Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in amore dei possit haberi aliquis respectus ad aliquam mercedem

QVAESTIO TERTIA. Vtrum in amore dei possit haberi aliquis respectus ad aliquam mercedem.

TERTIO quaeritur, vtrum in dilectione dei possit haberi aliquis respectus ad aliquam merNedem. Et arguitur quod non, quia quod diligitur propter mercedem; diligitur propter aliud QI sed deus non est propter aliud diligendus, sed propter se, ergo in dilectione dei non potest licite haberi respectus ad mercedem.

Item potior est amicitia charitatis ad deum quam amicitia ciuilis ad hominem. Sed in amicitia ciuili quamuis habeat multas vtilitates & delectationes annexas, tamen ad eas non habetur respectus secundum philosophum octauo Ethicorum, ergo similiter in amicitia ad deum non potest haberi respectus ad aliam mercedem seu vtilitatem.

Ad idem est quod dicit beatus Bernard. de diligendo deo, quod licet deo seruire sine praemio non possit, non tamen est ei intuitu praemij seruiendum.

IN CONTRARIVM est, quod dicitur in Psal. Inclinaui cor meum ad fac. iust. tuas in aeternum propter retribu? tionem. Et de sanctis patribus dicitur Heb. 12. quod respiciebant in remunerationem. Et iterum super illud Luc. decimoquinto, quanti mercenarij &c. Dicit glossa quod boni mercenarij sunt qui deo propter mercedem seruiunt.

RESPONSIO. Aduertendum est quod merces dicitur illud quod aliquis per actionem meretur tanquam praemium suae actionis. Praemium autem est commodum quod redditur operanti. Et quia omne commodum est bonum ordinatum ad illum cuius est commodum, ideo illud quod est proprie & immediate merces vel praemium, est bonum finaliter ordinatum ad operatem, propter quod non potest esse vltimus finis simpliciter. Est enim bonum amatum amore concupiscentiae cum ametui vt commodum. Hoc supposito cum quaeritur vtrum in dilectione dei possit licite haberi respectus ad mercedem. Dicendum ess quod respectus ad mercedem potest haberi dupliciter. Vno modo quod merces sit finis rei amatae. Alio modo quod sit finis illius amoris. Primo modo non est licitum in dilectione dei habere respectum ad mercedem, ita vt merces sit finis dei amati. Cuius ratio est, quia finis plus diligitur quam illud quod est ad finem. Sed non est licitum aliquid plus diligere quam deum, ergo non est licitum diligere deum propter mercedem, sic quod merces sit finis ad quem deus dilectus ordinetur.

Si autem intelligatur secundo modo scilicet, quod merces sit finis dilectionis & non dei dilecti, adhuc distinguendum est, quia vel accipitur vt finis propter quem totaliter diligitur deus, & sine quo non diligeretur. Et sic non est adhuc licitum habere oculum ad mercedem, quia deum debemus diligere propter se, dato quod nihil commodi ex tali dilectione nobis eueniret multo amplius quam quicunque virtuosus debeat diligere alium virtuosum. Omnis enim bonus est diligendus circunscripto alio quo cunque, cum bonum secundum latitudinem suam sit obiectum amoris. Si autem merces intendatur vt finis dilectionis non totaliter quin fine illo deus diligeretur, sed quia per dilectionem qua diligitur deus intendimus consequi beatitudinem quamuis diligeremus deum dato quod certi essemus quod beatitudinem non haberemus, sic licitum eit in dilectione dei habere respectum ad mercedem. Cuius ratio est, quia quando duo bona habeni rationem commodi & vnum est altero melius, minus bonum potest licite ordinari ad majus bonum sicut ad finem, nunc est ita quod dilectio dei in via & beatitudo patriae habent rationem commodi, beatitudo tamen est aliquid melius dilectione viae ergo dilectio dei potest licite ordinari ad beatitudinem vt ad mercedem, & vt ad finem. Si quod autem aliud comodum esset minus bonum quam dilectio dei, vt sunt bona temporalia, ad ista non posset licite haberi respectus vt ad finem, quia contra rationem finis est quod sit minus bonum his quae sunt ad finem. Et in hoc sensu vituperatur mercenarius. Ioan. 10. qui opus spi rituale ordinet ad mercedem temporalem. Posset tamen ad ea haberi respectus vt ad aliqua adminiculatiua inquantum omni bonum addito alio bono redditur eligibilius.

AD PRIMVM argumentum patet responsio ex praedictis quia non est licitum in dilectione dei habere respectum ad mercedem quae sit finis dei dilecti. Quia sic aliquid aliud a deo plus diligeretur, potest tamen haberi respectus ad mercedem quae sit finis dilectionis.

Per idem patet ad secundum. Quia in amicitia ciuili potest haberi respectus ad dilectiones & vtilitates quae ex amicitia consequuntur dum modo non habeatur ad eas respectus principaliter quia sine eis diligendus est amicus. Et eodem modo est in dilectione dei vt dictum est.

Per illud similiter patet ad auctoritatem beati Bern. quia in diligendo deum vel in seruiendo ei non debet principaliter respectus haberi ad mercedem quin sine mercede esset deus diligendus, & ei seruiendum, hoc tamen supposito potest merces licite intendi. Et in hoc sensu procedunt auctoritates in contrarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3