Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum resurgens a peccato resurgat ad caritatem maiorem, an minorem, an aequalem illi a qua cecidit

QVAESTIO SECUNDA Vtrum resurgens a peccato resurgat ad charitatem maiorem, an minorem, an aequalem illi a qua cecidit. Tum 3 4 2. a12.

SECVNDo quaeritur, vtrum cadens a graua vel charitate per peccatu mortale & resurgem per poenitentiam resurgat ad charitatem aequalem, an ii maiorem, an minorem. Et arguitur quod nunquam resurgat ad aequalem, sed solum ad minorem, quia charitas incipiens minor est quam proficiens vel perfecta, sed cadens a charitate cadit a charitate proficiente, resurgens autem resurgit ad charitatem incipientem, ergo resurgit ad mino rem charitatem.

Item videtur quod semper resurigat ad charitatem aequalem, quia secundum Ambrosium, Poenitentia omnia ablata restituit. Sed hoc non esset nisi poenitens ad aequalem charitatem resurgeret, ergo &c.

Item poenitentia viuificat priora merita per peccatum mortificata, sed hoc non esset nisi resurgat ad eandem charitatem, cum merita pensentur ex charitate, ergo &c.

Item videtur quod semper resurgat ad maiorem charitatem. quia ad Rom. 6. dicit Apostolus, quod vbi abundauit delictum, superabundat & gratia. Sed gratia non dicitur superabundams nisi excedens poenitentiam, ergo &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia per contritionem restituitur gratia, sed contrito peccatoris potest esse minor, vel aequalis, vel maior, vel maxima, charitas ergo per eam, vel gratia meritorie restituta potest esse minor, vel aequalis, vel maior quam charitas amissa.

RESPONSIO. Quaedam sunt quae de natura sua incl dunt continuationem, sicut innocentia & virginitas, innocenti: enim est nunquam peccasse, & virginitas est semper abstinuisse a delectationibus venereis, & talia cum amittuntur non possunt recuperari, quia caderet in eis interruptio, quod est contra ronem suae continuationis. Et ideo innocentia perdita non recuperatur, nec virginitas, & in his non habet locum quaestio. Gratia aute eu charitas de sua ratione non includunt continuationem, & ideo cum amittuntur per peccatum mortale, recuperari possunt per poenitentiam in aequali gradu, vel maiori, vel minori. Cuius ratio est, quia per bona opera ex genere praecedentia charitatem meremur de congruo charitatem nobis dati secundum modum conatus voluntatis. Nunc est ita quod non habens charitatem potest secundum libertatem arbitrij & diuini adiutorij habere conatum de congruo respondentem charitati minori, vel aequali vel maiori ei quem prius habuit, ergo potest resurgere ad charitate maiore, mino rem, vel aequalem, secundum modum conatus sui: vel diuini adiutorij.

AD PRIMVM argumentum dicendum o charitas incipiens semper minor est, quam sit ipsamet dum est perficiens vel perfecta. Sed charitas incipiens in vno potest esse perfectior quam charitas proficiens in altero, & eodem modo in eodem homine charitas proficiens in resurgente potest esse aeque perfecta ve perfectior quam charitas a qua prius cecidit per peccatum.

Ad secundum dicendum qo poenitentia restitut omnia quae sunt de necessitate salutis, non tamen oportet quod aequalia.

Ad aliud dicendum quod dato quod poenitentia viuificat priora merita per peccatum moruficata, non oportet tamen quod restituat aequalem charitatem, quia valor meritorum praecedentium pensabitur secundum charitatem in qua facta fuerunt, & non secundum charitatem in qua poenitens resurgit.

Ad aliud dicendum quod apostolus loquitur de gratia redemptionis factae per Christum, quae superabundauit respectu paeccati primi hominis, & non loquitur vniuersaliter.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2