Praeambulum
Praeambulum
LI VD quoque non est praetereundum. Superius determinauit magister de charitate in se, & de numero diligendorum, & de ordine diligendi. Hic determinat de permanentia charitatis siue de duraItione eius. Et diuiditur in duas. Primo determinat de permanentia charitatis in statu etiam viatorum. Et in secundo de statu compraehensorum ibi, aduertendum etiam est. Prima in duas, quia primo tangit quendam errorem, & eum destruit. Secundo auctoritates quibus praedictus error innititur, determinat & exponit ibi, quod vero apostolus. Secunda pars principalis quae incipit ibi, aduertendum etiam est, diuiditur in duas Quia primo inquirit an charitas maneat in compraehensoribus. Secundo an origo charitatis fuerit in Christo ibi, hic iam superest in charitate inuestigare. Haec est diuisio &c.
In speciali sic procedit. Primo dicit quod quidam asseruerunt charitatem semel habitam non posse amitti propter hoc quod ait apostolus 1. ad Corin. 13. Charitas nunquam excidit. & Aug. dicit quod charitas quae deseri potest nunquam fuit vera, & multae ali auctoritates ponuntur in litera quae videntur idem sonare, sed in contrarium est ratio & auctoritas, ratio quia quidam primo sunt boni qui postea efficiuntur mali. Et sic primo habent charitatem & postea amittunt eam, Christus etiam in euangelio dicit quorundam nomina scripta esse in libro vitae quibus postea dicturuerat nescio vos, multi enim scripti sunt in libro vitae secundum praesentem iustitiam qui non sunt ibi scripti secundum praescientiam quia ad tempus habent charitatem quam postea finaliter deserunmt Tunc respondet ad auctoritates in contrarium dicens quod illud apostoli charitas nunquam excidit non intelligitur quin charitas habita possit amitti. Sed fit ibi comparatio de charitate ad fi dem, & spem quae non manebunt in patria sicut charitas. Id eti. quod dicit Aug. quod charitas quae deseri potest non fuit vera, intelligendum est quod non fuit vera quantum ad vltimum effectum qui est perducere ad regnum caelorum quamuis fuerat vera quantum ad essentiam charitatis. Allo modo respondet quod charita perfecta amitti non potest. Et sic respondet ad omnes auctoritates in contrarium. Postea quaerit cum charitas viatoris sit ex parte, quia ex parte diligimus sicut fides, spes, & scientia sunt es parte quare charitas non euacuatur sicut fides, spes, & scienti dicuntur euacuari. Et respondet quod fides & spes totalite euacuabuntur in patria. Scientia vero euacuabitur quantum ad actum & modum qui nunc est, & non quantum ad essentiam scientiae. Charitas vero manebit in patria quantum ad essentiam & actum & modum exclusa tamen imperfectione. Vitimo qua rit vtrum in Christo fuerit ordo diligendi. Et arguit quod non quia si dilexit proximum sicut seipsum sicut voluit se saluare ita voluisset de aliis, sed non omnes alij sunt saluati, ergo &c. E respondet que charita: & ordo charitatis tuerunt in Christo a¬ modum bonorum qui nihil volunt nisi illud quod sciunt deum velle, & sic Christus voluit saluari solum illos quos sciebat de Velle saluari, Et in hoc terminatur sententia &c.
On this page