Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum sint praecise septem dona
SECVNDO quaeritur, vtrum sint praecise septen dona. Et videtur quod non, quia dona vel sunt virtutes, vel sunt in adiutorium virtutum, sed quicquid istorum dicetur, semper sequetur quod sini plura dona quam septem, quare &c. Maior patet ex praecedenti quaestione. Minor declaratur, quia si dona fint idem quod virtutes, quot sunt virtutes tot erunt dona, sunt autem plures virtutes quam septem, quare &c. Si vero sint adiutorium virtutum idem sequitur scilicet quod cuilibet virtuti debet correspondere aliquod donum datum in eius adiutorium.
Item videtur quod non sint septem, quia donum est aliquid altius virtute, sed timor non est aliquid altius quam sit virtus, ergo non est donum, & sic de septem subtractum est vnum.
RESPONSIO. si dona & virtutes sint idem, vel donum sit in plus quam virtus, vt dicit tertius modus in praecedenti quaestione tactus, sic non est dubium quin sint plura dona quam septem cum virtutes intellectuales, theologicae, & morales, hunc numerum excedant, sed quia hic modus quanquam sit probabilis tamen non tenetur communiter, ideo loquendo vt plures Dicendum est quod solum sunt septem dona & non plura, vel pauciora. Quorum numerus & sufficientia potest haberi hoc modo, sicut virtutes morales perficiunt vires appetitiuas ad obediendum rationi, sic dona perficiunt hominem ad hoc vt prompte sequatur instinctum spiritus sancti, & ideo in omnibus viribus hominis quae possunt esse plura principia malorum actuum ponuntur dona, scilicet in ratione & in vi appetitiua, ratio autem diuiditur in speculatiuam & practicam non sicut in duas potentias sed in vnam distinctam solum per diuersa officia, & in vtraque est considerare apprehensionem veritatis & iudicium de veritate apprehensa, ad apprehensionem ergo veritatis mode superhumano vel diuino perficitur speculatiua ratio per donum intellectus. Practica vero per donum consilij, ad recte autem iu dicandum perficitur speculatiua ratio per sapientiam, practica vero per scientiam, virtus autem appetitiua in his quae sunt ad alterum, perficitur per donum pietatis. In his autem quae sunt hominis ad seipsum quantum ad passiones appetitus indigemu: duplici perfectione, quia quaedam passiones appetitus retrahunt a bono vt timor periculorum & respectu harum perficimur modo superhumano per donum fortitudinis. Aliae vero passiones inclinant ad malum vt delectationes & concupiscentiae carnales. Et contra istas perficimur per donum timoris, in timore enim domini declinat omnis a malo Prouerbiorum 16.
Aliter vero a quibusdam accipitur distinctio praedictorum sic. Dona perficiunt hominem in vita tam speculatiua quam actiua. In speculatiua quidem per modum visus inspicientis perfieit donum intellectus: per modum vero gustus experientis perficit sapientia. In actiua vero vita quantum ad recessum a malo per¬ ficit donum timoris. Quantum aurem ad operationem Soni perficiunt quatuor alia dona, sed differenter, quia quoddam est Bonum necessarium & respectu istius perficit scientia vt dirigens, pietas vero vt exequens. Aliud est bonum supererogationis, ad quod non omnes tenentur, & respectu talis boni perficit donum consilij per modum dirigentis, donum vero fortitudinis per modum exequentis.
Ad primum argumentum dicendum quod si dona sint idem quod virtutes, argumentum bene procederet, sed si dona sint quidam habitus dati in adiutorium virtutum perficientia ad altiorem modum operandi, non oportet quod sint tot dona quot virtutes, quia vnum donum sufficeret ad dirigendum, respectu plurium virtutum habentium ordinem inter se, sicut fides, spes, & charitas adinuicem ordinantur, & ad aliquid vnum tendunt & ideo charitati & spei non oportet quod correspondet aliquod aliud donum, quam illud quod correspondet fidei: & sic potest esse circa alias virtutes habentes inter se ordinem, propter hoc non oportet hoc modo multiplicari dona iuxta numerum virtutum.
On this page