Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XXX. in generali & speciali.

HIC QUAERI solet. Superius determinauit magister de ordine charitatis secundum quadruplicem modum dilectionis. Hic determinat de ordine charitatis secundum quantitatem meriti. Et diAuiditur in sex. Primo mouet quaestionem. Secundo respondet ibi, sed haec comparatio. Tertio obiicit in contrarium ex auctoritatibus Aug. ibi, Augu. tamen. Quarto determinat auctoritatem ibi, quod si quis simpliciter. Quinto mouet ex dictis incidentem quaestionem ibi, Illud vero quod sequitur. Sexto vero determinat eam ibi, quidam quod hic dicitur. Haec est diuisio &c.

IN SPECIALI sic procedit. Primo quaerit quid fit magis meritorium diligere amicos, an diligere inimicos. Respondet quod dupliciter potest intelligi comparatio ista. Vno modo vi comparetur dilectio amici ex vna parte ad dilectionem amici & inimici ex altera, & sic dilectio secunda est magis meritoria! prima. Alio modo qod in eodem homine comparetur dilectiamici ad dilectionem inimici & sic siue sit vnus actus dilectionis siuem duo quo diligitur amicus & inimicus semper videtur quod dilectio amici sit potior, quia est feruentior. Arguitur tamen in contrarium per Aug. qui dicit quod diligere inimicos est perfectior & non est tot hominum quot exaudiuntur in oratione dominica cum dicitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus &c. Et sic dilectio inimicorum videtur potior quam dilectio amicorum. Et respondet ad hoc secundum distinctionem suprapositam quod Aug. intelligit perfectiorem esse dilectionem qua diligitur amicus & inimicus simul quam sit illa qua diligitur solum amicus. Tunc mouet dubitationem ex hoc quod dicit Aug. quod dilectio inimicorum non est tot hominum quot exaudiuntur in oratione dominica, cum dicitur, Dimitte nobis debita nostra, quia nulli dimittuntur peccata nisi sit in charitate. Si ergo plures exaudium tur in praedicta oratione dominica quam sint illi qui diligunt inimicos, sequitur quod diligere inimicos non cadit sub praecepte charitatis quod est inconueniens cum nomine proximi omnis homo intelligatur. Cum dicitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Et respondetur dupliciter. Vno modo quod diligere inimicos est perfectis in praeceptum, sed imperfectis est solum consilium. Alio modo respondet quod dilectio inimicorum est perfe„cta per quam exhibentur eis signa dilectionis orando, & eis be "nefaciendo solum est perfectorum, nec cadit sub praecepto quantum ad omnes generaliter, & sic intelligit Augustinus. Et in hoc terminatur & caetera.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum