Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum praeter virtutes morales acquisitas oporteat in homine ponere aliquas virtutes morales infusas
VAISTIO TEXTI. Utrum praeter virtutes morales acquisitas oporteat in homine ponere aliquas virtutes morales infusas. Tho.1. 2. 4. 63. art. 3.
SEXTO quaeritur vtrum praeter virtutes morales acquisitas oporteat in homine ponere aliquas virtutes morales infusas. Et arguitur quod sic, quia diuersorum finium diuersi sunt habitus, quia habitus diuersificantur ex finibus ad quos ordinantur, vt patet ex primo Ethicorum, sed alius est finis virtutis moralis acquisitae (scilicet bene conuersari in vita ciuili.) Alius autem est finis hominis fidelis scilicet bene conuersari in vita spirituali, ergo in homine fideli praeter virtutes morales acquisitas, quibus bene potest conuersari in vita ciuili oportet ponere virtutes morales infusas, quibus bene conuersetur in vita spirituali.
Item diuersitas mediationis facit diuersitatem in virtutibus moralibus, sed fidelis aliter mediat circa obiecta virtutum moralium quam faciat infidelis habens virtutes acquisitas: ergo in homine fideli sunt aliae virtutes morales, quam acquisitae, & non nisi infusae, igitur &c. Minor probatur, nam infidelis habens virtutes morales acquisitas iudicat non sumendum plus de cibo, quam sufficit ad bonum regimen corporis. Et per temperantiam acquisitam facit hoc faciliter: fidelis vero facit hoc ad subii ciendum corpus spiritui, & ad reprimendum rebellione carnis ad spiritum subtrahendo corpori illud quod expediret ad bonum regimen corporis, ergo aliter mediat hic et ille, ergo sunt aliae virtutes morales in homine fideli quam acquisitae.
Item in pueris baptizatis sunt virtutes saltem secundum habitum, sed illae non sunt acquisitae, quum nulli actus praecesserint in pueris, ergo sunt infusae.
Item in illos qui de nouo conteruntur de peccatis praeceden¬ tibus infundentur virtutes cum gratia & charitate, sed illae non possunt dici acquisitae, quia vnus actus contritionis non sufficit ad acquirendum omnes virtutes, ergo, &c.
IN CONTRARIVM arguitur, quia virtutes morales dicuntur ex eo quod ex more (id est quod ex consuetudine) acquiruntur, vt patet ex 2. Ethic. sed illud quod infunditur non acquiritur ex consuetudine, ergo non est aliquid morale.
Item virtutes infusae perficiunt mentem quantum ad intellectum & voluntatem, & non appetitum sensitiuum, dicenti August. quod virtus est bona qualitas mentis quam Deus in no bis sine nobis operatur, sed virtutes morales perficiunt appetitum sensitiuum irascibilem vel concupiscibilem, ergo virtutes, si quae sint infusae non sunt morales.
RESPONSIO. Quod sint aliquae virtutes theologicnobis a Deo infusae dictum fuit in praecedentibus: vtrum autem in nobis sint aliqui habitus qui dicantur dona, patebit in sequenti distinctione de solis autem virtutibus moralibus quaeritur nunc vtrum aliquae tales sint a Deo nobis infusae, & si quaestio ista intelligeretur de possibili, ipsa non esset dubia: certum est enim quod homini non habenti virtutes morales per propriam acquisitionem Deus potest eas gratis infundere. vt quod vnus habet per propriam acquisitionem, exercendo se in actibus bonis, alius nabeat ex solo dono Dei. Si autem intelligatur qu huiusmodi virtutes semper infundantur cum gratia & charitate, tam habentibus eas prius per acquisitionem (sicut si gentilis exercitatus in virtutibus moralibus de nouo conuertatur ad fidem) quam non habentibus eas prius, puta pueris in baptismo vel vitiosis poenitentibus: ita quod nuiusmodi virtutes cum charitate semper infundantur, & ea desinente desinant: sic non videtur quod oporteat ponere huiusmodi virtutes sic infundi.
