Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum dona sint eadem cum virtutibus, an distincta ab eis

QVAISTIO PRIMA. Vtrum dona sint eadem cum virtutibus, an distincta ab eis. Thom. 1. 2. 4. 68. ar.1.

II CA distinctionem istam quaeritur primo, vtrum dona sint eadem cum virtutibus, an distincta ab eis Et arguitur quod sint idem cum virtutibus, quia ilIla sunt idem, quorum vna est diffinitio, sed virtutum & donorum est eadem diffinitio, ergo ipsa sunt idem Minor probatur, quia diffinitio quam dat August. de virtut. competit donis, scilicet quod virtus est bona qualitas mentiqua recte viuitur, qua nullus male vtitur, qua Deus nobis & sine nobis operatur.

Item inter dona nominatur sapientia, intellectus, scientia, fortitudo, consilium & prudentia: constat autem quod haec sunt virtutes, vt patet 6. & 3. Ethic. ergo videtur quod dona non distinguantur a virtutibus.

IN CONTRARIVM est quod dicit beatus Grege rius primo moralium, quod dona data sunt in adiutorium virtutum, sed nihil in adiutorium suiipsius, ergo &c.

Item timor numeratur inter dona, qui tamen non est virtus, sed passio, quare &c.

RESPONSIO. Circa quaestionem ista sunt quatuor modi dicendi, quorum duo primi parum habent de probabilitate. Alij vero duo sunt probabiliores. Primus moc est quod virtutes & dona realiter distinguuntur, quia virtutes dantur ad bene operandum, sed dona ad resistendum tentationibus. Sed istud satis conuenienter reprobatur, quia per idem datur alicui facultas ad bene operandum, & ad resistendum malo contrario, sicut enim per temperantiam aliquis habet temperate viuere, ita per eadem habet resistere oppositis temperantiae, & sic de aliis virtutibus, vnde de charitate quae importat actus omnium virtutum dicitur, Cant. 8. quod aquae multae, id est, tentationes qualescunque non potuerunt extinguere charitatem: si ergo virtutes perficiunt ad bene operandum, non oportet praeter eas ponere aliquos alios habitus, qui perficiant nos ad resistendum contrariis tentationibus.

Secundus modus est quod dona differunt a virtutibus, quia per virtutes euitantur peccata; per dona purgantur sequela peccatorum, & istud confirmatur per verbum Greg. qui dicit quod sapientia datur contra stultitiam, intellectus contra hebetudinem, & sic de aliis, quae non sunt peccata, sed sequelae peccatorum. Sed nec istud valet, quia omnes huiusmodi defectus tolluntur per virtutes, sicut per dona, sapientia enim & intellectus siue accipiantur vt dona, siue vt virtutes aequaliter tollunt stultitiam & hebetudinem. Item pronitas ad peccandum est sequela peccati: ista autem pronitas tollitur per assuefactionem actibus virtuosis, quare &c.

Tertius modus est quod dona & virtutes non sunt idem, sed differunt sicut superius & inferius, ita quod omnis virtus est donum, sed non omne donum est virtus. Differentia autem nominum est, q id idem quod dicitur virtus. prout perficit nos ad bene operandum dicitur donum, prout datur a deo, virtus enim sortitur rationem doni non qualitercunque habita, sed prout per infusionem habetur, & non ex mera acquisitione. Et videtur haec differentia nominum haberi ex ipsa scriptura, sapientia enim quae secundum se est virtus quaedam, vocatur donum, prout alicui diuinitus infunditur: & sic loquitur beatus Ioannes in sua cano. cap. 1. dicens, Omne datum optimum, & omne donum perfectum de fursum est. & statim subiungit de sapientia, si quis indiget sapientia postulet a Deo qui dat omnibus, &c. Simili modo loquitur Apostol de fide, vocans eam donum hac ratione. Ephe. 2. Gratia saluati estis per fidem vocans eam donum hac ratione. Ephes. 2. Gratia saluati estis per fidem, & non ex vobis, Dei enim donum est.

