Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum virtutes insint nobis a natura

QVAESTIO PRIMA. Vtrum virtutes insint nobis a natura. Thum. l. 2. g. 3. ari. 1.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur vtrum virtutes insint nobis a natura. Et videa tur quod sic, quia quod inest a natiuitate videtur inesse a natura. Nam natura vno modo diAcitur natiuitas viuentium, vt dicitur quinto Metaphysicae. sed virtutes insunt a natiuirate secundum illud Iob 31. Ab infantia mea creuit mecum miseratio, & idem iudicium videtur esse de aliis virtutibus, ergo &c.

Item idem iudicium videtur esse de omnibus virtutibus, sed intellectus, qui habitus principalior enumeratur inter virtutes intellectuales inest nobis a natura, ergo & caeterae virtutes.

IN CONTRARIVM arguitur, quia nullus assues cit in contrarium illius quod inest ei a natura, sicut lapis quanti cunque proiiciatur sursum non assuescit ascendere, quia oppositum inest ei a natura, sed nos assuescimus in contrarium virtutum per actus vitiosos, ergo virtutes non insunt nobis a natura

RESPONSIO. Dicendum est quod quaestio potest inte ligi dupliciter. Vno modo vtrum virtutes insint nobis a natura, id est, secundum conuenientiam naturae. Alio modo vtrum in sint a natura, hoc est a principio naturali. Primo modo ly natu ra dicit rationem principij subiectiui vel materialis. Secund? modo dicit rationem principij effectui: loquimur etiam nunc de virtutibus non theologicis, sed moralibus & intellectualibu de quibus loquuntur Philosophi. Quaestio ergo si intelligatu primo modo, scilicet an virtutes insint nobis a natura, ind est, si cundum conuenientiam naturae. Dicendum est quod sic, quod probi tur sic, illud ad quod natura hominis inclinatur, & per quo perficitur, inest homini a natura, id est, secundum conuenientiam naturae, sed virtus intellectualis & moralis est huiusmod igitur, &c. Maior patet, quia perfectio includit conuenientiam vnicuique enim rei conueniens est sua perfectio: & ideo illud per quod natura hominis perficitur, inest ei secundum conuenientiam naturae. Minor patet, homo enim per naturam inclinatur ad cognitionem veri, secundum illud primi MetaphyOmnes homines natura scire desiderant. Item inclinatur ad appetitum boni, omnia enim bonum appetunt primo Eth. & pe ista perficiuntur quantum ad intellectum, & quantum ad appetitum: per virtutes enim tam intellectuales quam morales pe uenit homo ad cognitionem veri & appetitum boni, ergo omnes vi tutes insunt homini a natura, hoc est, secundum conuenientiam naturae: & in hoc differunt virtutes a formis, quae adueniuntr bus naturalibus per artem, quia ad tales formas nec natura in clinatur, nec per eas perficitur, vnde lapis non est perfectior, sif guretur figura Herculis, quam si figuretur figura canis, vels omnino careret haec figura & illa. Si autem quaestio intelligitu secundo modo, scilicet an virtutes insint homini a natura, id est a principio naturali, distinguendum est, quia principium naturi le dupliciter accipitur. Vno modo prout distinguitur contra si pernaturale, prout dicimus quod quaedam sunt per creationem & a principio supernaturali, quaedam vero per generationem & alios modos qui subsunt principiis creatis, & naturalibus. Alic modo accipitur naturale, prout distinguitur contra liberum, prout dicimus quod aliqua fiunt a natura vel naturaliter, quaedam vero non naturaliter, sed libere. Si loquamur de principio naturali primo modo, scilicet prout distinguitur contra supernaturale, sic dicendum est quod praedictae virtutes insunt nobis a natu ra vel a principio naturali, id est creato. Quod patet, quia illud quod causatur ex actibus nostris, vel ex principiis actuum nostrorum causatur a principio creato, sed praedictae virtutes intellectuales vel morales causantur ex actibus nostris, vel ex principiis actuum nostrorum, vt patet ex secundo Ethicorum, & amplius patebit ex sequenti quaestione, ergo insunt nobis a princi .pio naturali, id est creato. Nec oportet quod concurrat aliqui specialis influxus Dei ad generationem talium virtutum.

