Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum charitas semel habita possit amitti

VIIITIO PIIM . Vtrum charitas semel habita possit amitti. Tta 2 314–1.& 2.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur de charitate in viatoribus. Et secundo in beatis. Quantum ad primum primo quaeritur, vtrum charitas se Imel habita possit amitti, Et arguitur quod non, quia contra iustitiam est non reddere ad id quod ex debito quis tenetur. Sed habenti charitatem debetur gloria, ergo omni habenti charitatem reddetur gloria a deo qui non, potest contra iustitiam facere, hoc autem non esset si charitas semel habita amitteretur, ergo &c.

Item amor charitatis est fortior quam amor naturalis; sed amor naturalis non amittitur per peccatum, ergo nec amor charitatis

IN CONTRARIVM est quia quicunque potest mortaliter peccare potest sine charitate esse, quia charitas & pecca tum mortale non stant simul. Sed quicunque habet charitatem pro statu viae potest mortaliter peccare cum non sit confirmatus in bono, ergo potest charitatem amittere.

Item omnis habens charitatem scriptus est in libro vitae, nec deletur ex eo nisi amittendo charitatem, sed multi scripti inl bro vitae delentur ex eo secundum illud Psal. Deleantur de libro viuentium, ergo multi habentes charitatem amittunt eam.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est, an charitas semel habita possit amitti. Secundum est, qualiter ratione talis amissionis dicitur aliquis de libro vitae deleri.

QUANTVM ad primum patet tripliciter quod charita semel nabita potest amitti. Primo sic, sicut se habent actus nostri effectiue ad habitus acquisitos, sic se habent actus nostrimritorie vel demeritorie ad habitus infusos, sed habitus acquisiti ex actibus nostris corrumpuntur effectiue ex actibus contrariis vt patet ex secundo Et hic. ergo habitus infusi corrumpuntur in no bis demeritorie per actus contrarios his quibus meremur, vt no bis infundantur, sed omne peccatu mortale est actus contrarius actui per quem meremur de congruo, vt charitas nobis infundatur, ergo per quodlibet peccatu mortale chariras habita co rumpitur. Secundo sic, omnis forma quae non implet totam capcitatem subiecti potest amitti, vt patet de formis generabilium & corruptibilium, quarum nulla implet totam capacitatem materiae, & e contrario forma coeli quae adimplet totam capacitatem materiae coeli secundum poneres coelum compositum ex materia & fo ma inamissibilis est, sed charitas viae non implet totam capacitatem voluntatis, sicut nec fides in via implet totam capacitatem intellectus, ergo charitas viae poses amitti. Tertio sic, quacunque habent per se ordinem secundum prius & posterius, si prius est amissibile & posterius, sed fides & charitas viae habent per se ordini talem qu charitas ex necessitate supponit fidem, secundum illud Haeb. II. sine fide impossibile est placere deo, ergo cum fidepossit amitti a viatoribus consequens est quod charitas amitti possit. Item in pueris baptisatis sunt charitas & virtutes infusae saltem secundum habitum, sed pueri processu temporis possunt peccare mortaliter, & per consequens charitatem amittere. Alioquir omnes baptisati finaliter saluarentur quod est contra illud euangelij, Multi sunt vocati, pauci vero electi, ergo charitas semel habita potest amitti. Amittitur autem per hoc quod ex demerito peccati mortalis deus subtrahit influentiam suam per quam charitas in nobis fit & conseruatur. Et sic patet primum.

QUANTVM ad secundum aduertendum est quod liber dicitur notitia diuina propter similitudinem ad librum materialem, de cuius ratione est quod representet aliqua per figuras quas per quasdam similitudines. Et quia notitia dei ab aeterno est de omnibus cogitatis dictis, & factis, ideo ipsa dicitur liber, sed magis proprie respectu bonorum quam respectu malorum, quia in diuina notitia bona repraesentantur per ideas proprias, quasi per suas similitudines, mala autem non, sed per modum priuationis. Et quia boni ordinantur ad vitam gloriae quae proprie & simpliciter erit vita quae non compatietur secum mortem aliquem, cuius vitae sola rationalis creatura est capax, & ad quam peruenit per opera bona, ideo notitia diuina de creaturis intellectualibus. vel ronalibus, quantum ad bona meritoria per quae ordinantur ad gloriam dicitur liber vitae, qui secundum rationem nostram distinguitur, quasi in duas paginas, quarum vna dicitur pagina praesentis iustitiae, alia vero dicitur pagina praedestinationis aeternae, secundum quod in creatura rationali potest inueniri duplex meritum vnum finale, & secundum tale meritum dicitur aliquis scribi in libro vitae, quo ad paginam praedestinationis aeternae, & qui sic est scriptus in libro vitae, nunquam dicitur ab eo deleri. Aliud es meritum quod quis habet in praesenti, sed non perseuerat, & talis dicitur scriptus in libro vitae, quantum ad paginam praesentis iustitiae, qui sic scriptus est dicitur deleri, quando per peccatum mortale cadit a merito quo sibi vita gloriae debebatur.

AD PRIMVM argum. dicendum, quod contra iustitiam est non reddere debitum, nisi legitima exceptio habeatur contra petentem, si autem habeatur legituma exceptio, quandiu illa durat potest iuste denegari debitum. Contra illum aut qui in charitat. fuit, sed a charitate decidit est legitima exceptio quod gloria ei non reddatur, quia scilicet est in peccato mortali quod auertit a bono incommurabili, in cuius visione consistit gloria. Et ideo quam diu durabit ista exceptio iuste potest ei negari beatitudo, exceptio autem durabit semper, & ideo iuste semper ei negabitur gloria¬

Ad secundum dicendum quod non est simile de amore na turali, & de amore charitatis, quia amor naturalis fundatur in communicatione quae stat vel stare potest cum culpa, sed charitas oppositionem habet ad omnem culpam mortalem, quia charitas per se & directe conuertit hominem ad deum, peccatum autem mortale auertit hominem a deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1