Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XXXIII. generali & speciali.

POST praedicta de quatuor virtutibus. Superius magister egit de habitibus trium virtutum theologicarum. Hic agit de habitibus quatuor virtutum cardinalium, de quibus quatuor determinat primo quae sint. Secundo quare dicuntur cardinales ibi, hae virtutes. Tertio an fuerint in Christo ibi, quae in Christo. Quarto vtrum erunt in patria, ibi, veruntamen. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

IN SPECIALI sic procedit, & dicit quod post tractati de virtutibus theologicis dicendum est de virtutibus cardinalibus, & enumerat eas quot sunt, quia quatuor videlicet temperantia, prudentia, fortitudo, & iustitia, quas describit secundum Aug. in litera. Secundo dicit quod ideo dicuntur cardinales, quia per eas hic bene viuimus, & per eas ad vitam aeternam ducimur. Tertio dicit quod istae virtutes plenissime fuerunt in Christo, de cuius plenitudine omnes accepimus. Quarto & vltimo quaeri vtrum istae virtutes remaneant in sanctis in patria, & respondet secundum quosdam quod tres earum non remanebunt scilicet prudentia, temperantia, & fortitudo, sed iustitia quae est perpetu& immortalis secundum scripturam perficietur in patria: subdit etiam quod secundum alios tres aliae virtutes remanebunt, sed habebunt alios vsus, quam in via: & hoc confirmat per auctoritatem Bedae, vt patet in litera. Et in hoc terminatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum