Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum sint quatuor virtutes cardinales vel principales
QUAESTIO QUINTA. Vtrum sint quatuor virtutes cardinales vel principales. Thom. 1. 2. 4. 61. ar. 12. &
QVINTO quaeritur, vtrum sint quatuor virtutecardinales vel principales scilicet prudentia, iustitia, fortitudo & temperantia. Et videtur quod non quia illae virtutes magis debent dici cardinales vel principales quae sunt in principaliori subiecto & habent principalius obiectum, sed virtutes intellectuales sunt in principaliori subiecto quam morales, quia intellectus principalior & nobilior est quam appetitus: virtutes etiam theologicae habent principalius obiectum, quia habent finem vltimum pro obiecto scilicet Deum, ergo tam virtutes intellectuales quam theologicae magis debent dici principales vel cardinales quam praedictae virtutes.
Item virtures & vitium opponuntur, sed non dicuntur esse aliqua vitia cardinalia, ergo nec aliquae virtutes debent dici cardinales.
IN CONTRARIVM est quod dicit Ambro super Lucam exponens illud, Beati pauperes spiritu, scimus virtute cardinales esse quatuor prudentiam, iustitiam, temperantiam & fortitudinem.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam dicenda sunt duo. Primum est quod solae virtutes morales debent dici cardinales. Secundum est quod inter morales illae solae quatuor quae sunt numeratae debent dici cardinales.
QUANTVM ad primum aduertendum est quod virtus di citur cardinalis per similitudinem ad cardinem in corporalibus, sicut enim in cardine fundatur motus ostij mediante quo sit ingressus in interiora domus, sic illae virtutes circa quarum actus numana vita versatur crebrius & principalius, dicuntur cardinales, nunc est ita quod actus humani crebrius versantur circa mteriam virtutum moralium quam aliarum quarumcunque, & ideo se lae virtutes morales dicuntur cardinales proprie. Quod autem circa materiam & actus virtutum moralium humana vita crebrius versetur, patet sic in homine est quasi triplex vita, sensitiua scilicet in qua participat cum brutis, & ista non dicitur proprivita humana, sed potius bestialis, vnde primo Ethicorum dicitur de sectantibus talem vitam, quod sunt vitam pecudum eligentes. Alia est vita contemplatiua qua homo vacat soli cognitioni veritatis & ista adhuc proprie non est humana: sed quasi diuina, quia est secundum solum intellectum qui est in nobis quid diuinum, vt dicitur 10. Ethico. Tertia est vita actiua quae dirigii in operationibus hominis ad alium in moderando passiones ad seipsum & ista proprie dicitur humana, quia est totius coniuncti inquantum illud quod est principalius in homine, ratio scilicet dominatur & illud quod est inferius scilicet appetitus sensitiuus subiicitur & regulatur. Dicitur etiam humana, quia est hominis ad hominem communicatione actionum pertinentium ad hanc vitam. Ad hoc autem perficiunt solae virtutes moralequae dirigunt in actionibus ad alterum & in moderationibus passionum propter quod istae solae dicuntur cardinales.
QUANTVM ad secundum scilicet quod inter morales sola quatuor scilicet prudentia, iustitia, fortitudo & temperantia debeant dici cardinales patet, quia inter virtutes morales illae quae sunt principales debent dici cardinales, nunc est ita qu praedictae quatuor inter caeteras sunt magis principales, ergo debent dici cardinales. Minor declaratur, quia illud quod est principalissimum in virtutibus moralibus est bonum rationis, quod quidem potest dupliciter considerari. Vno modo secundum quod consistit in ipsa consideratione rationis. Alio modo secundum quod ordo rationis esse ponitur circa aliquid aliud. Primum pertinet ad prudentiam quae est recta ratio agibilium: & ideo prudentia est principalissima virtus cardinalis. Secundum autem potest fieri dupliciter. Quia vel ordo rationis ponitur circa operationes vnius ad alterum: & hoc pertinet ad iustitiam, quae est post pri dentiam principalior, vel ponitur talis ordo circa passiones, quarum quaedam impellunt ad id quod est contrarium rationi, sicut delectationes, & maxime quae sunt circa tactum vt ciborum & venereorum, quas oportet reprimere, & hoc pertinet ad temperantiam quae est circa delectationes sensibiles. Aliae vero passiones retrahunt ab eo quod est secundum rationem, vt timor periculorum & laborum, respectu quorum indiget homo, vt firmetur in bono rationis, ne ab eo recedat, & quia inter pericula principalissima sunt illa quae mortem inferunt, ideo fortitudo quae huiusmodi pericula respicit inter caeteras virtutes quae timorem periculorum & laborum respiciunt, principalior est & cardinalis: & sic patet minor scilicet quod inter vircutes morales illae quatuor sunt principaliores. Et ex eodem patet numerus & lufficientia earundem, qui tamen aliter sumi potest. s.ex parte subjectorum quae perficiunt. quadruplex enim inuenitur subiectum virtutis moralis, scilicet rationale per essentiam quod perficit prudentia, & rationale per participationem, quod diuiditur in voluntatem quam perficit iustitia, & in appetitum sensitiuum qui diuiditur in irascibilem, quam perficit fortitudo, & in concupiscibilem, quem perficit temperantia: hoc autem quod dictum est de subiectis virtutum, accipiatur vt communiter dictum, & non praecise diffinitum.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod virtutes theologicae & intellectuales, licet sint nobiliores vircutibus moralibus, ratione tam subiecti quam obiecti, quantum ad aliquas earum, tamen non dicuntur proprie cardinales, quia non perficiunt hominem in vita, quae proprie dicitur humana, sed virtutes morales, vt declaratum est in corpore solutionis.
Ad secundum dicendum qued non est simile de vitiis & virtutibus, quia vitium est per auersionem a fine debito, propter quod motus vitiorum non assimilatur ostio per quod intratur in domum: per peccatum enim magis receditur ab eo quod est hominis: quam accedatur quum homo sit homo per rationem, a qua omne peccatum deuiat, & ideo vitia proprie non dicuntur cardinalia, sed actus virtutum sunt per accessum ad rationem, quasi per id quod est intimum in homine: & ideo inter virtutes morales principaliores dicuntur cardinales.
On this page