Quod patet primo de pueris baptizatis, quia sufficit quod in baptismo infundantur pueris ea quae eis sufficiunt ad salutem, sed gratia seu charitas sufficit ad salutem: igitur sufficit quod gratia seu charitas infundatur pueris in baptismo. Verum quia cha. ritas necessario supponit fidem & spem (vt dictum fuit prius necessarium est quod fides & spes infundantur cum charitate. Item si aliquae virtutes morales infunderentur cum charitate illae (vt videtur) essent aeque perfectae vel perfectiores, sicut vii tutes morales acquisitae, sicut vinum ex aqua factum per Christum in nuptiis (vt dicitur Ioan. 2.) fuit aeque bonum, vel melius quam vinum per naturam productum: & sanitas data per Christum infirmis, fuit aeque perfecta, vel perfectior quam sanitas beneficio naturae vel per operationem medicinae acquisita: quum igitur perfectior virtus inclinet perfectius ad operatio nem virtuosam, si virtutes morales infunderentur pueris in baptismo, sequeretur quod quum venirent ad aetatem adultam ipsi aeque perfecte vel perfectius inclinarentur ad actus virtuosos morales, sicut illi qui habent virtutes morales acquisitas sine infusisicut est gentilis, qui per virtutes morales acquisitas bene & ciui liter conuersatur. Hoc autem est falsum, quia experimur quod pueri baptizati quum venerint ad aetatem adultam indigent tantis persuasionibus & instructionibus, vt assuescant virtuose viuere, sicut si nunquam fuissent baptizati, ergo non videtur quod in fundatur aliquae virtutes morales in baptismo: vnde illud quod dicit Clemens quod pueris in baptismo infundantur gratia & virtutes secundum habitum, intelligendum est de virtutibus theologicis, & non de moralibus quibuscunque.
Per idem patet quod peccatoribus, qui consueuerunt exerceri in operibus viciosis quando conteruntur & consequuntur remissionem peccatorum per gratiam, non infunduntur illis virtutes morales, quia si infunderentur, possent statim per eas ope rari prompte & faciliter opera virtuosa, sicut illi qui habent virtutes morales acquisitas: quod non est verum, imo tales de nouo contriti operantur opera virtuosa cum magna difficultate & renisu appetitus sensitiui. Item in talibus de nouo conuersiremanent habitus morales vitiosi, sed cum talibus (vt videtur) non possunt stare habitus morales virtuosi, nec acquisiti, neque infusi, ergo &c. Et sic patet quod carentibus virtutibus moralibus acquisitis non infunduntur virtutes morales, neque per baptismum pueris, neque per contritionem adultis
Quod etiam virtutes huiusmodi non infundantur habentibus virtutes morales acquisitas, puta si gentilis exercitatus in virtutibus moralibus conuertatur ad fidem, vel si fidelis virtuosus peccet mortaliter, & postea conteratur, patet faciliter, quiaut tales virtutes infusae essent eiusdem speciei cum acquisitis, aut alterius. Non eiusdem, quia diuersa eiusdem speciei non possum simul esse in eodem subiecto (vt patet 5. Metaphy.) Nec alterius, quia tunc virtutes infusae dicerentur aequiuoce virtute morales, sicut hoc nomen canis dicitur aequiuoce de animali latrabili, & de sydere coelesti, quod est inconueniens, quia nihil di cimus, nec scimus de virtutibus moralibus infusis, nisi per manuductionem acquisitarum, quod non esset si infusae dicerentui pure aequiuoce morales cum acquisitis, facile etiam hoc modo esset vocare virtures morales quicquid homo vellet: possum enim illud quod est album, aequiuoce vocare nigrum. Item prae dictae virtutes morales irfusae ad nihil omnino essent necessariae, vel etiam vtiles, quia non ad eliciendum substantiam actus boni moralis. Ad hoc enim sufficit sola potentia sine quacunque virtute morali acquisita vel infusa, nam actus boni possunt praecedere & praecedunt quamcunque talem virtutem cum ex eis generentur virtutes acquisitae, nec sunt necessariae vel vtiles propter modum operandi faciliter & prompte, quia totum hol faciunt virtutes acquisitae sine infusis, & infusae nihil faciunt ad hoc sine acquisitis, nec iterum sunt necessariae, quia dirigun actus ad vlteriorem finem quam morales acquisitae, quia illud sufficienter fit per fidem ostendentem vltimum finem, & pe charitatem inclinantem in eundem: vnde non propter hoc oportet ponere aliquas virtutes morales infusas.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod sicu bene conuersamur in vita ciuili per virtutes morales acquisitas, sic bene conuersamur in vita spirituali per virtutes theologicas nobis infusas, nec oportet ponere propter hoc virtute morales infusas.
Ad secundum dicendum per interemptionem minoris, quia per virtutes morales eodem modo mediant circa passio. nes fideles & infideles virtuosi, quilibet enim eorum iudicat pe temperantiam tantum esse sumendum de cibo quantum expdit ad bonum regimen corporis, non solum quoad saluten corporis conseruandam, sed ne lasciuia corporis impellat ac actum contrarium virtuti, vel ponat difficultatem in operivirtutis, & si fidelis in aliquo casu plus faciat, non facit hoc pe aliquam virtutem moralem, sed per theologicas, vel speciali motione spiritus sancti.
On this page