Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum habitus fidei remaneat vel possit remanere in patria
QUAESTIO TERTIA. Vtrum habitus fidei remaneat vel possit remanere in patria. Thom. 1. 2. q. 67. art. 3. & S. inc. 1. 1.
DEINDE quaeritur de euacuatione charitatis pe gloriam in beatis. Et circa hoc quaeruntur quatuor. Primum est vtrum fides euacuetur per gloriam. Secundum est vtrum spes euacuetur. Tertium QI est vtrum charitas remaneat in beatis. Quartum vtrum scientia euacuetur in patria. Circa primum quaeruntur duo. Primum vel vtrum habitus fidei remaneat vel possit remanere in patria. Secundum est vtrum actus fidei possit in patria remanere. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod habitus fidei non possit in patria remanere quia perfectum & imperfectum non stant simul respectu eiusdem vnde primae Cor. 13. dicitur quod cum venerit quod perfectum est euacuabitur quod ex parte est. Sed fides est habitus imperfectus, gloria vero perfectus habitus, ergo, non possunt stare simul.
Item dispositio noctuz & aquilae sunt incopossibiles in eodem oculo, ergo dispositio per habitum fidei & per lumen gloriae sunt incompossibiles in eodem intellectu.
Item quod non maneat habitus nisi possit remanere actusprobatur, quia quando ad antecedens sequitur consequens, si consequens est impossibile & antecedens. Sed ad habitum sequitur actus, vel possibilitas actus, quia habitus habentem perficit & illius opus borum reddit, ergo si actus fidei nou est possibilis in patria, nec habitus!
Item potentia quaeritur propter actum, & habitus est quo quis vtitur cum voluerit, ergo in quocunque sunt potentia & habitus, ibi potest esse actus, Alioquin essent frustra. Et maxime hoc est verum de potentia propinqua.
Item in cognitionem actus venimus per obiectum; & in cognitionem habitus per actum; eigo vbi non est possibile obiectum nec actus, nec habitus, sed in patria non est possibile obiectum fidei scilicet non visum, quare &c.
Confirmatur hoc per beatum lacobum in canonica sua. Et ostende mihi fidem tuam sine operibus, & ego ostendam tibi eoperibus fidem meam.
Ad idem sunt multae auctoritates Aug. de doctrina Christiana, & de tri. & in Ethicis & in multis aliis locis
INCONTRARIVM est, quia fundamentum non tollitur per aedificij consummationem, sed fides est fundamentum totius spiritualis aedificij secundum illud primae Corint. tertio. Fundamentum aliud &c. & Hebr. II. Fides est substantia id est fundamentum, quare &c.
Item lumen minus non destruitur adueniente maiore, sed lumi fidei & gloriae lumen se habent sicut magis & minus, ergo &c.
RESPONSIO. Quia aliqui temere sentientes, & ad sobrietatem scire nescientes voluerunt quandoque dicere quod haereticum est ponere, quod habitus fidei possit remanere, vel remaneat in patria, ideo circa quaestionem istam procedetu sic, quia primo inquiretur, an ponere quod habitus fidei possit remanere, vel remaneat in patria sit haereticum. Et secundo inquiretur saltem an sit falsum. (Multa enim sunt falsa, quae sunt haeretica, sicut triangulum non habere tres angulos aequales duobus rectis est falsum, non tamen haereticum)
Quantum ad primum sciendum quod ponere aliquid de facto quandoque est haereticum, & non est haereticum illud ponere de possibili, quia scriptura cui fides innititur, quatenus habetur vt a deo inspirata, dicit illud quod est facti, & non dicit illud quod est possibilitatis. Verbi gratia, dicere aliquid creatum fuisse al aeterno est haereticum, quia scriptura plane dicit oppositum Gen 1. sed dicere quod aliquid creatum potuit fieri ab aeterno non est haereticum, nec forte falsum, vt patuit lib. 2. dist. 1. de haeresi constat quod ibi nulla est, quia scriptura non dicit oppositum. Similiter si scriptura diceret quod habitus fidei euacuaretur in patria de facto, & non diceret aliquid contra possibilitatem remanendi, dicere quod posset remanere non esset haereticum, quia non esset contra scripturam. Restat ergo videre vtrum scriptura dicat aliquid contra possibilitatem, ac deinde vtrum dicat aliquid contra actualem remanentiam habitus fidei in patria.
Quod scriptura nihil dicat contra possibilitatem remanendi, patet discurrendo per totum decimum tertium capirulum primae epistolae ad Corinth. vbi haec materia specialius tangitur & expressius quam in aliis locis. Et per omnia alia loca scriptutae, quia nunquam inuenietur vnum verbum quod dicat expresse vel ex quo possit eficacirer de dudi quod habitus fidei nonnposit in patria remanere. Et si aliquis dicat quod imo, adducant ergo illam auctoritatem quia nondum est per aliquem adducta, ergo dicere habitus fidei in patria possit remanere nullo modo est haereticum, quia nullo modo scriptura dicit contrarium. Scriptura etiam recte intellecta nihil dicit contra factum quin habitus fidei remaneat. In eodem enim cap. vbi de hoc agitur dicitur sic, Siue prophetiae euacuabuntur, siue linguae ceffabuntur, siue scientia destruetur, & subdit simle causam sicut de fide, dicit enim de scientia & prophetia quod ex parte cognoscimus, & ex parte prophetamus, cum autem venerit quod perfectum est euacuabitur quod ex parte est, sicut de fide subdit, videmus nunc per speculum in aenigmate tunc autem facie ad faciem. Ex quo argutur triplicitet. Primo sic, sicut scriptura dicit fidem euacuari in patria, sic eadem scriptura & in eodem capite dicit donum prophetiae & donum linguarum & scientiarum cessare & destrui, sed secundum doctores scientia non destruetur secundum habitum, donum etiam linguarum in se non cessabit quin sciant loqui variis linguis, quicquid sit de actu de quo in sequenti quaestione dicetur, donum etiam prophetiae fuit in Christo secundum doctorem, & ipse vocat se prophetam Matth 13. vbi dicit non est propheta sine honore nisi in patria, Chrislus autem secundum mentem fuit beatus, ergo cum haec non euacuentur secundum habitum, videtur quod nec fides, saltem ex scriptura non potest conuinci, quia de pari loquitur de omnibus illis & de fide per totum capitulum. Secundo sit, apostolus euacuationem fidei, doni linguarum, & scientiae comparat perfectioni aetatis dicens. Cum essem paruulus, loquebar vt paruulus, & sapiebam vt paruulus &c. Cum autem factus sum vir & euacuaui quae erant paruuli. Sed quando ex paruulo factus est vir, nec potentia per quam loquebatur, sapiebat, vel cogitabat, nec habitus bonus si quem habebat ad hos actus, euacuatur, ergo net habitus praedicti euacuabuntur in patria.
Si dicatur quod non est simile de fide & de habitibus aliis, quia de essentia aliorum habituum non est imperfectio. Sed de essentia fidei est imperfectio. Et ideo adueniente perfectione alia non euacuantur, quia non habent ad eam oppositionem, sed solum fides, quae ei opponitur. Dico quod non valet ad propositum, quia ex scriptura non habetur illa differentia, sed si sit, erit ex natura talium habituum quod adhuc non credo verum, & patebit infraCum igitur ex scriptura nullo modo habeatur illa differentia, dicere quod non euacuetur plus habitus fidei quam alij de quibus de pari fit ibi mentio non est contra scripturam. Et ideo non est! haereticum, quod solum quaerimus in hoc articulo, quia in alio inquiretur an fit falsum. Item scriptura loquens de euacuatione istorum exponit seipsam ostendens quod hoc intelligatur quo ad actus, dicens loquebar vt paruulus, sapiebam, vt paruulus &c. Ei postea, videmus nunc per speculum & caetera, ergo ex scriptura non potest haberi quod euacuentur habitus, sed actus, quod & recipit expositionem vt patebit in sequenti quaestione, sic igitur patet quod nullo modo est contra scripturam recte intellectam prout circunstantia scripturae exponit seipsam (quae est optima expositio secundum Aug. 83. quaestionum) dicere quod habitus fidei possit manere, vel quod maneat in patria, & hoc est primum.
Quantum ad secundum scilicet an sit verum an falsum quod possit remanere, vel remaneat, dicendum est quod quicquid sit de facto an remaneat, an non de quo non potest plena certitudo haberi tamen de possibilitate teneo quod potest remanere etiam sine actu. Quod possit remanere tripliciter probatur, primo sic, quia Paulus in raptu vidit deum, & tamen in eo mansit habitus fidei secundum doctores, ergo habitus fidei potest stare cum visione. Respondetur ad hoc quod nescitur an Paulus in raptu fuerit in corpore an extra corpus, quia ipsemet nesciuit (vt dicitur 2. Cor. 12). Si autem anima eius fuit exrra corpus tunc non habuit fidem, sed solam visionem, sed restituta corporirehabuit fidem sine visione, & ita nunquam fuerunt simul fides & visio. Sed illud non valet quia si nescitur an fuerit in corpore, an extra corpus, quare magis ponitur quod fuerit extra corpus quam in corpore, & quare non respondetur quod si fuit in corpore stetit fides cum visione sicut si fuit extra corpus non fuit fides cum visione. Nisi enim raptus esset possibilis anima existente in corpore Paulus sciens se raptum non dubitaret an esset in corpore, an extra corpus. Sed absolute dixisset quod extra corpus, & si raptus est possibilis anima existente in corpore, quare propter raptum oportet ponere Paulum mortuum. Et si de facto ponatur mortuus fuisse tamen potuit rapi viuus. Nam & Moyses fuit raptus, vel saltem vidit diuinam essentiam sicut Paulus (vt dicit Augustinus supeGenesin ad literam) qui tamen non fuit mortuus. Doctores etiam tenent quod Paulus in raptu non fuit mortuus, sed solum abstractus ab ysu sensuum, & sic statargumentum.
Item fides quae est habitus acquisitus, stat cum visione corporali & cum assensu intellectus, ex visione causato, ergo fides quae est habitus infusus potest stare cum visione spirituali, sea beata. Consequentia patet, quia omnino videtur esse simil. hinc & inde, antecedens probatur, quia si quis habeat habitum fidei acquisitae, videlicet per quem credat dictis alicuius aftrlogi de edypsibus solis & lunae, si actualiter videat lunam eclypi ri, prout praedixit astrologus non propter hoc prior habitus fi dei destruitur, imo potius confirmatur, quia alias facilius & firmis crederet dictis talis astrologi ex hoc quod vidit euenisse illuquod praedixerat astrologus. Et si dicatur quod ad risionem eclypsi nihil facit habitus fidei, nec cum ea potest concurrere actus eius non valet, quia hic non quaeritur an actus fidei possie stare cum visione, sed solum de habitu. Vnde dato quod ille habitus ad illam visionem nihil faceret, nec actus fidei cum visione stare posse non sequitur tamen quin habitus cum ea stare posset.
Item habitus opinionis stare potest cum actu scientiae, erg potest similiter stare cum visionis actu. Et idem est de fide acquisita cum sit habitus opinatiuus. Antecedens patet: quia vnus idem homo potest habere de eadem conclusione media demonstrtiua quae causant habitum scientiae & media topica seu probab lia quae causant habitum opinatiuum. Et cum exit in actum considerandi conclusionem secundum media demonstratiua quae fciunt eum scire, non oportet quod oblitus fuerit mediorum proba bilium seu topicorum, quorum habitus est opinio, & sic simu scit actu, & habet opinionem secundum habitum. Et sic pate antecedens. Consequentia autem probatur, quia sicut credere & opinari opponuntur secundum euidens & non euidens ei quod est videre, sic opponuntur ei quod est scire secundum certum dubium, & ideo u non obstante certi & dubij oppositione, opinivel fides secundum habitum possunt stare cum actu scientiae edem modo non obstante oppositione euidentis, & ineuidenti opinio & fides secundum habitum possunt stare cum actu visionis, & ficut est de fide acquisita respectu visionis corporalis, sic est de fide infusa respectu visionis beatae.
Et si dicatur quod fides non potest stare cum visione beata non propter oppositionem quam habebat ad visionem secundum se, sed propter oppositionem quam habet ad habitum gloriae si cut habitus vitiosus stat cum actu virtuoso. Et tamen habitu virtuosus non potest stare cum habitu vitioso, quia habitus non opponitur actui, sed habitui, non valet, quia aut visio beata pr test esse sine habitu gloriae aut non. Si potest esse sine habitu gloriae, tunc potest habitus fidei esse cum visione, cum ei no opponatur. Si autem visio beata non potest esse sine habitu gl riae, cum Paulus in raptu habuerit visionem beatam, & per ci sequens habitum gloriae, & cum hoc fidem secundum habitum sequitur quod tunc fuerunt simul fides & habitus gloriae, ergo noopponuntur, quia opposita non possunt simul esse. Nec valet si diceretur que fuerunt simul per modum transitus cuiusdam 8 non per modum habitus permanentis, quia quae possunt simu esse per vnum instans possunt semper simul esse, quia simultate non impedit longitudo vel breuitas temporis, sed natura oppositionis, vnde si pro illo instanti fuerint simul in Paulo, & fi des & habitus gloriae necesse est quod possint semper simul esse.
AD RATIONES in oppositum. Ad primam cum dicitur perfectum & imperfectum respectu eiusdem non stant simul Dicendum quod verum est sic quod idem per essentiam sit simul perfectum, & imperfectum, puta quod idem habitus sit simul perfectu & imperfectus, nec sic quod idem secundum speciem; quamuis aliunumero sit simul perfectum, & imperfectum in eodem subiecto vt quod in eodem subiecto sit simul albedo perfecta & imperfi cta, quia quae sunt in eodem subiecto, differut specie, vt dicitur quinto metaphysicae, sed quod diuersa specie, aut genere, quorun vnum est perfectum & reliquum imperfectum non possunt simu esse in eodem subiecto, etiam respectu eiusdem obiecti non est verum. Constat enim quod habitus scientiae hic acquisitae, per qu scimus deum esse vnum, remanebit in patria. Tamen est imperfi ctior quam fit lumen gloriae per quod videmus deum esse vnum Similiter fides cum sit alterius rationis a gloria potest stare ci ea, quamuis differant sicut perfectum & imperfectum.
