Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum diligere amicum sit magis meritorium quam diligere inimicum, an econuerso

QUAESTIO SECVNDA Utrum diligere amicum sit magis meritorium quam diligere inimicum, an econuerso. Tho. 2. 2. q. 27. ar. 7.

SECVNDO quaeritur vtrum diligere amicu sit magis meritorium quam diligere inimicum, an econuerso. Et arguitur quod diligere amicum, quia illud quod I est melius est magis meritorium, sed diligere amiF cum est melius quam diligere inimicum, ergo &c. Maior de se patet, sed minor probatur, quia minus bonu dimittendum est pro magis bono si incumbat necessitas alterum dimittendi. Sed di lectio inimicorum quo ad exteriorem effectum qui affectui pro portionatur, dimittenda est pro dilectione amicorum, quia quando non possumus vtrisque subuenite tenemur subucuire amicis, dimissis inimicis, quare &c.

Item si oppositum in opposito, & propositum in proposito, sed odire amicum est peius quam odire inimicum, ergo diligere amicum est melius, ergo est magis meritorium.

IN CONTRARIVM arguitur, quia secundum Greg Seruitia tanto sunt magis accepta, quanto minus debita, sed mi nus est debitum diligere inimicum quam amicum, ergo est deo magis acceptum, quare & magis meritorium.

RESPONSIO. Dilectio amici & inimici possunt dupliciter accipi. Vno modo sic quod vna excludit alteram, vt cum aliquis sic diligit amicos quod nullo modo diligit inimicos, nec actu nec habitu, sed forte odit. Econtrario autem forte non est possibile quod aliquis diligat inimicos & non diligat amicos. Alio modo possunt accipi sic quod neutra excludat alteram. Primo modo quaestio est nulla, quia comparatio secundum magis & minus tale supponit vtrunque esse tale, ergo comparatio secundum magis & minus meritorium inter aliqua supponit vttunque esse meritorium. Sed dilectio amici excludens dilectionem inimici non est meritoria cum ex charitate teneamur inimicos diligere vt prius patuit, ergo nulla potest esse comparatio inter ipsam & dilectionem inimici quae sit magis meritoria, quia altera nullo mondo est metitoria, scilicet dilectio amici excludens dilectionem inimici, dicente domino Matth. 5. Si diligitis illos tantum qui vos diligunt quam mercedem habebitis? qu.d. nullam.

Si vero vtraque dilectio sic accipiatur quod neutra excludat a teram, adhuc hoc posset esse dupliciter, vno modo quia vna no solum non excludit alteram, sed includit & non econuerso, sicu cum aliquis actuali dilectione fertur in amicum, & inimicum, aliuvero fertur in amicum tantum non includendo inimicum non tamen excludendo, quia de inimico non cogitat. Alio modo quia vna non excludit alteram nec includit. Primo modo quaestio nor est dubitabilis, quia constat quod diligere amicum & inimicun propter deum perfectius est quam diligere amicum, quia omni bonum secum includens aliud, melius est & perfectius quam bonum inclusum & non includens, sic est in proposito, quare &c. Ei iterum perfectior actus est qui se extendit ad remotiora, sed di lectio qua diligitur amicus & inimicus se extendit ad remotiora quam dilectio amici, ergo est perfectior, ergo, &c.

Si vero vna non excludat alteram, nec includat sicut cum aliquis fertur per actum dilectionis in amicum nihil cogitans de inimico, alius vero fertur per actum dilectionis in inimicum nihil cogitans de amico, sic videtur quod caeteris paribus scilicet habitu charitatis in vtroque, & intensione actus hincinde dilectio inimici es magis meritoria quam dilectio amici. Quod patet dupliciter Primo sic, quando duo actus boni sic se habent quod procedunt es pari habitu & sunt aeque intensi ad vnum tame requiretur maior conatus ex natura operis quam ad alium, ille ad quem requiritur maior conatus est magis meritorius. Sed ad dilectionem inimici si sit aeque intensa sicut dilectio amici requiritur maior conatus ex natura operis, ergo est magis meritoria. Maior patet. Co natus enim major quando requiritur solum ex parte operantis qui est male dispositus non auget meritum. Alioquin plus mereretur incontinens quam temperatus faciendo simile opus de genere virtutis, quia oportet incontinentem plus conari propter malam dispositionem quam temperatum. Hoc autem non est verum, quitunc virtutes magis obessent quam prodessent. Sed quando maior conatus requiritur non propter indispositionem operantis, sed propter difficultatem operis, tunc maior conatus faciens quod actu: difficilior sit aeque intensus sicut actus facilior auget meritum Minor de se patet scilicet quod ad diligendum inimicum aequi intense sicut aliquis diligit amicum requiritur maior conatus cum sint hic plura repugnantia, & pauciora attrahentia, quare &c Secundo sic, ille actus cuius tota intentio reducitur in charitati est magis meritorius quam ille cuius similis intentio non totaliter reducitur in charitatem. Et causa huius est quia meritum, innititur principaliter charitati. Sed dilectio inimici est talis actus, quia tota ratio diligendi inimicum est charitas ad deum. Tota autem ratio diligendi amicum non semper est charitas, sed concurrit aliqua alia ratio, scilicet communicatio in aliquo bono consanguinitatis, vel ciuilitatis, vel huiusmodi, quare &c.

Sed contra hoc arguitur sic, sicut charitas necessario exigit vt diligatur inimicus, sic ordo charitatis necessario exigit quod amicus plus diligatur quam inimicus, sed propter primum dilectio amici quae dilectionem inimici excludit, non est meritoria v dictum fuit, & ideo inter ipsam & dilectionem inimici non es comparatio quae earum sit magis meritoria, ergo propter secundum, dilectio inimici cum aequatur dilectio amici non est meritoria, quare vt videtur inter ipsam & dilectionem amici non est recta comparatio quae earum sit magis meritoria, ergo quaestiin hoc sensu est nulla. Et dicendum ad hoc quod diligere amicum plusquam inimicum est de ordine charitatis respectu eiusdem diligentis in casu necessitatis quando affectus cum effectu non potest vtrique exhiberi. Tunc enim idem homo inimicum aeque diligens, vt amicum peccat faciendo contra ordinem charitatis. Sec respectu diuersorum diligentium, maxime extra casum necessitatis non est contra ordinem charitatis quod vnus propter deum velit inimico tantum bonum & tanto affectu sicut alius vult amico, imo pertinet ad perfectione charitatis. In eodem etiam homine pro alio tempore & extra casum praedictum non est contra ordinem charitatis quod velit par bonum, & pari affectu amico & inimico. Et in hoc sensu procedit ratio & non in primo

Si autem caetera non essent hincinde paria, vel saltem intenfic actus non esset aequalis non posset vno sermone determinari quae dilectio fit magis meritoria, quia intantum potest dilectio inimic esse imperfecta in vno quod erit secundum infimum gradum charitatis, in alio dilectio amici poterit esse valde perfecta. Et tunc di„lectio amici erit magis meritoria quam dilectio inimici, & econuerso in vno poterit dilectio inimici esse valde perfecta, in aliautem dilectio amici valde imperfecta, & tunc oportet econuersi dicere quod dilectio inimici sit magis meritoria, & multae aliae varietates poterunt incidere, propter quas oportebitvariare iudicii nisi caetera supponantur hinc inde paria modo quo dictum est

Ad primum argumentum dicendum quod magis bonum est magis meritorium supposita aequali ratione debiti. Sed si est magis debitum non est verum, sicut reddere mutuum melius est cum sit actus iustitiae quam dare suum qui est actus liberalitatis, & tamen non est ita meritorium. Plus enim obligatur beneficiatus benefico, qui liberaliter dedit quam recipiens mutuum quod tradidit obligetur illi qui mutuum reddit quod non esset nisi dare suum esset magis meritorium quam reddere alienum, diligere autem amicum est magis debitum quam diligere inimicum, & ideo dato quod esset meliunon sequitur quod sit magis meritorium. Potest dici ad minorem per interemptionem, quia dilectio amici non est melior quam dilectio inimici. Quia dilectio inimici includit dilectionem amici, vel actu, vt cum aliquis diligit propter deum amicum & inimicum, vel habitu & ex natura rei & non solum ex suppositione, quicunque enim diligit inimicum sequitur ex natura actus & obiecti quod diligas amicum habitu, & diligeret actu, affectu, & effectu, si occurreret & opus esset. Non sic autem sequitur econuerso. Bonum autem includens aliud, melius est, quare vt videtur dilectio inimici melio est quam dilectio amici. Et cum probatur quod non quia illud quod est dimittendum propter alterum est minus bonum. Dicendum quod non oportet, sed est bonum minoris necessitatis, verbi gratiphilosophari melius est quam ditari, & tamen indigenti dimittendum est philosophari propter ditari, quia est minoris necessitatis Similiter dilectio inimici dimittenda est quod ad effectum propte dilectionem amici, quando non potest vtrisque subueniri non quisit minus bona, sed quia est minus necessaria & minus debita.

Ad secundum dicendum quod in illis in quibus vnum se habet per additionem ad alterum tenet consequentia econtrario, & non consequentia in ipso, vt patet in viuere & esse, sicut omne quod viuit est, sic omne quod non est non viuit. Et quia dilectio inimicorum se habet per additionem ad dilectionem amicorum quam aliquo modo includit, ideo sicut melius est diligere inimicum, sic peius est odire amicum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2