Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum fides quantum ad actum possit remanere in patria

ISTISM. LNI. Vtrum fides quantum ad actum possit remanere in patria. Thom. vbi supra.

SECVNDO quaeritur verum fides quantum ad actum possit remanere in patria. Et videtur quod non quia mpossibile est quom idem obiectum formale sit ael simul euidens & non euidens, sed si actus fidei posset simul stare cum actu visionis idem obiectum esset simul euidens & non euidens, ergo &c. Maior patet propter oppositionem euidentis & ineuidentis. Minor patet quia assentire rei visae in se est assentire euidens vt de se patet. Assentire vero per fidem est assentire ineuidens, quia assentire per medium ineuidens est assentire ineuidens. Sed assentire propter auctoritat. dicentis quale est assentire fidei est assentire per medium ineui dens, quia per propositionem non per se notam, ergo assentire per fidem est assentire ineuidens & sic affentire rei visae in se, & assentire per fidem est assentire euidems & assentire ineuidens Item iunpossibile est aliquem sic esse dispositum quod sit simul determinatus & indeterminatus infallibiliter ad veritatem, sed sic esset si cum fi de staret visio, vel scientia quantum ad actum, igitur &c. Probatio minoris, quia per medium certum est ali¬ quis determinatus, infallibiliter ad veritatem, per medium veri incertum est indeterminatus, videre autem & scire est per me dium certum, credere vero per medium incertum saltem ipcredenti, quare &c

Item impossibde ei scientiam iae cum opinione quantum ad actum, ergo impossibile est stare fidem cum visione vel scientia quantum ad actum. Consequentia patet, quia similis est oppositio euidentis & ineuidentis sicut formidantis & non formi dantis. Et ideo sicut opinari & scire non possunt simul stare, quinullus potest simul formidare & non formidare, sic videre & sci re non possunt simul stare cum eo quod est credere propter oppositionem euidentis & non euidentis. Antecedens patet de se quia opinans formidat, sciens vero non. .Item si fides remaneret quantum ad habitum & actum. Ei solum euacuaretur quantum ad aenigma, sequeretur quod non plus euacuaretur fides quam charitas, quia charitas euacuatur quantum ad modum imperfectum dilectionis viae, Consequen est falsum vt patet per ampostolum I. Corinth. 13. ergo, &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia quorum ratio nes praecisae & formales sunt compossibiles apsa sunt compossibilia, sed formales rationes & praecisae actus credendi & vidend seu sciendi sunt compossibiles, ergo &c. Maior patet. Minor probatur, quia videre est assentire rei praesenti in le. Scre vero est a sentire alicui propter causam vel propter notitiam causae, credere autem est assentire alicui propter auctoritatem dicentis. Et i his confistit praecisa & formalis ratio eorum. Constat autem quod aliquis potest assenure alicui conclusioni. Et quia vide eam in se puta videt lunam eclypsari, & quia scit causam, putquod ex tali motu inrerponitur terra inter solem & lunam. Et quiaudiuit a perito astrologo cui credere consueuit, quare &c.

RESPONSIO, videnda sunt duo. Primum est an ponere quod actus fidei possit manere cum actu visionis in patria fit erroneum, secundum est vrrum sit verum an falsum vt sit similis processus in hac quaestione & in praecedente.

Quantum ad primum videnda sunt duo. Primum est an po nere possibilitatem sit contra scunturam, secundum erit an ponere hoc de facto sit contra eam. Quantum ad primum dico breuiter quod ponere possibilitatem actus fidei cum actu visionis in nullo est contra scripturam, quia in nullo loco sacrae scriptur negatur possibilitas vel impossibilitas dictorum actuum, licet in alquibus locis quantum est de superficie textus videatur negar simultas eorum de facto, & qui dicunt oppositum scilicet quod per scripturam negetur compossibilitas adducant auctoritatem ad hoc sicut adducuntur auctoritates commentatoris & philosophorum quae communius & crebrius allegantur, quia nondum adducta est talis auctoritas, nec puto quod possit adduci.

QVANTVM ad secundum, scilicet an ponere de facto, quod stent similes fit contra scripturam, ad hoc dico quod non quia sicut in praecedenti quae stione dictum fuit, sicut scriptur. dicit euacuari fidem ita & scientiam & donum linguarum, nein his ponit differentiam aliquam, nec quoad actum, nec quo ac habitum. Et eandem rationem assignant, scilicet quod cum venerit quod perfectum est euacuabitur quod ex parte est, & iterum videmus nunc per speculum & in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Sed secundum omnes doctores, scientia non euacuabitur quo ad actum, sed solum quoad modum imperfectionis, donum etiam linguarum nescio si euacuabitur etiam quoad actum nec quoad modum, si tamen laus vocalis sit in patria, quia probabile est si deus laudatur ibi vocaliter quod beatus habens donum linguarum quandoque laudabit eum in vna lingua, quandoque in alia, vt sic nihil vacet in eo & a laude diuina, euacuabitur tamen quoad necessitatem sicut glossa exponit, quia non erit necesse loqui linguis vbi quilibet in deo cognoscet quicquid ad ipsum pertinet. Et hoc modo quantum est in textu scripturae actus fidei euacuatur in patria, aut quia imperfectio actus tollitur, & o actus ipse, sicut dictum est de actu scientiae, aut quia non est necessarius, sicut nec actus linguarum, visio enim bene excludit necessitatem fidei & actus eius. Sed quantum est ex dicto scripturae, non excludit, nec possibilitatem, nec actualem simultatem

Et si dicatur quod imo, quia imperfectio necessario euacuatu adueniente perfectione, imperfectio autem actus est de essenti: fidei. & ideo vno euacuato euacuatur alterum, non sic autem es de actu scientiae, de cuius essentia non est imperfectio, quamuisit ei adiuncta pro statu viaz. Dicendum est quod hoc non valet quia ista differentia inter actum fid ei & actum scientiae in nullo habetur in scriptura, quae de pari omnino loquitur de vtroque, sicut patet ex serie textus illius cap. 1. Corinth. 13. & ideo dicere contrarium non est contra scripturam. vtrum autem sit contrveritatem rei patebit in processu, patet ergo primum principale, scilicet quod in nullo est contra scripturam dicere quod actus fidei & visionis possunt simul stare, vel actu stent, io Quantum ad secundis, scilicet an ponere qui stent, vei po sunt stare simul sit verum dicendum est quod si quaeratur de lacto sic non videtur quod stent simul, quia vel essent duo actus distincti, vel vnus non duo, quia beati clare vident in patria illud quod credunevia tores, propter quod sicut modo credimus scripturam a deo esse inspiratam, sic beati vident deum inspirasse sanctis dicta scripturae.

Et ideo de hoc non habent actum fidei, sed scientiae, vel visionis, ne per consequens de veritate dictorum scripturae, vnde apud eos est quasi tale argumentum ex per se notis, quicquid deus dicit, vel dicentibus inspirauit est verum, & haec etiam est per se nota in lumine naturali, sed deus dixit vel inspirauit sanctis prophetis & apostolis dicta scripturae, & haec etiam est per se nota beatis, ergo dicta scripturae sunt vera, ita quod haec conclusio est scita a beatis & cognitio eius est actus scientiae & non fidei, quae innititur auctoritati, de qua non est euidens quod sit a deo dicta, & sic actus fidei, vt dilunctus secundum se ab omni alio non est in beatis. Item nec vt com currens in vnum cum alio, quia duo habitus non concurrunt ad vnum actu, nisi per concursum mediorum propriorum illis habitibus, sicut dictu fuit lib. I. quaest. 1. Sed medium proprium fidei infusae non ¬ potest concurrere cum medio causante visionembeatam, ergo &c Minor probatur dupliciter. Primo, quia medium proprium fide infusae est auctoritas scripturae, de qua non est euidens quod sit: deo dicta. Si enim esset euidens ipsam esse dictam a deo magis es set medium scientiae quam fidei. Beatis autem non est ineuidens imo est euidens scripturam esse a deo dictam, vel inspiratam, vi dictum est prins, ergo medium proprium fidei habitus deficit in patria. Secundo, quia dato quod esset ibi tale medium, tamen not concurreret cum medio causante beatam visionem, quia visic beata cum sit actus praecise supernaturalis consurgit totaliter & praecise ex causa supernaturali. Et ideo totaliter & praecise est ab essentia diuina effectiue & obiectiue, nullo alio concurrente.

Si autem quaeratur de possibilitate simultatis; dicendun est quod fi beati non viderent, nec scirent scripturam a deo esse inspiratam, ita quod maneret in medium proprium habitus fidei, sic credere & videre si ponerentur esse duo actus secundum rem sic possent esse simul. Quod patet, quia actus visionis e scientiae acquisitae & actus fidei non habent oppositionem nisi secundum magis euidens & minus euidens, actus enim visionis est simipliciter & summe euidens, actus vero scientiae mediocri ter euidens, actus vero fidei est secundum infimum gradum euidens, & tamen aliquo modo euidens. Cum enim sit actus intellectus positiuus est quaedam visio quamuis obscura cui concordat dictum apostoli primae ad Corin. 13. vbi dicit videmus nunc pe speculum & in aenigmate, tunc facie ad faciem, Ecce quod vtrunque actum dicit esse visionem, sed vnam dicit esse claram, quia faad fa. Aliam vero dicit obscuram, quia per speculum & in aenigmate. Tunc arguitur sic, actus fidei & scientiae videntur opponi actui visionis secundum magis euidens, & minus euidens, licet in haapparenti oppositione maior videatur esse oppositio actus fidei ad visionem quam actus scientiae. Sed actus scientiae stat in patria cum actu visionis secundum doctores, ergo similiter actus fidei poterit stare in patria cum visione, quamuis enim sit minus eui dens quam actus scientiae, tamen ex quo actus scientiae, est com possibilis cum visione actus fidei potest esse compossibilis cum eadem, visio enim vel vtrique opponitur vel neutri. Si vtrique cum neutro potest stare, quia omnis oppositio magna vel parua impedit simultatem. Si neutri qua ratione potest stare cum vno potest etiam stare cum altero. Puto autem quod neutri eorum opponitur, quia oppositio formalis solum est specierum quae sunt sul eodem genere proximo, sicut albedo, & caeteri colores sunt sul colore, sicut sub genere proximo. Vnde opponuntur & sunt inuicem incompossibiles in eodem subiecto, sed colores & sapore quia non sunt in eodem genere proximo non opponuntur ad inuicem nec sunt in eodem subiecto incompossibiles, visio autem beata non videtur esse eiusdem generis proximi cum quocunque alio actu intelligendi, quem habemus in via siue sit actus scientiae vel fidei, quia visio beata est actus. supernaturalis non solum quantum ad causam suam, sicut fuit visus datus caeco nato Sed est actus supernaturalis per essentiam, vnde nullus actus intelligendi quem possumus habere ex puris naturalibus, siue sit scire, siue opinari, siue etiam credere, ad quem, vr prius probatum fuit non requiritur necessario fides infusa, potest esse eiusdem generis proximi cum visione beata. Vnde nullam oppositionem habent ad illam secundum se, nec secundum conditiones suas intrinsecas quaecunque sint illae. Et ideo possunt simul stare, & sic patet quod actus scientiae & fidei possunt simul stare cum vision beata dato quod sint diuersi actus, si autem intelligeretur quod vnus esset actus beatus consurgens ex praesentia essentiae diuinae & ex auctoritate scripturae quae est fundamentum fidei, fic dicendum est quod non potest esse vnus actus beatus consurgens ex praedictis duobus, quia vt dictum fuit prius visio beata cum sit actus praecise supernaturalis consurgit totaliter ex causa supernaturali & ideo totaliter & praecise est ab essentia diui effectiue & obiectine nullo alio concurrente & sic econtrario est de fide acquifita, & scientia & fide & visione beata, quo in primis actus fidei & scientiae non possunt stare simul si sint diuersi actus, tamen auctoritas faciens credere, & medium demonstratiuum faciens scire, possunt concurrere ad vnum actum as sentiendi eidem conclusioni vt probatum fuit in principio primi libri, sed in proposito actus fidei potest concurrere cum vi sione beata si sint diuersi actus stante suppositione prius facta, sed ad causandum visionem beatam nihul concurrit nisi essentia diuina effectiue & obiectiue.

AD PRIMVM argumentum in oppositum cum dicitur quod impossibile est quod idem formale obiectum sit simul euidens & ineuidens. Dicendum est quod non est verum f hoc referatur ad diuersos actus, proximo genere differentes, quia sicut tales actus non sunt oppositi, sic nec conditiones eorum sunt oppositae qualescunque sint illae. Item actus & visionis non se habent sicut euidens & ineuidens, sed sicut magis euidens & minus euidens cum quaelibet sit quaedam visio intellectualis, licet vna sit clarior & alia obscurior, quae claritas & obscuritas sunt alterius generis proximi, & ideo non opponur tur, nec sunt in diuersis actibus incompossibiles.

Ad secundum cum dicitur quod incompossibile est aliquem esse sic dispositum quod fit simul determinatus & indeterminatur ad infallibilem veritatem, dicendum quod si intelligitur de dispositione quae est per habitum falsum est, quia ostensum fuit in prae cedenti quaestione quod habitus fidei & gloriae, opinionis & scientiae possunt simul esse, per vnum tamen intellectus est determinatus & non per alterum, & iterum in eodem ferro simul stani grauitas & virtus per quam mouetur ad magnetem, & tamen pe grauitatem ferrum determinatur ad motum deorsum, per aliam autem virtutem non est determinatum ad motum deorsum, sed indifferenter potest moueri ad quacunque partem sicut magnes, igitur de dispositione quae est secundum habitus, propositio non habet veritatem, si autem intelligitur de actibus sic impossibile est quod secundum eundem actum respectu eiusdem obiecti aliquis sit simul de terminatus & indeterminatus, sed nihil prohibet quod hoc sit secundum plures actus proximo genere differentes, quia tales non habent oppositum, nec per consequens conditiones eorum sunt incompossibiles, & sic esset diactu fidei &t visionis si auctoritas scripturae non esset a beati scita vel visa, veruntamen de facto non stat actus fidei cum vi sione patriae propter causam prius dictam.

Ad tertium dicendum quod actus scientiae & opinionis non possunt stare simul si sint actus distincti, quia sunt sub eodemg nere proximo & tales actus sunt incompossibiles, medium tamen demonstratiuum & probabile possunt concurrere ad cat sandum vnum actum vt dictum fuit in primo libro, sed actus fidei & visionis differunt genere proximo, & ideo non sunt incom possibiles ex illa causa ex qua scire & opinati sunt incompossi biles, sed ex hoc solum non stant simul quia medium causans acti fidei non erit in patria vt dictum fuit, & si esset, non concurrerei cum essentia diuina ad causandum visionem beatam quae est praecise & totaliter a causa supernaturali. Ad quartum dicendum quod actus fidei euacuabitur totaliter in patria quantum ad esser tiam actus & eius imperfectionem, quia totaliter deficit medium causans actum fidei, non sic autem erit de actu charitatis, nede actu scientiae, & non propter hoc quod imperfectio sit de essentia actus fidei, & non de essentia scientiae vel charitatis

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4