Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum de necessitate salutis sit diligere inimicos
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur Vtrum de necessitate salutis sit diligere inimicos Et arguitur quod non, quia natura non inclinat in co trarium charitatis, sed quaelibet res naturaliter odi contrarium, ergo & charitas, sed inimicus est cor trarius nobis & charitati, ergo non est diligendus, sed odiendus
Item non est necessarium illum diligere cui licet malum optare, & de cuius malo licitum est gaudere, sed inimicis licitum est mala optare, & de malis eorum gaudere. igitur & caetera. Maio de se patet, minor probatur ex hoc quod in facra scriptura frquenter ponuntur imprecationes malorum contra inimicos & in gaudium, & in consolationem bonorum praedicitur destructio inimicorum, quare & caetera.
Et confirmatur hoc per illud quod dixit dominus Matthae quinto. Audistis quod dictum est antiquis diliges amicum tui & odio habebis inimicum tuum.
INCONTRARIVM est quod dicitur Matthaei quinto. Diligite inimicos vestros. & ibidem, si diligitis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis? quoe. d. nullam: ergo sine dilectione inimicorum vel non diligentium non est salus.
RESPONSIO. Cum charitas attendatur penes affectum, & effectum, vt dictum fuit supra, ideo circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est vtrum teneamur inimicos diligere quo ad affectum, Secundum est vtrum teneamur eis exhibere signa dilectionis in effectum.
QUANTVM ad primum sciendum est quod inimicus potest capi dupliciter, scilicet formaliter secundum quod inim cus, vel materialiter secundum quod homo ad imaginem Dei ex stens. Primo modo non tenemur diligere inimicum scilicet inquam tum est inimicus, imo magis odire. Cuius ratio est, quia approbare malum culpae in alio peruersum, & charitati contrarium Sed diligere inimicum inquantum inimicus est, virtuoso & habent charitatem est approbare malum culpae in eo, ergo hoc est peruersum & charitati contrarium. Item aequalis peruersitatis est odiramicum & diligere inimicum accipiendo vtrunque formaliter. Sed per se malum est odire amicum inquantum amicus est: ergo & di ligere inimicum inquantum inimicus est. Si autem accipiatur materialiter, scilicet inquantum homo ad imaginem dei existens. Sic dice dum est quod diligere inimicum in generali est de necessitate salutis. vt scilicet diliges Deum & proximum, ab illa generalitate non excludat inimicum, sed non de necessitate salutis vt speciali motu dilectionis afficiatur aliquis ad inimicum nisi vbi apparet euidems necessitas. Primum patet, quia charitas attenditur in eo qui ex charitate diligitur ratione diuinae imaginis secundum quam est capax beatitudinis, sed haec ratio inuenitur in omni homine tam amico quam inimico, ergo secundum hanc rationem generalem in dilectione charitatis includitur inimicus. Secundum patet, quia ille motus dilectionis qui non est de necessitate salutis ad amicum no est de necessitate salutis ad inimicum, sed specialis motus dilectionis ad amicum non est de necessitate salutis extra casum necessitatis nisi secundum praeparationem animi si necessitas adesset ergo multo minus est de necessitate salutis ad inimicum, & sic pate primum.
QVANTVM ad secundum aduertendum est quod cum effectus exterior dilectionis correspondeat interiori affectui sicu tenemur diligere inimicum affectu, ita tenemur exhibere signa di lectionis in effectu. Cum ergo (vt patet ex primo articulo) interior affectus dilectionis ad inimicum sit de necessitate salutis se lum in communi, non autem in speciali nisi secundum praeparationem animi (s. si necessitas adesset) sic dicendum est signa & beneficia dilectionis quae exhibentur generaliter proximis puta cur aliquis orat pro omnibus fidelibus, vel pro toto populo, non suni neganda, vel subtrahenda inimicis, hoc enim pertinet ad liuori vindictae contra illud quod dicitur Leuit. 19. non quaeres vltio nem, nec memoreris iniuriae ciuium tuorum, beneficia vero vel dilectionis signa quae quis exhibet specialiter & particulariter aliquibus personis non est necessarium exhibere inimicis, quia nec est necessarium, sed perfectionis talia exhibere amicis extra casum necessitatis. In casu autem necessitatis est necessarium vtrisque tam amicis quam inimicis talia exhibere, secundum illud Prou. 25. Si esurierit inimicus tuus ciba illum, si sitit da potum illi.
AD PRIMVM argum. dicendum quod natura sicut inclinat in odium contrarij sic &t charitas. Charitas enim inclinat in odium inimici inquantum inimicus est, secundum illud Psal. Perfecto odio oderam illos, sic enim est charitati contrarius, inquantum autem est homo ad imaginem dei existens & capax beatitudinis, sic non esset contrarius charitati, sed potius habet id quod invno quoque attendit charitas. Et hoc modo est ex charitate diligendus.
Ad secundum dicendum quod non est necessarium diligere ex charitate cui licitum est optare malum oppositum bono quod per se respicit charitas. Tale enim bonum est gratia & gloria, quorum oppositum non est licitum optare cuicunque inimico. Ad bona autem temporalia non respicit charitas nisi inquantum ordinantur ad bonum gratiae & gloriae. Et quia prosperitas in his bonis quandoque est occasio subuersionis bonorum gratiae secundum illud Deut. 32. Incrassatus est dilectus & recalcitrauit & dereliquit deum factorem suum. Aduersitas vero occasio est reuertendi ad dominum, secundum illud Ozeae 6. In tribulatione sua mane consurgent ad me. Ideo licitum est tam amicis quam ini micis talia mala optare. Et de ipsis si euenerint gaudere non qa mala sint, sed quia promotiua sunt ad bonum, vel impeditiua maiorum malorum. Rursus quia charitas ordinem habet & plus debet quilibet se diligere quam alium, & propinquos quam extraneos, & amicos quam inimicos, & bonum comune quam priuatum. Ideo posest aliquis salua charitate optare malum temporale alicui non inquantum malum est illius, sed inquantum est impedimentum malorum alterius quem plus tenetur diligere.
Ad tertium dicendum quod nunquam scriptum est in lege veteri, odio habebis inimicum tuum. Sed additum fuit ex praua interpretatione Iudaeorum, qui ex hoc quod praecipiebatur dilectio amici. Leuit. 19. Concludebant quod inimici essent odiendi. Dominus autem hanc interpretationem elisit simul cum dilectione inimici addens consilium de ostensione signorum bene uolentiae ad ipsum.
On this page