Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XXXII. in generali & speciali.

PRAEDICTIS adiiciendum. Superius magister egit de dilectione increata qua deum diligimus. Hic agit de dilectione increata qua deus diligit nos. Et diuiditur in tres. Quia primo agit de dilectione dei respectu omnium creaturarum generaliter. Secundo respectu omnium specialiter ibi, consideratur. Tertio specialius respectu reproborum ibi de reprobis. Prima in duas. Primo ostendit diuinae dilectionis ad diuersos inaequalitatem. Secundo assignat inaequalitatis rationem ibi, quum autem Secunda principalis diuiditur, quia primo ostendit qualiter deus incipit aliquem hominem de nouo diligere. Secundo inquirit an eundem hominem diligat eodem tempore plus quam alio ibi, si vero quaeritur. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

In speciali sic procedit. Et dicit quod eadem est dilectio, qua deus diligit nos, & qua nos diligimus deum: de qua aduertendum est quod magister in hoc non tenetur, sicut patuit primo libro, distinctione 17. Tunc dicit quod licet dilectio dei sit immutabilis, tamen deus dicitur diligere vnum plusquam alium, quod probat per Augustinum super Ioan. qui dicit quod deus diligit omnia quae fecit, & sic diligit omnem creaturam, sed magis membra Christi vnigeniti sui, sed amplius ipsum Christum. Tunc dicitae dilectio dei licet sit immutabilis & aeterna, tamen deus vnum pludiligit quam alium, sine mutatione suae dilectionis quantum ad eius essentiam, per quam diligit omnia etiam ab aeterno, sed mutatio est ex parte effectuum, vel donorum quae tribuit vel praeceperat illis quos diligit. Vnde dicitur illos magis diligere quibus tribuit, vel praeparat maiora bona, quam illos quibus tribuit vel praeparat minora bona: dilectio ergo Dei considerata secundum essentiam non dicitur secundum magis & minus, sed solum secundum efficientiam. Similiter Deus dicitur diligere vnum & eundem hominem vno tempore plusquam alio, inquantum confert illi maiora bona vno tempore quam in alio. Vitimo quaerit vtrum Deum diligat reprobos, quos presciuit damnar dos. Et respondet quod simpliciter & absolute dicitur Deus di ligere electos, non autem reprobos nisi cum determinatione inquantum confert eis aliqua bona temporalia vel gratuita ad tempus. Et in hoc terminatur sententia iectionis &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum