Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum virtutes causentur in nobis ex actibus
SECVNDO quaeritur, vtrum virtutes causentur in nobis ex actibus. Et videtur quod non quia continentia est aliquid minus virtute, vt patet septimo Ethicorum, sed nullus potest esse continens nisi ex dono dei, secundum illud Sapientiae octauo, Non possum esse continens, nisi deus det, ergo multominus potest aliquis esse virtuosus, nisi ex dono dei: hoc autem non esset si virtutes causaretur ex nostris actibus, ergo &c.
Item perfectius non sumit originem a minus perfecto, sed virtutes sunt perfectiores actibus praecedentibus ipsas, ergo non causantur ex eis. Maior patet ex nono Metaphy. Minor probatur, quia quod est causa magis perfecti est perfectius illo, sed vis tutes sunt causa actuum sequentium, qui sunt magis perfecti quam actus praecedentes virtutem, ergo virtutes sunt perfectiores actibus sequentibus, & fortiori ratione actibus praecedentibus, quia quod est perfectius perfectiore, est perfectius minus perfecto.
IN CONTRARIVM arguitur, quia secundum beatum Dionysium, bonum est potentius quam malum, sed ex malis actibus generantur habitus vitiosi, ergo a fortiori ratione ex actibus virtuosis generabuntur habitus virtuosi. Ad idem est quod dicit Philosophus secundo Ethicorum
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est, an virtutes morales & intellectuales, ad quahomo potest attingere ex puris naturalibus causentur ex actibus nostris. Secundum est, per quem modum causentur ex eis
Quantum ad primum patet dupliciter quod tales virtute causentur ex actibus nostris. Primo sic, principia operatiua quae non insunt nobis ex natura, sed ex acquisitione causantu ex actibus nostris, sed virtutes tam morales quam intellectuales sunt quaedam principia operatiua quae non insunt nobis ex natura, sed ex acquisitione vt probatum fuit prius, ergo causantur ex actibus nostris. Maior patet ex 2. Etnico. haec enim est differentia mter principia innata & acquisita, quia principia innata praecedunt actus, nec ex ipsis acquiruntur, visus enim praecedit videre: nec per videre acquiritur visus, sed principia acquisita sequuntur actus & ex eis acquiruntur, fabricando enim fabrisimus, & sic de similibus vt ibidem dicitur, & sic patet maior, sequitur ergo conclusio. Item consuetudo habet vim naturae sicut dicitur libro de memoria & reminiscentia, ergo secundum quandam proportionem, pronitatem & facilitatem quam habent naturalia secundum se ad suas operationes naturales talem quantum possunt acquirunt potentiae rationales per consuetudinem, sed ista pronitas vel facilitas ad operandum non est aliud quam vir tus intellectualis vel moralis per quam de facili potest quis exirin actum conuenientem, ergo per consuetudinem actuum tali pronitas & facilitas quae realiter est virtus acquiritur in nobis
Ex hoc concludunt quidam duas conclusiones. Prima est. per non operari non potest causari in nobis habitus vitiosus. Secunda est quod omne peccatum acquiritur per actum aliquem. Ratio primi eit, quia affectus positiuus requirit causam positiuam sed omnis habitus non solum virtuosus, sed etiam vitiosus est aliquid positiuum, ergo requirit causam positiuam: sed non operari non est aliquid positiuum, eigo &c. Rationem secundi assignant, quia simile videtur esse de vitio & habitu vitioso, & ideo sicut habitus vitiosus est aliquid positiuum, ita vitium vel peccatum (vt dicunt Et iterum quia de ratione peccati est voluntarium, sed nihil est ve luntarium nisi ratione actus volendi, ergo in omni peccato requiritur aliquis actus saltem interior. Quod etiam verum est secundum istos in peccato omissionis, quia in illo semper est actus volendi siue explicite, siue implicite, explicite quidem quando actus vo lendi directe fertur super negationem actus debiti, vt cum aliquis actu considerans quod tenetur ire ad ecclesiam vult non in plus diligens aliquam aliam occupationem. Implicite autem quando aliquis non considerans quod tenetur ire ad ecclesiam siue pe obliuionem siue per aliam causam occupat se in talibus, vndi contingit eum non ire, talis enim dicitur implicite velle non irinquantum vult illud ad quod sequitur non ire ad ecclesiam. Prima istarum conclusionum vt credo est vera & ratio qua ad eam adducitur est bona, sed secunda conclusio non videtur vera, & quia in secundo libro fuit dictum de hoc, ideo non sufficiat respondere ad rationes eorum. Cum enim dicitur simile est di vitio & habitu vitioso, dicendum quod non est verum, quia omnis habitus vitiosus est aliquid positiuum ex hoc quod habitus est, vitium autem consistit in carentia alicuius boni debiti, & quia bonum debitum est tam actus quam rectitudo eius, ideo peccatum consistere potest non solum in carentia rectitudinis in actu, sed etiam in carentia ipsius actus. Primum est in peccato commissionis. Secundum est in peccato omissionis. Quod dicitur postequod nihil est voluntarium nisi ratione actus volendi cadentis superipsum. Dicendum est quod si voluntarium accipiatur pro eo quod est in potestate voluntatis quod sufficit ad rationem peccati. sic aliquid est voluntarium (hoc est in potestate voluntatis absque hoc quod actus volendi cadat super ipsum. Quod patet, quia nihil magis est in potestate voluntatis quam suum velle liberum, & tamen non oportet hoc esse per actum alium voluntatis cadentem super ipsum, alioquin nunquam in actu voluntas esset peccatum nisi ibi esset actus reflexus quo volumus nos velle quod est falsum, est ergo in potestate voluntatis omniactus & priuatio eius respectu quorum voluntas non habet necessariam determinationem, & hoc sufficit ad hoc quod talis actus vel priuatio eius sit peccatum.
QUANTVM ad secundum scilicet quo modo virtutes prae dicte causentur ex actibus nostris, praeuidenda sunt duo. Primum est quod actus ex quibus dicuntur causari habitus, possunt confiderari dupliciter. Vno modo secundum suum esse reale natura le. Alio modo secundum esse morale. Primo modo quidam actus boni & mali tam interiores quam exteriores sunt eiusdem specie sicut concupiscere vxorem suam & alienam, vel accedere ad d. suam & ad alienam vnius speciei est in esse naturae. Quod patet ex parte principiorum & effectuum, quia principia realia huiusmodi actuum & effectus reales & exteriores puta proles generata ex matrimonio & ex adulterio sunt eiusdem speciei in esse naturae. Secundo autem modo. Lin esse morali differunt secundum rationem boni & mali specifice, quia vnus dicitur bonus actus temperatus, & alius malus & intemperatus, causalitas etiam realis non potest attribui alicui nisi secundum suum esse reale, & ideo si aliquid reale causatur ex talibus actibus qui sunt eiusdspeciei in esse reali quamuis differat secundum rationem boni & mali in esse morali illud causatum est realiter vnius speciei quanuis moraliter differant secundum rationem boni & mali, propte¬ quod habitus temperantiae & intemperantiae ex talibus actibus causati sunt eiusdem specici in esse naturae seu reali differente solum moraliter secundum rationem boni & mali: & sic est de comsimilibus: non autem de omnibus, quia quidam habitus sunt qu caussantur ex actibus differentibus specie, non solum secundun esse morale, sed etiam reale, sicut temperantia & insensibilitas, liberalitas, & auaritia, differunt enim specie persecutio & fuga ex quorum primo caussatur temperantia, & ex secundo insensibilitas: similiter datio, & acceptio, seu retentio differunt specie, ex quorum primo caussatur liberalitas, & ex secundo auaritia
Secundo sciendum est quod aliquid dicitur fieri per aliquid dupliciter. Vno modo sicut per principium actiuum, vt aqua dicitur calefieri per calorem ignis. Secundo modo sicut per principium passiuum vt cera dicitur figurari per quantitatem vel per mollitiem. Dicendum ergo quod virtutes intellectuales & morales acquisitae non generantur per actus, sicut per principium actiuum quia aut habitus caussantur immediate per actus vel mediate: non immediate, quia tunc aliqua actio immediate terminaretur ad habitum: & quum illa actio esset alteratio, sequeretur quod ad dispositiones & ad habitus esset alteratio immediate, cuius oppositum probat Philosophus per intensionem 7. Physic. nec mediate, quia ad illud quo mediante actu caussant habitus, nec poteris, nec enim facile est illud fingere, ergo actus non se habent ad habitus, vt principium actiuum
Restat ergo q actus se habeant ad generationem habituum, vt principium passiuum, de quo distinguendum est, quia principium passiuum vocatur illud proprie quod recipit, sicut cera es principium passiuum respectu figurae quam recipit: quandoque vero dispositio secundum quam recipit sicut mollities in cera est principium passiuum recipiendi figuram. Primo modo actus non sunt principium receptiuum habituum, sed potentiae, alioquin abeuntibus actibus non remanerent habitus. Sed secundo modo actus sunt principium passiuum respectu habituum, sicut dispositio praeuia non quidem necessaria in esse, sicut quantitas est necessaria in cera ad receptionem figurae, quia adhuc sequeretur quod habitus non possent esse in potentia, nisi praesentibus actibus, sed sicut dispositio necessario praeuia ad fieri habituum vt mollicies in cera ad receptionem figurae, nisi qo illud quod caussat molliciem cerae, non oportet quod causset figuram, sed illud idem quod caussat actus ex consequenti caussat habitum ordine quodam, sicut illud quod caussat in aqua calorem caussat in ea raritatem ordine quodam. Quanto enim aliqua potentia reducitur frequentius in actum tanto redditur magis disposita & pronior ad recipiendum consimilem actum, haec autem dispositio vel pronitas, seu facilitas, est habitus, propter quod illud idem quod caussa actus & frequentiam eorum caussat per consequens habitum
AD PRIMVM argumentum dicendum qued Deus dai non solum continetiam, sed omnes virtutes, non tamen immediate, sed mediantibus actibus nostris & principiis actuum, loquendo de virtutibus acquisitis. Illud autem quod dicitur Sapientiae 8. non possum esse continens, nisi Deus det, intelligendum est non possum, id est, vix possum: frequenter enim dicitur impossibile illud quod est vix, & cum magna difficultate possibile, vt patet ex quinto Metaphysicae.
Ad aliud dicendum quod perfectius non sumit originem ab imperfecto, tanquam a principali principio effectiuo: sic autem actus non est principium habitus, nec econuerso, sed in genere principij passiui per modum dispositionis in fieri potest perfectum sumere originem ab imperfecto, & econuerso, sicut quaedam dispositiones accidentales praecedunt formam substantialem in materia: & quaedam sequuntur, & sic forma substantialis sumit originem a dispositionibus praecedentibus quae sunt imperfectiores, & sic dispositiones sequentes sumunt originem a forma substantiali, quae est perfectior: similiter habitus sumunt originem ab actibus praecedentibus, & ab habitibus sequentibus actus, & totum hoc est in ratione dispositionis.
On this page