Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum charitas euacuetur in patria
EINDA quaeritur, vni chanas euiuenitis patria. Et arguitur quod sic, quia charitas principal ter datur propter meritum, sed in patria non erit tempus merendi, sed solum recipiendi praemium pro praecedentibus meritis, ergo ibi non erit cha R
Item per charitatem tenemur inimicos diligere vt patet ex praecedentibus, sed beati non diligunt inimicos, igitur &c. Minor probatur, quia inimici beatorum non sunt nisi daemone vel homines damnati, sed ad istos non est charitas, igitur &c.
Item per charitatem plus diligimus bonos propinquos quam extraneos meliores, sed beati plus diligunt extraneos meliores quam propinquos bonos. ergo in eis non est charitas. Minor probatur, quia voluntas beatorum conformatur voluntati diuinae, sed deus plus diligit meliores, ergo beati similiter.
INCONTRARIVM est quod dicitur primae Corin. 13. charitas nunquam excidit. Et exponitur quod fides & spes euacuabuntur in patria, non autem charitas.
RESPONSIO. dicendum est simpliciter quod charitas manet in beatis quantum ad habitum, & quantum ad actum. Quod patet quia per habitum charitatis est homo deo forma liter charus, sed constat quod beati sunt deo chariores quam viato res, ergo in eis est charitas quantum ad habitum. Item charitas & gratia sunt idem aut se inuicem inseparabiliter concomi . tantur, sed in beatis remanet gratia, ergo & charitas. Minor prbatur, quia in Christo qui secundum superiorem partem anima . fuit beatus, fuit gratia vt patuit supra, & Io. 1. dicitur vidimu eum plenum gratiae & veritatis, ergo ita est in aliis. Quod etiam charitas fit in beatis quantum ad actum patet, ipsa enim perfici ad diligendum deum & proximum, sed talis dilectio perfectius es in beatis quam viatoribus, nam modus diligendi deum ex toto corde &c. non impletur simpliciter & perfecte nisi in patria, vt dictum fuit supra. Dilectio etiam proximi charitatiua oritur ex dilectione dei, quare &c. Ratio autem praedictorum est, quia cum secundum Boetium beatitudo sit status omnium bonorum aggregatione perfectus quicquid perfectionis est in viatoribus toti remanet in beatis nisi succedat maior perfectio incompossibilis. Charitas autem & actus eius maxime pertinent ad perfectio nem viatorum: imo secundum apostolum charitas est medium perfectionis, ergo ipsa & actus eius manet in beatis, cum eis non succedat aliqua perfectio incompossibilis, status enim beatitudinis praecipue consistit in visione dei immediate & per essentiam praesentis ipsi videnti, praesentia autem rei amatae amorem non minuit, sed potius auget, & ideo charitas & amor charita tis qui principaliter est ad Deum, non euacuantur in patria, nec minuuntur, sed potius augentur & perficiuntur.
AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum quod charitas datur principaliter ad hoc vt opera nostra sint Deo grata & accepta, sed in viatoribus cum sint in statu merendi acceptantur, vt quaedam Dei munera preciosa, beati etiam licet non sint in statu merendi sibi praemium essentiale quod iam obtinent, merentur tamen nobis, angeli quidam orando & ministrando, sancti vero orando & hoc faciendo accrescit eis aliquod gaudium quasi quoddam praemium accidentale.
Ad secundum argumentum dicendum quod beati diligum inimicos sicut nos, nam damnatos tam homines quam angelos non diligunt ex charitate, quia non sunt capaces beatitudinis super cuius participatione fundatur dilectio charitatis, praeter hos sunt tamen aliqui viatores qui sanctos oderunt viuos & oderunt defunctos quamuis realiter sint beati & isti inimicos beati ex charitate diligunt optando eis conuersionem ad Deum salua dei iustitia cui principaliter inhaerent.
Ad tertium dicendum quod in patria remanebit ordo dilectionis charitatis quae est via, qualis autem sit ille dictum fuit supra in fine dist. 29. nec in hoc erit voluntas beatorum difformis a voluntate diuina, imo conformis, quia plus diligunt beati eos qui magis secum communicant vel communicare possunt quam eos qui minus, sicut & ipse Deus magis diligit eos qui secum magis communicant, gradus etiam dilectionis hic vacue attenditur secundum bona volita & secundum intensionem actus volendi.
On this page