eim quaeritur de tentione seu obligatione de qua nihil dicunt. Aut si dicunt tenendo partem negatiuam, scilicet quod charitas ad hoc non obligat cum natura similiter secundum eos ad hoc non obliget, sed magis ad oppositum sequitur quod nulle modo teneamur diligere Deum plus quam nos, vel tantum quantum nos, quod est falsum. Si autem intendant dicere quod charitas eleuat & obligat nos ad diligendum Deum plusquam nos. Contra, quia si sola charitas hoc faciat, ergo non habens charitatem non potest nec tenetur Deum diligere piusquam seipsum, consequens est falsum, ergo & antecedens. Et si dicatur quod non habens charitat. tenetur eam habere, & per consequens tenetur ad ea quae sunt charitatis, scilicet, ad diligendum Deum plusquam seipsum, non valet, qui& sic quilibet tenetur habere charitatem sit vult saluari, qa sine ea non est salus, tamen ad euitandum nouum peccatum circa praecepta moralia nullus tenetur habere charitatem sicut probatum fuit in 2. lib. & ideo ille qui non habet charitatem si vult saluari tenetur habere charitatem, sed si eam non habeat propter hoc non peccat nouo peccato, nec per consequens tenetur ad ea quae sola charitas eleuat, & obligat maxime si sint praecepta moralia, sicut sunt dilectio dei & dilectio proximi. Item illud quod non facit Deus ostendatur voluntati sub ratione maioris boni non facit? Deus debeat plus diligi, sed charitas non facit quod Deus proponatur voluntati sub ratione maioris boni quam sine charitate, erginon facit quod debeat plus diligi quam si essemus sine charitate. Maior patet, quia bonum ast amabile, & majus bonum magis ama bile. Minor patet quia omnem rationem bonitatis quam appraehendit in Deo iustus existens in charitate appraehendit & peccato fidelis existens sine charitate, & appraehendere posset infidelis doctrinam ex auditu etiam sine fide infusa, quare &c. Et si dicatur in quo, ergo perficit gratia naturam, dicendum est quod quantum ac rationem meriti quod proprie innititur gratiae & charitati, sic igitur paret quod non est verum quod debeamus nos diligere plusquam deum dilectione naturali, dilectione vero gratuita Deum plusquam nos
Restat ergo vt vtraque dilectione debeamus diligere Deum plusquam nos, vel nos plusquam Deum. Et tenetur communius quod quilibet debet diligere Deum plusquam seipsum. Quod probatur primo sic, bonum vniuscuiusque comparatur ad bonum diuinum sicut bonum partis ad bonum totius, quia Deus est bonum omnis boni & totale bonum respectu cuiuscunmque alterius boni. Sed pars plus amat bonum totius quam suum bonum proprium sicut patet in naturalibus & in politicis, in naturalibus quidem quia pars vt manus exponit se periculo pro conseruatione bon communis, ergo non solum per gratiam, sed naturaliter quiliber debet diligere Deum plusquam seipsum adeo quod homo debet umnia mala sustinere & se morti exponere pro conseruatione honoris & boni diuini, si posset in seipso pati detrimentum.
Ad hoc autem respondetur multipliciter. Primo quod non el simile de parte naturali, & ciuili respectu totius naturalis & ci munitatis, & de bono proprio respectu boni diuini, quia in toto naturali (puta corpore) continetur pars formaliter secundum illud quod est in propria natura, & in communitate, & bono communitatis continetur ciuis & bonum eius, non sic autem continetur bonum cuius libet in bono diuino. Et quia vnicuique est amabile bonum proprium vt dicitur 8. Ethic. ideo non est similis comparatio hinc & inde
Secundo, dato quod esset similis comparatio hinc & inde adhuc posset dici quod falsum assumitur. s. quod pars naturalis exponat si pro defensione totius. Diceretur enim quod pars non exponit se sed totum exponit partem. Et ideo bene sequitur quod totum d ligit se plusquam partem, sed non sequitur quod pars diligat totum plusquam se. Ciuis autem exponit se pro defensione boni communis, non quod diligat bonum commune plusquam seipsum, sed quia proponit bonum virtuti quod acquirit defendendo rempublicam saluti corporali, quod patet, quia ciuis plus deberet velle totam communitatem aliam a se fecisse contra virtutem quam se solum
Tertio, quia videmus quod homo exponit licite contra rapientes iniuste bona sua temporalia quae tamen non diligit plusquam se, imo minus, quare etiam quando exponit se pro defensione reipublicae non est argumentum sufficiens quod diligat eam plusquam se
Ad primum istorum dicendum est quod omnino simile est quo inducitur pro simili quantum pertinet ad propositum, quia quamuis in bono diuino non contineatur bonum nostrum pro¬ prium formaliter sicut in toto continetur pars, & in communitate continetur ciuis, tamen sicut pars non manet corrupto toto, nec bonum ciuis destructo bono communi, sic bonum cuiuscunque creaturae non maneret destructo bono diuino, propter quod quantum pars diligit se in toto & ciuis in communitate tantum debet quilibet se & bonum proprium diligere in bono diuino, & etiam plusquam ciuis diligat bonum proprium in bono communi, quia bonum ciuis posset manere aliquo modo sine bono communi. Sed bonum creaturae nullo modo posset manere siue bono diuino.
Ad secundum dicendum qu non solum prouenit ex naturali appetitu totius quod pars exponat se pro toto, sed ex appetitu na turali partis. Nam si pars haberet propriam electionem deberet se exponere pro defensione totius cum in bono totius includatur totum bonum partis & amplius. Quod autem additur de ciue qui non exponit se pro communitate quasi diligat eam plusquam seipsum nisi includendo in communitate seipsum, sed quia plus diligit bonum virtutis quam salutem corporis, puto quod haec sit intentio Arist. 9. Ethicorum, sicut patet ex toto processu illius cpituli, dubitatur autem vtrum oportet, vbi tractat istam materiam, vnde dicit ibi quod ciuis exponendo se pro amicis, vel patria opta sibi maxima bona scilicet bona virtutis. Amicis autem & communitati tribuit plus de caeteris bonis, & concludit quod in omnibus laudabilibus studiosus videtur sibi ipsi boni plus tribuens.
Vnde non est verum quod aliqui dicunt quod quando Arist. dicit quod studiosus exponens se pro amicis, vel patria vult sibi maximum bonum, & ita maxime diligit se, quod ibi non fit comparatio dilectionis qua homo dili, it se ad dilectionem qua diligi bonum commune, sed comparatio dilectionis qua homo diligit se vno modo, ad dilectionem qua diligit se alio modo. Et est sensus quod homo exponendo se morti pro bono communi magis diligit se haec faciendo, quam faciendo oppositum vel quodcunque aliud. Istud enim non est verum, imo fit prima comparatio & non secunda vt patet ex ordine textus. Et probabitur per rationem, quia vt prius dictum fuit plus deberet dolere aliquis si fecisset contra bonum virtutis quam si tota alia ciuitas fecisset, ergo plus debet quis diligere bonum virtutis sibi quam communitati. Quod si exponat se pro communitate, hoc est tribuendo communitati minus bonum, scilicet bonum corporale, sibi autem majus bonum, scilicet bonum virtutis.
Confirmatio etiam huius dicti quae tertio adducta est videtur bona, quia constat quod quilibet debet diligere se, plusquam amicum. Et tamen sicut dicit philosophus 9. Ethicorum oportet pro amicis multa pati & mori si oporteat, ergo ex hoc quod aliquis exponit se morti pro alio non sufficienter arguitur quod diligat alium plusquam se, quicquid sit illud siue persona priuata, siue res publica, propter quod ille modus probandi quo ad hoc videtur insufficiens, quia falsum assumit, scilicet quod ciuis diligat plus bonum commune, quam se nisi includendo se in bono communi.
