Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum scientia euacuetur in patria

QVABITIO 313. Vtrum scientia euacuetur in patria. Thun. i α . 6. . 3.

OSTEA quaeritur, vtrum scientia eumacuetur in patria. Et videtur quod sic, quia I. Corint. 13. dicitur, siue scientia destruetur, sed destructio i scientiae est eius euacuatio, igitur &c.

Item in patria nihil erit superfluum, sed cognitio rerum in verbo erit in beatis sufficientissima, ergo omnia alia superfluerent, quod est inconueniens.

IN CONTRARIVM est, quia in Christo praeter scientiam beatam fuit alia scientia: ergo similiter in beatis praeter cognitionem rerum in verbo potest esse scientia, quam hic de rebus acquisierunt,

Et iterum, in beatis angelis ponitur cognitio duplex, scilicet matutina & vespertina, hoc est rerum in verbo & in proprio genere: ergo similiter ponenda est duplex scientia in hominibus beatis. Hoc autem non esset, nisi scientia hic acquisita maneret, ergo &c.

RESPONSIO. Quamuis sit valde difficile videre quomodo duo actus intelligendi simul possint esse in eodem intellectu, & maxime respectu eiusdem obiecti, tamen doctore tenent communiter quod scientia hic acquisita manebit in beatis, non solum quantum ad habitum, sed etiam quantum ad actum: exclusa tamen imperfectione quae pro statu viae inuenitur in actu scientiae acquisitae, & persuadent hoc tali ratione, gloria non tollit perfectionem naturae, sed scientia non solum quo ad habitum, sed etiam quantum ad actum pertinet ad perfectionem naturae, imo summa perfectio naturae humanae, quam ex naturalibus potest acquirere ponitur in actu sciendi; ergigloria non tollit scientiam quantum ad habitum, neque quantum ad actum, sed solum quantum ad modum imperfectionis quam habet in statu praesenti, & quamuis ad hanc rationem posset dici quod gloria non tollit perfectionem naturae, nisi dando maiorem perfectionem primam eminentius continentem, qualiter cognitio beata continet omnem cognitionem naturalem, tamen in supradicta ratione fistunt doctores, quae non potest valere nisi ponendo quod visio beata sit alterius generis proximi, quam quaecunque alia cognitio ipsi compossibilis: hoc enim modo potest cum visione beata stare alia cognitio, nec apparet ad praesens alius modus.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod illud 1 Corinth. 13. scientia destruetur, est intelligendum quo ad necessitatem, vel quo ad modum imperfectum, qui nunc est in actu scientiae, non autem quantum ad substantiam habitus vel actus. Ad secundum dicendum quod scientia hic acquisita non superfluit in patria, quum sit perfectio naturae, & pertinet ad alium modum cognoscendi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7