Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum virtutes morales remaneant in patria

QVARSTIO TQVARTA. Vtrum virtutes morales remaneant in patria. Thom. 12. 4. 67. ar.1. & 2.

QVARTO quaeritur vtrum virtutes morales re maneant in patria. Et videtur quod sic, quia Sap. 1 dicitur quod iustitia perpetua est & immortalis sed iustitia est virtus moralis: ergo ipsa manet, & per eandem rationem caeterae virtutes.

Item christus fuit beatus, & tamen in ipso fuerunt virtutes morales, ergo erunt similiter in beatis.

INCONTRARIVM est, quia in patria homine erunt similes angelis Matthaei vigesimosecundo. Sed ridiculun est ponere virtutes morales in angelis, vt habetur decimo Ethicorum, ergo non sunt in beatis.

Item virtutes morales perficiunt in vita actiua, sed illa cessabit in patria, nam beati vacabunt soli contemplationi, etg non erunt ibi virtutes morales.

RESPONSIO De virtutibus moralibus possumus loqui dupliciter, scilicet quantum ad actum, & quantum ad habi tum. Si quantum ad actum sic non remanebunt in patria. Cuius ratio est, quia nulla potentia quantumcunque perfecta per habitum potest exire in actum, nisi habeat praesens obiectum, sec obiecta virtutum moralium non erunt in patria, ergo non erunm ibi actus virtutum moralium. Maior patet, quia siue obiectum sit causa per se ipsius actus, siue causa sine qua non tamen sem per requiritur obiectum. Minor patet, quia obiecta virtutum moralium sunt concupiscibilia & delectabilia ciborum & venereorum, quantum ad temperantiam, terribilia & tristitia periculorum quantum ad fortitudinem, res commutabiles & distribui biles quantum ad iustitiam quae veniunt in vsum praesentis vitae Haec autem non erunt in patria, quare, &c. Si autem loquamu de huiusmodi virtutibus quantum, adhuc hoc potest esse dupl citer. Quia virtutum moralium large accipiendo morales vir tutes prout inter eas numeratur prudentia, quaedam prout conmuniter dicitur, perficiunt appetitum sensitiuum, vt fortitud & temperantia, quaedam vero perficiunt intellectum & voluntatem, vt prudentia & iustitia.

De illis autem quae perficiunt appetitum sensitiuum si quae tale sint, Dicendum est quod non remanebunt in patria etiam quoad habi tum. Cuius ratio est, quia destructo subiecto destruitur accidens sed subiectum talium virtutum, scilicet appetitus sensitiuus de struitur in morte, cum sit corporalis virtus, ergo & ipsi habitus Quod si in resurrectione reparatur appetitus sensitiuus, aut n erit idem numero: & per consequens nec tales habitus si miraculose reparentur, essentiidem numero, aut si essent iidem numer tam appetitus quam tales habitus, hoc non esset actione nostrnec propter haec posset dici quod praecedentes habitus remaneremi

De habitibus autem perficientibus intellectum & voluntatem, vt sunt prudentia & iustitia, Dicendum quod remanebum quantum ad habitum: quia si corrumperentur, aut hoc esset cor ruptione subiecti, aut actione contrarij, non corruptione subiecti, quia intellectus & voluntas sunt potentiae incorruptibiles sicut essentia animae, nec actione contrarij, quia gloria non contrariatur perfectioni naturae: huiusmodi autem virtutes ad perfectionem naturae pertinent, quare &c.

Per hoc patet solutio ad primum argumentum, quia non es simile de iustitia, quae perficit voluntatem incorruptibilem & de alis virtutibus moralibus, quae perficiunt appetitum senfitiuum qui corrumpitur.

Ad secundum dicendum quod non est simile de Christo & de beatis, quia Christus secundum corpus (cuius perfectio est appetitus sensitiuus) fuit viator, & ideo non decuit quod carere: perfectionibus quod habent caeteri viatores propter quod debuit habere virtutes morales perficientes appetitum sensitiuum vel aliquid majus talibus virtutibus mediante quo posset in actus talium virtutum. Beati autem ante resurrectionem sicu carent corpore, ita carent huiusmodi virtutibus, post resurrectionem autem aut non habebunt, quia tunc erunt beati secundum corpus, aut si habeant, hoc non erit, quia praecedentes habitus de se remanserunt.

AD. PRIMVM argumentum alterius partis dicendum est quod homines erunt similes angelis quoad gloriam & non quoad naturam, & ideo illud quod habent angeli per naturam & modo eminentiori, homines non habent nisi per aliquid sibi additum scilicet per habitum & modo minus eminenti & maxime quantum ad potentias immutabiles quae sunt intellectus & voluntas.

Alia ratio probat quod huiusmodi virtutes non remanebunt in patria quo ad actus, quod concessum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4