Obiicitur autem contra hunc modum sic, si donum & virtutes sint idem re, solum differentia socundum rationem, tunc quo essent virtutes, tot erunt dona: & sic temperantia, quae est virtus erit etiam donum, & similiter iustitia, necnon fides & spes, & chi ritas: hoc autem non dicitur communiter, quare &c. Ad hoc respondent tenentes hunc modum, concedendo quod tot sunt dona quot virtutes infusae, qa ex infusione sortiuntur rationem doni, & quando dicitur, quod fides, iustitia, temperantia, & huiusmodi non numerantur inter dona. Esaiae II. dicunt quod imo si videatur non solum principium illius capituli, sed processus, dicitur enim consequenter, erit iustitia cingulum lumborum eius, & fides cinctorium renum eius, & sic habemus iustitiam & fidem: sub fide autem comprehenduntur spes & charitas, de temperantia autem dicitur quod intelligitur in dono timoris, quia per timorem potissime retrahimur a delectationibus carnis, secundum illud Psal. Confige timore tuo carnes meas, prudentia autem nomine consilij, & secundum istum modum omnes virtutes intellectuales, vt sunt sapie tia, scientia, & intellectus, & omnes morales, prudentia, fortitudo, temperantia & iustitia, vt a Deo dantur, dona dicuntur, necnon & virtutes theologicae. Et si arguitur quia tunc erunt plura dona quam septem. Respondent isti quod non est inconueniens, quia in bonis quanto plura sunt, tanto melius est. Modus autem communis loquendi, quo dicuntur esse septem dona, & non plura, ortum habuit ab illis qui considerauerunt principium II. cap. Esa. & non processum, sed quia quaedam sunt quae inclinant hominem ad bene operandum, & a contrariis retrahunt: quamuis non sint virtutes, tamen talia quando a Deo infunduntur, sunt quaedam Dei dona, vt timor, siue accipiatur pro passione, siue pro affectione voluntatis actuali vel habituali, & secundum hoc donum est in plus quam virtus, quia non omne donum est virtus, sed omnis virtus est donum quando a Deo infunditur.

Quartus modus est, quod dona & virtutes differunt, quia dona perficiunt ad operandum altiori modo quam virtutes. Ad quod sciendum est aduertendum qud habitus non requiruntur ad eliciendum substantiam operationis, sed propter modum operandi. Modus autem operandi ad praesens est duplex humanus, & superhumanus, & primum quidem experimur in nobis. De secundo autem videtur loqui Philosoph. 7. Ethic. diuidens contra virtutem absolute, & simpliciter acceptam virtutem heroicam, quam vocat diuinam, eo quod secundum eam homo quasi diuino modo operatur. Ex quo potest sic argui, vbi est alius & alius modus operandi, ibi est alius & alius habitus, sed secundum virtutes & dona est alius & alius modus operandi, quia secundum virtutes operamur modo humano, secundum dona autem modo super humano, siue diuino, ergo virtutes & dona sunt differentes habitus, & confirmatur hoc, quia cum homo sit quid medium inter bruta & substantias separatas, quae diuinae dicuntur, sicut in malitus est inuenire modum humanum & modum superhumanum vel bestialem (sicut sunt peccata contra naturam quae excedunt modum malitiae humanae) sic in bonis est inuenire humanum mo¬ Sum ad quem perficiunt virtutes & super humanum siue diuinum ad quem perficiunt dona. Vteristorum duorum modorum scilicet tertij & quarti sit verior, nescio an est alicui notum per certitudinem.

AD PRIMVM arg. dicendum secundum quartum modum quod illa diffinitio sic intelligenda est quod virtus est bona qualitas mentis qua recte viuit homo humano modo, & sic nor conuenit donis quibus viuitur modo diuino vel superhumano, secundum autem tertium modum concederetur quod omnis virtus sic donum quamuis non econuerso, propter timorem qui secundum aliam sui acceptionem est donum & non virtus, sed tunc iam non est habitus, sed passio vel affectio, vel si sit habitus non tamen aeque perfectus vt virtus cum consistat in fuga mali¬

Ad secundum dicendum est secundum quartum modum quod quia ea quae sunt super nos non cognoscimus nisi ex his quae sunt secundum nos, ideo nomina donorum sumuntur secundum nomina aliquarum virtutum quamuis illa nomina non vniuoce virtutibus & donis conueniant, secundum autem tertium modum conceditur totum argumentum.

Argumentum in oppositum bene procedit secundum quartum modum, sed secundum tertium dicendum quod pro tanto dona dicuntur dari in adiutorium virturum, quia habentes virtutes ex infusione diuina (quae vt sic dicuntur dona) habent eas perfectius quam illi qui habent eas ex sola acquisitione, & si prius habeantur per acquisitionem & deinde augeantur per infusionem & tunc dona dicuntur in adiutorium virtutum, quia quod prius poterant facere minus perfecte, postea possunt perfectius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1