Text List

Praeambulum

Praeambulum

biirinerio XIXIIII. Sententia huius distinctionis in generali & speciali.

VN C de septem donis. Prius egit magister de virtutibus theologicis & cardinalibus. Hic agit didonis. Et primo absolute distinctione hac. Et secundo comparatiue distinctione sequente. praemissa. Prima in duas, quia primo agit de donis in communi. Et secundo de dono timoris in speciali propti specialem difficultatem, & eius multiplicem acceptionem, ibi, quia de timore. Prima in duas, quia primo proponit triplicen quaestionem, & subdit solutionem. Secundo opponit contrarium & soluit ibi, His autem. Illa pars, & quia de timore diuiditur in tres, quia primo agit de multiplici specie timoris. Secundo de ipsarum perfectione & imperfectione ibi, de his eis dem timoribus. Tertio specialiter agit de timore Christi, il quum autem fuerit in Christo timor. Prima adhuc diuiditur quia primo distinguit quatuor species timoris. Secundo dete minat quandam auctoritatem quae videtur contraria praemi sis ibi, & attende. Illa pars quae incipit de his eisdem, diuiditur in quatuor, quia primo ostendit imperfectionem timori seruilis, & secundo perfectionem timoris filialis ibi, est auten Tertio explicando declarat differentiam vtriusque ibi, no potest melius. Quarto ostendit vtriusque efficaciam ibi, sciendum tamen est. Haec est sententia & diuisio lectionisi generali.

In speciali sic procedit. Et primo proponit quod post tractatum de virtutibus agendum est de donis, & circa hoc tria qu rit. Primo an sint virtutes, Secundo an cessent in patria. Teru an fuerint in Christo. Et respondet ad primum & ad secundum simul per auctoritatem Ambrosij dicentis quod sunt virtute: nec cessabunt in patria: sunt enim in angelis beatis abundantiu quam in nobis. Ad tertium respondet quod septem dona fuerunt in Christo, quod probat auctoritate Isidori super illud Esavndecimo, Requiescit super eum spiritus domini, spiritus sapient & intellectus, &c. Postea obiicit contra illud quod dictum es dona spiritus sancti remanere in patria. Primo per auctoritaten Bedae qui distinguit duplicem timorem, scilicet seruilem & filialem: & dicit quod vterque in futuro cessabit. Secundo pe auctoritatem Augustini, qui dicit quod in peruenientibus timor foras mittitur, sed perficientibus auxilium praestat ad salutem, & ita timor non manet in patria, ergo nec caetera dona. E respondet quod dona remanebunt in patria, sed habebunt alio vlus. Quod declarat specialiter in timore: timor enim filialis tria facit. Primo facit timere deum, ne offendamus, quem diligimus. Secundo ne ab eo separemur. Tertio facit nos ipsum reureri. quantum ad duo prima, timor non remanebit in patria. Sed quantum ad tertium actum, qui est reuereri qui non est aliud quam dilectio cum subiectione, & hic vsus timoris fuit in Christo. E subdit que quidam dixerunt o timor non fuit in Christo, nec est in angelis nisi secundum effectum, quia faciunt nos timere, & non secundum habitum. Deinde distinguit quatuor timores, scilicet mundanum siue humanum, seruilem, initialem, & castum mundanus siue humanus timor est quo timemus in tantum dan num corporis, vel amissionem bonorum mundanorum, quod propter hoc peccamus: & hic timor est malus, & prohibetur in euangelio. Nolire timere eos qui occidunt corpus, &c. Secundus est timor seruilis, quo cessamus a peccatis timore gehennae, & hic es bonus, sed non sufficit ad salutem. Tertius est timor initialis, quo timemus peccare partim timore gehennae, partim amore patriae, & hic stat cum charitate. Quartus est castus seu filialis, quo rimemus peccare, ne a deo quem diligimus separemur: & hic permanet in seculum seculi. Beda vero qui non posuit nisi duost mores praetermisit mundanum & sub seruili comprehendit initialem & sic non posuit nisi seruilem & castum. Postea ostendit imperfectionem timoris seruilis, quia talis non est in charitate, timor viro initialis introducit charitatem sicut ceta filum, sed perfecta charitas foras mittit huc timorem. Deinde determinat quandam apparentem contrarietatem, quae videtur esse inter beatum Ioannem, qui dicit in canonica sua quod timor non est in charitate. Ei Dauid qui dicit quod timor domini sanctus permanet in seculum seculi. Et dicit quod isti, qui eodem spiritu fuerunt inspirati, non dicunt contraria, quia loannes loquitur de timore seruili, & Dauid de timore casto. Primus non est cum charitate, sed secundus Et ponit exemplum de duabus vxoribus, quarum vna timet adu cerari ne puniatur, alia timet adulterari ne amittat consortium mariti quem diligit, & patet in litera. Postea comparat timorem seruilem & initialem, & dicit quod vterque est initium sapientiae, sed differenter, quia seruilis praeparat locum sapientiae, sed non stacum charitate. Initialis vero introducit eam, & manet cum charitate imperfecta, sed perfecta charitas foras mittit hunc timo rem, quia habet annexam anxietatem poenae. Deinde dicit quod ex quo timor castus peruenit in seculum seculi, certum est quod erit in patria secundum actum, qui est subiici Deo cum reuerentia secum dum quem modum fuit in Christo. Vitimo quaerit qualis fuit timor quo Christus timuit in sua passione, & dicit quod non fuit ali quis de praedictis, sed fuit timor humanus, seu naturalis, quo quilibet homo timet mortem naturaliter: & hoc inest omni homini a natura, non prout fuit a deo instituta, sed prout est per peccatum corrupta: hic tamen timor non fuit per Christum contractus, sed voluntarie assumptus. Et in hoc terminatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum