Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum extranei meliores sint magis diligendi quam propinqui mali vel non aeque boni
QVAESTIO QUARTA. Vtrum extranei meliores sint magis diligendi quam propinqui mali vel non aeque boni. Thom. 22. q. 16. art. 7
QVARTO quaeritur, vtrum extraneos meliores sint magis diligendi quam propinqui mali vel aeque boni. Et arguitur quod sic, quia per charitatem conformamur dilectioni diuinae. Sed deus magis diligit extraneum meliorem quam propinquum nobis minus bonum, ergo & nos debemus magis similiter eos diligere.
Item illi sunt magis diligendi in quibus perfectius reperitur bonum, super quod amicitia fundatur. Sed bonum gratiae super quo fundatur amicitia charitatis perfectius inuenitur in extraneis melioribus quam in propinquis minus bonis, ergo illi sunt magis diligendi ex charitate.
IN CONTRARIVM arguitur per dictum apostoli Timot. 5. Si quis suorum & maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, & est infideli deterior. Sed effectus exterior correspondet interiori affectui, ergo &c.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam primo notandum est qualiter amicitia charitatis se habet ad alias amicitias Secundo respondebitur ad quaestionem.
Quantum ad primum notandum quod cum omnis amicitia fundetur in aliqua communicatione secundum diuersitate communicationum diuersificantur amicitiae, inuenitur autem quadruplex communicatio. Prima est omnium hominum, & etiam angelorum inquantum conueniunt in hoc quod sunt ad imaginem dei secundum quam sunt capaces beatitudinis. Et super hanc communicationem (quamuis latissimâm) fundatur charitatis amicitia non quidem in respiciendo naturam absolute, sed vt capax beatitudinis. Secunda communicatio est politica secundum quam conciues communicant in his quae ad ciuilem vitam pertinent, & super hanc fundatur amicitia ciuilis. Tertia est oeconomica secundum quam homines vnius domus, vel familiae communicant in domesticis officiis. Et super hanc fundatur amicitia oeconomica. Quarta communicatio est naturalis originis prout aliqui trahunt ab vno originem, & super hanc fundatur amicitia naturalis patris ad filium & econuerso & consanguineorum adinuicem. Ex quo patet quod prima amicitia includitur in omnibus & non econuerso, in reliquis etiam vt communius prior includitur in posteriore quamuis quandoque contrarium contingat. Secundum quamlibet autem harum amicitiarum volumus amicis bona correspondentia eis in quo fundatur amicitia & cooperamur ad hoc secundum modum nostrum. De aliis autem bonis impertinentibus ad talem amicitiam non oportet nisi in necessitate.
Hoc praenotato dicendum est ad quaestionem, quod cum diligere aliquem sit ei velle bonum, gradus dilectionis possunt accipi secundum gradus boni voliti, vel secundum intensionem volendi, vt prius dictum fuit. Si attendatur secundum gradus boni voliti sic cum sit quoddam velle approbationis & complacentiae de bono habito, quoddam vero optationis & desiderij de bono non habito, secudum primum velle plus amamus ex charitate extraneos meliores quam propinquos minus bonos inquantum complacet nobis majus bonum in eis, Secundum autem velle desiderij & optationis aequaliter diligimus extraneos & propinquos propter rationem quae posita fuit supra, prima quaestione huius distinctionis. Si vero accipiantur gradus secundum intensionem actus diligendi, sic debemus magis diligere propinquiores ad illud bonum ad quod eos diligimus quam extraneos meliores. Quod patet dupliciter. Primo quia illos diligimus, vt dictum fuit prius inquantum sunt vnum nobiscum. Sed propinquiores sunt magis vnum nobiscum quam remotiores, vel extranei, quia magis sunt nobis vniti, ergo magis sunt a nobis diligendi. Secundo sic, quia illos intensius diligimus respectu quorum concurrunt plures rationes diligendi, sed respectu propinquorum concurrunt plures rationes diligendi quam respectu extraneorum, ergo &c. Maior patet, quia multiplicatio causae vigorat effectum. Minor declaratur, quia ad dilectionem propinquorum concurrunt omnes causae diligendi, scilicet communicatio in naturali origine, & in operibus domesticis, & ciuilibus, & in capacibilitate beatitudinis super quam solam fundatur amor dilectionis ad extraneos & inimicos Patet igitur quod propinquiores sunt intensius diligendi quam extranei non solum dilectione naturali, sed etiam dilectione charitatis, quia cum charitas respiciat vltimum finem; aliae autem amicitiae finem sub fine, amicitia charitatis importat actus omnium aliarum amicitiarum, quibus omnibus concurrentibus intensior actus est amoris qui est non solum aliarum amicitiarum, sed etiam charitatis vt imperantis & concurrentis. Ex hoc tamen non sequitur quod maiora bona velimus magis propinquius sed solum quod bona proportionata eis secundum fundamentum dilectionis quam habemus ad eos intensius volumus eis & si facultas adsit eis citius exhiberemus caeteris paribus.
Ad primum argumentum dicendum quod Deus non diligit vnum plusquam alium accipiendo gradus dilectionis secundum intensionem actus diligendi, sed solum quantum ad gradum boni voliti. Et respectu talis boni diligit plus meliorem. Sed melioest aliquis quandoque secundum praesentem institiam qui non est melior secundum praescientiam, & secundum hoc melior praesentialiter non diligitur plus simpliciter, quia non est tantum bonum gratiae quod quis habet praesentialiter quam est bonum gloriae quod praeparatur aliis secudum praesentiam. Et eodem modo quantum ad velle approbationis & complacentiae de bono habito plus diligimus meliores, sed quantum ad velle desiderij, & operationis de bono habendo plus vel tantum diligimus propinquos licet actualiter minus bonos, & praeter hoc est in nobis gradus intensionis in actu diligendi propter maiorem coniunctionem quam habent aliqui ad nos plusquam alij. Aliter respondetur communiter quod in hoc conformamur deo quod plus diligimus eos qui nobiscum magis commuicant sicut & ipse eos qu secum magis communicat quamuis non sint iidem hi & illi.
Ad secundum dicendum quod si ad dilectionem propinquorum ex charitate non concurreret alia ratio diligendi quam illa quam imperaret charitas, tunc extranei meliores essent magi diligendi quam propinqui minus boni propter rationem qua tangitur in argumento. Sed quia in dilectione propinquorum includuntur plures rationes diligendi quam in dilectione extraneorum vt declaratum fuit. Ideo plus diligendi sunt propinqui quam extranei.
On this page