Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus aequaliter omnia diligat
CTALSTIOPTIKI. Vtrum Deus aequaliter omnia diligat. 15. Thom. 12. 2. 4.92. ar. 18. ad3. & q. 30.ar. 2.ad 1.
CIRCA distinctionem istam quaeritur prime vnum tantum, scilicet vtrum Deus aequaliter omnia diligat. Et videtur quod sic, quia ille diligit aequaliter omnia illa de quibus est sibi aequaliter cura, sed Deo est aequaliter cura de omnibus Sapientiae quinto, ergo Deus aequaliter omnia diligitus).
Item dilectio sequitur cognitionem, sed Deus aequaliter omnia cognoscit, ergo aequaliter omnia diligit.
IN CONTRARIVM est, quia majus bonum est magis diligendum, sed in rebus est dare magis & minus bonum, ergo in rebus creatis est dare aliqua quae Deus magis diligit, & aliqua quae minus.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est, an Deus diligat creaturam. Secundum est, an diligat omnem. Tertium est, an aequaliter.
QVANTVM ad primum sciendum est quod Deus creaturam diligit. Cuius ratio est, quia vbicumque est bonitas bene ordinata ad apprehensionem boni sequitur eius dilectio, sed in Deo est bonitas optime ordinata, ergo quum Deus apprehenda non solum bonum increatum, sed etiam creatum, patet quod Deus diligit non solum se, sed & alia a se, scilicet creaturas.
QVANTVM ad secundum aduertendum est quod duplex est dilectio, vna qua quis diligit alium volendo ei bonu aequale sibiipsi: & haec est dilectio amicitiae. Alia est dilectio, qua quis vult bonum alteri, qualecunque bonum illud fit. Et haec duplex dilectio non est distincta a Deo secundum rem, sed secundum rationem. Prima ergo dilectione Deus non diligit omnem creaturam, sed tantum intellectualem. Cuius ratio est, quia Deus non vult creaturae aliquod bonum, nisi illud tantum, cuius ipsa est capax, sed sola creatura intellectualis est capax boni diuini scilicet beatitudinis: ergo Deus non diligit omnem creaturam dilectione amicitiae, sed solum intellectualem, nec omnem talem sic dili git, nisi dilectione pertinente ad voluntatem antecedentem qua l. vult omnes homines saluos fieri, vt expositum fuit in primo libro: dilectione autem pertinente ad voluntatem consequentem diligit solum praedestinatos & electos. Si vero loquamur de dilectione qua quis vult alteri bonum quodcunque sit illud, sic Deus diligit omnem creaturam, quia Deus est caussa omnis bonitatis ir creaturis: non est autem causa per necessitatem, sed per voluntatem ergo omne bonum quod est in creaturis est a Deo volitum, sed velle alicui bonum, non est aliud quam diligere ipsum, igitur, &c.
QUANTVM ad tertium aduertendum est quod quum diligere non fit aliud quam alicui velle bonum, aequalitas, vel graduin dilectione potest attendi, vel ex parte actus volendi, vel ex parte boni voliti, si ex parte actus volendi, sic Deus diligit aequaliter se, & omnem creaturam, nec plus vel intensius diligit se, quam creaturam, nec vnam creaturam quam aliam. Cuius ratio est, quiidem actus simplex non potest esse simul magis & minus intensus: si enim in eodem actu possit esse intensio & remissio, opos tet quod hoc sit vel secundum diuersas partes illius actus (sicut vna albedo continua potest in vna parte esse intensior, in alia parte remissior) & tunc talis actus non est simplex, sed habet patem & partem, vel oportet quod sit intensio & remissio secundum idem simplex, quod hoc non sit simul, sed successiue, sicut a quibusdam ponitur quod vna & eadem forma numero nullo addito vel remoto est quandoque intensior & quandoque remissior, sed nunquam simul. His ergo duobus exclusis scilicet quod actus non habeat partem & partem, sed sit simplex, & quod in plura simul feratur impossibile est quod respectu illorum plurium sit in tali actu intensio & remissio. Sed dilectio qua Deus diligit se & omnem creaturam est actus simplex, & ab aeterno fertur in bonum increatum & creatum, ergo impossibile est ex parte talis actus inuenire inaequalitatem seu intensionem & remissionem. Si veri inaequalitas vel gradus attendatur ex parte boni voliti, sic Deu¬ non aequaliter diligit se & creaturas, sed plus se quam creaturas, nec creaturas omnes aequaliter. Sed plus diligit rationalem quam irrationalem. Cuius ratio est, quia secundum hunc modum illud diligi plus Deus cul vult majus bonum, sed Deus vult sibiipsi maius bonum quam creaturis, quia nullum bonum creatum potest aequari bono diuino quod Deus vult sibi soli: majus etiam bonum vult Deus ereaturis rationalibus, quam irrationalibus, & quantum ad bonum naturae, quia sunt superioris gradus, & quantum ad bonum gratiae, cuius sunt capaces, non autem creaturae irrationales, ergo Deus diligit se plusquam creaturas, & inter creaturas plus rationales quam irrationales: secundum hunc modum Deus plus diligit peccatorem praedestinatum quam iustum praescitum, quia majus bonum est sinalis gratia, & gloria quam vult & praeprat peccatori praedestinato, quam sit praesens gratia quam vult praesentialiter iusto, quem scit casurum a gratia, & finaliter damnandum? simili modo considerandum est in omnibus, de quibus quaeritur, an a Deo plus diligantur, quia secundum gradum boni voliti attendenda est tota inaequalitas dilectionis.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod Deo aequaliter cura est de omnibus, quantum ad aequalitatem solicitudinis ex parte sui, sed non quantum ad gradus bonorum, de quibus prouidet diuersis creaturis.
Ad secundum dicendum quod non est simile de cognitione & de dilectione, quia cognitio vt sic nihil ponit in re cognita: dilectio autem ponit aliquid, aut praeparat: & ideo in dilectione potest attendi gradus, non solum ex parte diligentis, sed etiam ex parte rei quam alteri diligimus, sed in cognitione non potest poni gradus nisi ex parte ipsius cognoscentis, qui gradus non possunt reperiri in Deo, nec quo ad cognitionem nec quo ad dilectionem, quamuis posset dici si esset consuetum proportionabiliter de cognitione, & de dilectione scilicet quod sicut Deus aequaliter omnia diligi ex parte sui, & inaequaliter ex parte boni voliti propter diuersos gradus bonitatis, sic aequaliter cognoscit omnia ex parti sui, sed inaequaliter ex parte veri cogniti propter diuersos gr. dus veritatis. Non enim omnia vera sunt aequaliter vera.
AD ARGVMENTVM alterius partis dicendum quod majus bonum est magis diligendum intensiue a voluntate quae mouetur ab obiecto, sed voluntas diuina quae ab obiecto non mouetur, sed bonitatem rerum causat, hanc impressionem non recipit ab obiectis, sed vno actu inuariabili vult vni bonum quod alteri non vult, & quibus vult bona, siue aequalia, siue inaequalia vult aequali voluntate.
On this page