Si autem accipitur naturale prout distinguitur contra liberum sic dicendum est, quod praedictae vir tutes insunt nobis a natu ra inchoatiue, non autem completiue, vocatur autem virtus ess in aliquo inchoatiue, non quod aliqua pars eius praeexistat, & alia postmodum acquiratur, sed rocatur illa inchoatio aliqua inclinatio, per quam homo inclinatur ad virtutes, & ad assequendum eas perfecte. Sic ergo accipiendo inchoationem, probatur quod virtutes insunt nobis inchoatiue a principio naturali, hoc est agente naturaliter, sic intellectus naturaliter assentit primis principiis, tam speculabilibus quam practicis sibi propositis. Et voluntas ex necessitate vult bonum in communi sibi proposito Nunc est ita quod ex his intellectus est natus inclinari ad cognitionem cuiuscumque veri particularis, & voluntas ad appetitum cuiuslibet boni in particulari, ex qua inclinatione actuali 8 eius frequentatione causantur virtutes tam intellectuales quam morales: ergo huiusmodi virtutes insunt nobis inchoatiue a na tura, hoc est a principio naturali. Quod autem non insunt conpletiue a natura, hoc est a principio naturali, id est, naturaliter agente patet, accipiendo differentiam inter naturale & liberum. Illud enim principium dicitur naturale, in cuius potestate non est agere & non agere, sed agit ex necessitate, & est determinatum ad vnum, sic quod non potest agere oppositum. Agens autem libere potest agere & non agere, nec est determinatum ad vnum quin possit agere oppositum. Hoc supposito arguitur sic, illud quod inest a principio naturali prout distinguitur contra li¬ berum consimiliter est in omnibus habentibus naturam: & hoc patee ex eo quod statim dictum est, quod principium naturale agit de necessitate, & vno modo, sed virtutes tam intellectuales quam morales non sunt consimiliter in omnibus hominibus, imo quidam habent eas, & quidam non, & qui habent eas, non consimiliter eas habent: ergo huiusmodi virtutes non insunt nobis a principio naturali, vt distinguitur contra liberum. Item ex actibus praecedentibus generationem huiusmodi virtutum laudamur, sed nullus laudatur nisi ex actu libero; ergo actus quibus generantur virtutes sunt a principio libere, & non naturaliter agente, haec autem sunt ratio deliberans & voluntas eligens. Item illa quae sunt a principio naturali sunt de consideratione naturalis, sed virtutes non sunt de consideratione naturalis, sed potius de consideratione Philosophi moralis, ergo &c

AD PRIMVM argumentum dicendum quod non omne illud quod inest a natiuitate inest a natura, id est a principio naturali, nisi consequatur ex necessitate ipsam naturam, alioquin gratia & gloria quae Christus habuit ab instanti suae conceptionis fuissent in eo a natura, & gloria fuisset angelis & primis parentibus naturalis, supposito quod fuissent creati in gratia, quorum neutrum est verum. Ad minorem dici potest, quod virtutes non insunt ex natiuitate nisi inchoatiue, non quidem secundum actus intellectus & voluntatis, respectu speculabilium & agendorum, sed secundum ipsas potentias, quae aptitudinem habent naturalem ad huiusmodi actus. Completiue autem non insunt nobis a natiuitate, sed complentur & perficiuntur per assuefactionem operum, secundum quod dicitur lib. 2 Ethicorum. Innatis quidem nobis suscipere eas, perfectis autem per assuefactionem.

Ad secundum dicendum quod intellectus qui dicitur habitus principiorum, potest accipi dupliciten Vno modo pro aptitudine quae est in intellectu respectu primorum principiorum simpliciter: & quum haec aptitudo sit naturaliter in intellectu ita quod eis propositis, puta de quolibet esse vel non esse, vel omne totum est majus sua parte, intellectus non potest non assentire scito quid per terminos significetur, intellectus sic acceptus non est proprie virtus prout nunc de virtute loquimur, sec est sola aptitudo naturalis potentiae intellectiuae ad huiusmod obiecta. Alio modo potest accipi pro habitu principiorum, non quidem primorum simpliciter, sed aliquorum deductorum ex eis, quae & si sint conclusiones respectu principiorum simpliciter primorum, sunt tamen principia respectu aliorum omnium, & intellectus sic acceptus est virtus intellectualis, sicut aliae, nec inest nobis a principio naturaliter agente, nisi inchoatiue. Completiue autem inest a principio libero, quia in potestate nostra est ex principiis simpliciter primis deducere aliquid vel non deducere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1