Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum imperfectio sit de essentia actus fidei

QVARSTIO. QVINTA. Vtrum imperfectio sit de essentia actus fidei.

CCASIONB eius quod statim supradictum est, quaeritur vtrum imperfectio sit de essentiactus fidei. Et arguitur quod sic, quia aenigma in cognitione videtur importare imperfectionem cognitionis, sed aenigma est de ratuone actus fidei secundum illud. I. ad Corin. 13. videmus nunc per speculum & in aenigmate, ergo imperfectio est de ratione eius.

Item motus est actus imperfectus & imperfecti, sed credere comparatur motui ab Apostolo dicente per fidem ambulamus, ergo est essentialiter actus imperfectus.

IN CONTRARIVM arguitur, quia sicut aenigma quod attribuitur fidei, sonat imperfectionem, sic esse ex parte quod attribuitur scientiae ab Apostolo. I. ad Cor. 13. sonat imperfectionem, sed imperfectio non est de ratione actus scientiae secundum doctores ergo similiter non est de ratione actus fidei.

RESPONSIO. Nomen imperfectionis importat desectum perfectionis vel gradum minoris perfectionis, & magis proprie importat defectum perfectionis, quia sicut perfectum est cui nihil deest, sic imperfectum dicitur cui aliquid deest. Et sic imperfectio dicit formaliter defectum, vel priuationem perfectionis vel simpliciter, vel secundum aliquem gradum, sed siue sisiue alio modo accipiatur imperfectio, dicendum est quod si accipiatur pro defectu vel priuatione perfectionis simpliciter ve secundum gradum, sic imperfectio non est de essentia credendi nec alicuius alterius actus. Cuius ratio est, quia nulla priuatio potest esse de essentia alicuius positiui, quia omne positiuum constituitur intrinsece & essenti aliter ex solis positiuis, quum igitur actus credendi, & omnis alius actus sit aliquid positiuum, impossibile est quod imperfectio prout dicit priuationem sit intrinsece de essentia actus fidei, vel cuiuscumque alterius: potest tamen esse conditio concomitans, quia minor perfectio deficit a maiori perfectione: & sic imperfectio concomitatur semper & inseparabiliter actum fidei, qui est praecise & totaliter a fide. Deficit enim a perfectione actus scientiae & visionis, quia actus visionis tendit in rem sibi actualiter secundum se praesentem, actus vero scientiae tendit in obiectum praesentatum per medium certum & euidens, de cuius certitudine constat ipsi scienti: ab vtroque autem istorum deficit actus fidei, cui non est praesens obiectum, nisi per auctoritate dicentis, de cuius veritate non constat euidenter credenti, & sic talis imperfectio semper concomitatur actum qui est solius fidei, dico autem solius fidei, quia medium cui fides innititur potest concurrere cum medio faciente scire, vel cum praesentia obiecti, & tunc causatur vnus actus ex tribus medus simul concurrentibus, qui actus non habet illam imperfectionem quam habet actus, qui est ex sola fide: & hoc sufficienter declaratum fuit in principio primi libri.

Si autem imperfectio dicat gradum minoris perfectionis sic imperfectio est de essentia omnis illius actus in quo reperitur, quia magis & minus perfectum attenduntur secundum ipsam essentiam formae, siue in eadem specie siue in diuersis spe¬ q ciebus, vt probatum fuit in I. lib. dist. 17. & ideo tam in actu fidei qui est imperfectus respectu actus scientiae, quam in actu scientiae, qui est imperfectus respectu visionis beatae, imperfectio est de essentia vtriusque, nec potest tolli, talis imperfectio, quin tollatur essentia actus, sed differenter, quia si perfectio & imperfectio sunt in eadem specie, sicut magis, & minus album, si aliquid. fiat de minus albo magis album, non dicitur tolli albedo, sed perfici, quia species albedinis manet, & eadem albedo sed perfici, quia species albedinis manet, & eadem albedo secundum numerum non identitate indiuisibilitatis, sed continuitatis si motus intensionis albedinis fuit continuus, & tamen secundum veritatem illa pars albedinis, quae fuit imperfecta defiit esse, sicut eius imperfectio, quum sint penitus idem, vt probatum fuit lib. primo, dist. 17. Et hoc modo charitas & actus eius dicitur perfici in patria, & non euacuari, quia manebit eadem specie, & actus eius similiter, sed perfectior, non tamen erit idem actus numero in patria, qui fuit in via, nec idem habitus numero, qui fuit in via si efficiatur intensior in patria: idem dico de identitate indiuisibilitatis: & quod dictum est de charitate, intelligendum est de scientia hic acquisita & actu eius quantum ad essentiam habitus & actus, sed quantum ad modum extrinsecum euacuabitur quod anima saltem separata non intelliget per conuersionem ad fantasmata sicut modo, & ideo dicitur destrui quantum ad talem modum, & non quantum ad habitum vel actum, sicut exponunt doctores.

Quando autem perfectio & imperfectio sunt diuersarum specierum, nec stant simul, tunc adueniente perfectione cessat imperfectio, & euacuatur totaliter, & sic erit de actu fidei & visionis, quia non sunt eiusdem rationis, nec actus fidei stabit in patria cum visione, non propter oppositionem quam habeant ad inuicem, sed quia medium fidei non stabit in patria sub ratione medij propter causam superius assignatam: patet ergo quod impertectio qualitercunque accipiatur, siue priuatiue siue affirmatiue aequaliter est vel non est de essentia actus fidei, &t cuiuscunque alterius actus.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod enigma potest importare imperfectionem cognitionis priuatiuae, & sic non est de intrinseca ratione actus fidei, sed est concomitans conditio. Alio modo potest importare gradum minoris perfectionis, & sic est de essentia actus fidei. Per idem patet ad secundum, solum enim probat quod imperfectio prout dicit gradum minoris perfectionis, est de essentia actus fidei, sicut de essentia motus, & non prout dicit priuationem: quaedam etiam imperfectio est de essentia mot?, quae non est, de essentia actus fidei quia motu est actus successiuus, & semper restat de eo aliqua pars acquiri da. Actus fidei est totius simul, & tamen comparatur ambulationi, quia solum competit viatoribus, & non comprehensoribus.

Ad argumentum alterius partis dicendum quod perfectio & imperfectio consimiliter se habent ad actum scientiae, sicut ad actum fidei, quantum ad hoc quod sint intrinsece de essen¬ tia actuum, vel non, quamuis imperfectio seu minor perfectio sit in actu fidei quam scientiae: de spe autem an remaneat in patria quantum ab habitum vel actum dictum fuit supra di. 26. & ideo non oportet hic replicare.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5