Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum virtus consistat in medio

QUAESTIO TERTIA. Vtrum virtus consistat in medio. Thom. 1. 2. 4. 64. ar. 1.&3.

TERTIO quaeritur verum virtus consistatin medio. Et arguitur quod non, quia illud de cuius ratione est quod sit vltimum non consistit in medio, sed de ratione virturis est quod sit vltimum de potentia, vt dicitur primo coeli & mundi, ergo non consistit in medio.

Item side ratione virutis moralis esset consistere in medio ipsa non perficeretur, sed potius corrumperetur per illud quod tendit ad extremum: sed quaedam virtutes perficiuntur tendendo ad extremum, sicut magnanimitas, quae est circa magnos honores, & magnificentia circa maximos sumptus, & virginitas que abstinet ab omnibus venereis delectationibus, ergo saltem tales virtutes non consistunt in medio.

IN CONTRARIVM est quod dicitur secundo Ethicorum, quod virtus est habitus electiuus in medio consistens.

RESPONSIO. Dicendum quod quum medium dicatur per comparationem ad aliqua extrema possumus loqui de medio dupliciter secundum quod extrema in moribus possut dupliciter accipi. Vno modo possunt accipi extrema in moribus, secundum oppositionem boni & mali. Alio modo secundum oppositionem superflui & diminuti. Si loquamur de medio, respectu extremorum quae sunt bonum & malum, sic dicendum est quod nulla virtus consistit in medio, sed tenet extremum, quia virtus est determinate bonus habitus, & non aliquid medium inter bonum & malum. Quod patet sic, inter bonum & malum non potest accipi medium, nisi per negationem, vel participationem sed virtus neutro modo post esse medium inter bonum & malum, ergo, &c. Maior patet. Minor probatur, quia si virtus esse medium per abnegationem inter bonum & malum, tunc ipsa non haberet nec rationem boni, nec raionem mali, quod falsam est, quum in diffinitione virtutis ponatur bonum, vt satis patet per Aug qui dicit quod virtus est bona qualitas mentis, & per rationem, quia simile est iudicium de habitibus & actibus eis correspondentibus, sed actus procedentes ab habitibus non possunt esse indifferentes ad bonum & malum, sed sunt determinate vel boni vel mali, cum sint electiui, hoc est, ab electione procedentes, erge habitus eis correspondentes non possunt esse indifferentes ad bonum & malum, sed necessario sunt determinate boni vel maliItem bonum & malum se habent vt priuatio & habitus circa susceptiuum, sed inter priuationem & habitum non est dare medium circa subiectum aptum natum, quum habeant contradictionem circa ipsum, ergo bonum & malum circa habitus susceptiuo non habent aliquod medium, & ista ratio concludit de boni me dio tam per abnegationem, quam per participationem, quia inter affirmationem & negationem (quorum vim habent priuatio & habitus) non est dare negationem mediam cum ipsa fit extremum, nec affirmationem per eandem rationem.

Si autem loquamur de medio inter extrema quae sunt superfluum & diminutum, excessus & defectus, sic dicendum es quod omnis virtus moralis consistit in medio, & non solum illa, sed omnis virtus intellectualis acquisita. Et de virtute quidem morali patet hoc sic, Omnis virtus moralis inclinat ad actum bonum, vt patet ex eius diffinitione, quae est quod virtus habent perficit, & eius opus bonum reddit, sed actus appetitus, ad qui perficit & inclinat virtus moralis non esset vere bonus, nisi consisteret in medio, ergo virtus perficit ad actum qui consistit in medio: si autem actus consistit in medio, & habitus suo modo cum habitus causentur ex actibus. Quod autem actus appetitus non esset bonus, nisi consisteret in medio, probatur, quia bonitas cuiuslibet regulati & mensurati consistit in ad aequatione ad suam regulam & mensuram: nunc est ita quod actus appetitus natus est regulari & mensurari per actum rationis: ergo bonitas eius consistit in hoc quod adaequatur rectae rationi, malicia autem in hoc quod deficit a ratione sicut a sua regula & mensura, quod quidem contingit dupliciter, vel per quod excedit mensuram, vel per hoc quod deficit ab ea, sicut in aliis regulatis & mensuratis: aequalitas autem est medium inter excessum & defectum, ergo actus appetitus non esset bonus, nisi consisteret in medio, scilicet in adaequatione eius ad suam regulam, quae est medium inter excessum & defectum.

De intellectualibus autem patet modo consimili, quia sicut ratio est regula & mensura appetitus, sic res est mensura actus intelligendi: & ideo sicut bonitas actus appetitus consistit in adaequatione ad rationem, sic veritas intellectus consistit in conformitate ad rem: ex eo enim quod res est vel non est, est veritas in propositione & in ratione dicente rem esse quae est, vel non esse quae non est. Falsitas autem est in excessu vel defectu: est autem excessus secundum affirmationem, per quam dicitur esse quod non est: defectus autem secundum negationem, per quam dicitur non esse quod est: ergo veritas quae est bonitas intellectus, consistit in adaequatione ad rem, quae adaequatio est medium inter excessum falsae affirmationis & defectum falsae negationis. Non solum igitur virtutes morales consistunt in medio imo & virtutes intellectuales & per prius. Vnde Philosoph. 2 Ethic. probat medium virtutis moralis per medium artis. Ars autem est virtus intellectualis, vt patet ex 6. Ethicorum.

AD PRIMVM argumentum dicendum que virtus es extremum secundum oppositionem boni & mali, & sic non tenet medium, sed solum tenet medium secundum oppositionem excessus & defectus, seu superflui, & diminuti quae accipiuntur in comparatione ad regulam & mensuram, quamuis dictum Philosophi primo coeli & mundi, intelligatur de virtute naturali, quae attenditur secundum summum & vltimum in quod potest potentia. De virtutibus autem acquisitis moralibus vel intellectualibus ibi non loquitur.

Ad secundum dicendum quod medium in quo consistit bonum virtutis moralis non semper attenditur secundum illud in quod tendit virtus, sed secundum circunstantias, secundum quas potest esse excessus & defectus respectu rectae rationis: & sic in magnanimitate, & magnificentia, & virginitate est dare medium, non secundum illud in quod tendunt, sed secundum circunstantias, vt tendatur in illud vt oportet, & quando oportet, & propter quod oportet, Excessus autem si tendatur in illuc quando non oportet, vel vbi non oportet, vel propter quod non oportet: defectus autem si non tendatur in illud quando oportet, & vbi oportet, & propter quod oportet. Vnde Philosophus quarto Ethicorum dicit quod magnanimus est quidem magnitudine extremus, eo autem quod oportet medius, & idem intelligendum est in magnificentia & virginitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3