Item probatur aliter sic conclusio principalis, plura bona secundum rectam rationem sunt magis diligenda quam quodlibet eorum per se, & carentia alterius solum magis est diligenda & eligenda quam carentia vtriusque simul, nunc est ita quod bonum diuinum & bonum cuiuslibet personae sic se habent quod ad carentiam boni diuini sequitur carentia boni proprij cuiuslibet creaturae, ad carentiam autem boni proprij non sequitur carentia boni diuini, ergo carentia boni proprij magis est eligenda & diligenda quam carentia boni diuini, quare & entitas boni diuini magis est eligenda quam boni proprij entitas.
Item sic, & recidit in idem, quando duo bona sic se habent quod vnum continet aliud, & includit & non e conuerso, bonum continens est magis diligendum quam bonum contentum, sed deus & homo sic se habent quod in bono diuino continetur totum bonum hominis & non econuerso multo amplius quam in bono communi contineatur bonem ciuis, ergo sicut ciuis plus debet diligere bonum commune prout in ipso includitur bonum proprium quam solum bonum proprium, sic quilibet tenetur plus diligere deum quam seipsum. Et si dicitur quod hoc non probatur nisi quod homo debet plus diligere deum & se quam se solum, quia diligendo deum diligit deum & se, quia in deo continetur bonum proprium vt prius dictum fuit diligendo autem se diligit alterum solum, concedatur quia ad praesens non apparet alius modus probans conclusionem praedictam & forte alias occurret.
Ad rationes primae opinionis respondendum est. Ad primam cum dicitur quod quicquid amatur, amatur vt vnum cum amante, concedatur. Et cum dicitur quod nullus potest esse cum alio sic vnum sicut ipse secum. Adhuc verum est, & ideo concluditur quod nullus potest aliud amare plusquam se vbi in amore illius non includitur amor sui, sed si includatur tunc quilibet magis debet amare alium & seipsum, quam se solum, sic est de amore dei respectu nostri, quia amando deum amamus nos, quia bonum nostrum non potest esse sine bono diuino.
Ad secundam dicendum quod deus immediate non amatur amore concupiscentiae, vt declaratum fuit. Et dato quod sic amatur adhuc charitas non eleuat naturam ad amandum ipsum secundum specialem rationem, scilicet secundum rationem beatificantis, sed hoc facit fides quae ostendit nobis in deo esse rationem beatifici boni, nec iterum ad hoc requiritur necessario fides infusa, cum sine ea possimus de ea concipere rationem betificantis, vt pluries dictum fuit. Dato etiam quod sic eleuaret naturam ad amandum deum amore concupiscentiae oporteret proportionabiliter ponere quod eleuaret naturam ad amandum deum amore amicitiae, quantum ad aliquam specialem rationem qua esset in deo amoto, & non quantum ad modum amandi ex partnostra, hunc scilicet quod ametur supra omnia, quia amor amicitiae consurgit ex bono appraehenso in eo qui amatur, sicut amamus virtuosum propter bonum virtutis in ipso existentis, propter quod si nulla ratio bonitatis absolute concipiatur esse in deo gratiam praeter illam quam concepimus esse in eo per naturam, nu la ratio est quare natura eleuatur per gratiam ad amandum dein amore amicitiae quo ad modum diligendi praedictum. Dicendi est ergo quod charitas eleuat naturam ad amandum deum meritorie, quia sine charitate nulla dilectio dei esset meritoria, noi autem oportet quod plus vel aliter eleuet. Et quod subditur quod sicut se habet dilectio naturalis ad esse naturale, ita dilectio gratuita ad esse gratuitum quod est esse diuinum &c. Dicendum quod ei se nostrum gratuitum non est esse diuinum per essentiam, sed per participationem. Et eodem modo esse nostrum naturale est esse diuinum per participationem. Et vtrumque a deo aequaliter dependet, propter quod vtraque dilectione naturali, scilicet & gratuita, debemus deum diligere plusquam nos. Nec est ordo conuersus inter has duas dilectiones, sed similis. Quod etiam subditur quod sicut cognitio naturalis incipit a creaturis & terminatur ad deum ita dilectio, verum est, sed non propter hoc plus diligitur creatura quam deus. sed prius, deus plus diligitur, cum ratione naturali ostendatur quod deus est majus bonum a quo dependet omne aliud bonum. Nos autem non quaerimus quid prius diligatur, sed quid plus
Ad auctoritatem beati Bernar. dicendum est quod beatu Bernardus pro tanto dicit quod tertius & quartus gradus dilectionis sunt gratuiti & non duo primi, Quia duo primi sunt naturae corruptae, nec stant cum gratia: sed tertius & quartus sunt naturae per rectam rationem regulatae & stant cum gratia, nec per hoc concluditur quin sint a natura.
AD ARGVMENTA principalia respondendum est. Ad primum dicendum quod auctoritas Philosophi est intelligenda inter personas inter quas aliquo modo inuenitur aequautas, vel proportio sicut est hominis ad hominem, vnum vel multos, & inter quas bonum vnius non continetur in altero: non autem inter illas inter quas non potest inueniri talis aequalitas vel proportio, sicut est inter hominem & deum, Cum a deo de pendeat totum bonum nostrum.
Ad secundum dicendum quod forte dictum Philosophi est intelligendum de bono quod amamus amore concupiscentiae. Tale enim amamus propter nos & illud magis quod est nobi majus bonum. Amicum autem quem amamus amore amicitinon amamus principaliter, quod sit nobis bonus. Sed quia est ir se bonus, vnde quando philosophus dicit quod amabile est vnicui que bonum proprium non excludit quin aliud bonum sit diligendum, dato quod non ordinetur ad nos, imo videtur hoc innue re cum praemittat amabile quidem simpliciter bonum, vnicuique autem proprium.
RATIONES alterius partis quamuis sint ad conclusio nem veram, tamen non probant eam sufficienter, quia quamuis finis diligatur plus quam ea quae sunt ad finem ab illo qui agit eam propter finem, tamen non oportet quod illud quod est ad finem plus diligat finem quam se, maxime si finis sit aliquid adeo separatum ab his quae sunt ad finem quod bonum eorum quae fium ad finem non dependeat necessario in esse a tali fine, sicut secum dum naturam elementa sunt propter mixta, & mixta inanimata proprer animata, & inter animata bruta sunt propter homines, propter quod auctor naturae plus diligit mixta quam elementa, & animata plusquam inanimata: & homines plusquam bruta. Sed non oportet quod amore naturali elementa plus diligant, vel appetant conseruationem mixtorum quam suam, nec quod mixta inanimata plus appetant conseruationem hominum quam suam imo si bruta haberent iudicium rationis plus deberent secundum rectam rationem se diligere quam diligerent homines, & pluvelle vnumquodque conseruationem sui quam hominis, & idec si deus esset talis finis a quo non dependeret. bonum creaturae creatura non teneretur plus diligere deum quam se. Item nota finis non est semper bonum illius quod ordinatur ad finem, sicu bruta non sunt bonum planetarum. Sed finis semper est boni verum vel existimatum agentis propter finem vel ordinantis ad aliquem finem. Et quandoque est idipsum, supposito quod sit igens vel ordinans, sicut nos sumus fines omnium eorum quae agimus propter nos, & sic est de deo respectu omnium.
Ad secundum dicendum quod quando dicitur quod amicus plus diligitur quam quodcunque ex eo proueniens intelligendum est de bonis superadditis naturae, sicut sunt vtilitates & delectationes quae proueniunt vni amicorum ex altero. De bono autem quod sumus non est verum, quod patet, quia a parentibus sumus, habemus enim ab ipsis esse, nutritionem, & eruditionem, nec possumus eis reddere aequiualens, vt dicitur g. Ehic. & tamen debemus nos diligere plusquam parentes, quare &c.
On this page