Ad secundum dicendum quod non est simile de dispositioni oculi noctuae & aquilae. Et de fide & habitu gloriae, quia dispos tiones illae sunt differentes secundum perfectum & imperfectum. Et in eadem specie, quamuis enim noctua & aquila differant spcie, non oportet tamen quod dispositiones corporales quae consu gunt ex commixtione primarum qualitatum sint in eis differtes secundum speciem, imo sunt eiusdem rationis specificae, prpter quod non possunt esse plures simul in eodem subiecto, sed fi des & gloria sunt dispositiones non solum specie, sed genere proximo differentes. Et ideo non sequitur quin possint esse simul
Ad aliud per quod probatur quod habitus non posest manere si ne actu, dicendum quod aliquid est possibile absolute quod tamet non potest poni in esse stante aliqua suppositione, sicut Sortes sedens potest currere loquendo absolute de potentia quae es in Sorte, tamen cum hac suppositione quod sedeat non potest poni i ese quod currat aet i in aeternum taret sippolitio, in aeternum non posset poni in esse, sic dicendum in proposito quod licet ad h bitum sequatur possibilitas actus absolute, tamen si in eadem petentia ponatur de nouo actus in aeternum permanens qui si incompossibilis actui primi habitus nunquam poterit poni in esse quamuis maneat habitus, & hoc modo si actus visionis est inci possibilis actui fidei que iod tamen adhuc non assero nunquam actur fidei posset poni in esse, & tamen absolute esse possibilis.
Per idem patet ad aliud, quia eadem est virtus, sed solun verba multiplicata, hisi quod additur quod habitus esse frustr. in quo est duplex defectus. Vnus quia per hoc non probatur quin habitus possit esse sine acta, sed solum quod non conuenienter esset. Posset enim esse serra quae non posset secare, puta si esse de butyro. & licet frustra esset nihilominus tamen esset. Similiter in proposico. Alius defectus est, quia nec frustra esset habitus fi dei dato quod non posset exire in actim, quia pertuinet ad perfectionem hominis, vt plenius & perfectius esset deo subditus in quantum sic esset dispositus quod non solum asfentiret deo ex euidentia rei, sed etiam dicto dein esto quod fes dicta non videretur.
Ad aliud cum dicitur, vbi non est possibile obiectum non est possibilis actus, nec habitus, dicendum est quod verum est de actu, non de habitu, quia actus necessario requirit praesentis obiecti, non autem habitus qui non requirit necessario actum Minor etiam vel est falsa simpliciter, vel non probatur, quia ti dicitur quod obiectum fidei est non visum, dicendum quod for malis ratio obiecti fidei non est esse non visum, vt probatum fuit prius, nec est conditio necessario concomitas nisi pro flatu viae & si esset excluderet actum, non habitum. Et mirum est si aliquis sit habituatus in credendo alicui quem credit veracem si videa euenire aliquid eorum quae ille dicit quod propter hoc quaesinat esse sic dispositus. hoc enim non videtur, imo potius debet firmari in illa dispositione, quia experimentum sermonum verorum est, vt concordet rebus sensatis, propter quod cum experimur quod aliquid eorum quae dicuntur ab aliquo euenst, amplius disponimur, vt dictis eius accommodemus fidem? V
Ad illud quod dicitur de beato Iacobo quod fides ostenditur per opera, friuolum est, loquitur enim de operibus exteriribus, sicut apparet ex serie capitum. Subditur enim statim Abrham enim pater vester, nónne ex operibus iustificatus est, offrens Isaac filium suum super altare, & rursus Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est susciplens nuncios, & per aliam yran eos eiiciens? nunquid intendit beatus lacobus dicere quod sillipsis operibus non est fides? certe ridiculum esset hoc credere, quitunc in peccatoribus non esset fides, in quibus non sunt ista opra, sed potius contraria, solum ergo intendit quod fides sine oper bus, vbi adest facultas operandi non sufficit ad salutem, & propter hoc dicitur ociosa, & mortua, quia non perducit ad finen qui est vita aeterna. Ex eadem ratione commendatur fides ex operibus vbicunque de hoc fit mentio. Et in hoc sensu, & non quia inc possit esse fine operibus tam exterioribus quam interioribus. Quod autem dicitur de auctoritatibus sanctorum, dicendum c omnes sunt intelligendae de euacuatione fidei non quantum ad habitum, sed quantum ad actum, qualiter autem intelligatur fide euacuatio quantum ad actum. vtrum secundum substantiam actu: an solum secundum aenigmata eius patebit in sequenti quaestionem.
On this page