Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum dona maneant in patria
EHTIO quaeritur, vtrum dona maneant in patria. Et videtur quod sic, quia Christus fuit comprehensor verus, sed in Christo fuerunt dona: de ipso enim specialiter exponitur illud Esaiae II. ReII quiescet super eum spiritus domini, &c. ergo similiter dona possunt esse in beatis.
Item dona sunt perfectiora virtutibus, sed aliquae virtutes remanebunt in patria, ergo fortiori ratione & dona.
IN CONTRARIVM arguitur, quia donum pietatis est ad compatiendum proximo, donum autem timoris ad retrahendum a malo. Donum consilij ad consulendum & in dubiis, sed in patria non erit compassio de miseria cuiuscunque, nec aliquis indigebit retractione a malo, nec erit aliqua dubitatio de aliquo agendo, ergo praedicta dona non erunt in patria.
RESPONSIO. Dicendum quod de donis possumus loqui dupliciter, scilicet quantum ad habitum, & quantum ad actum, si quantum ad habitum, sic omnia dona remanebunt in patria. Cuius ratio est, quia dona, vt praedictum est, sunt quaedam dispositiones secundum quas sumus bene mobiles ad instinctum spiritus sancti, sed istud maxime erit in patria, ergo &c. Quod autem dispositiones tales sint in beatis patet, quia tanto mobile dicitur esse magis subiectum motori, quanto est magis dispositum ad sequendum impressionem eius, sed in patria beati erunt maxime subiecti deo secundum illud quod habetur. 1. Cor. 15. Cum subiecta fuerint ei omnia, tunc ipse filius erit subiectus ei qui sibi subiecit omnia, vt sit deus omnia in omnibus, ergo beati erunt maxime dispositi ad sequendum instinctum spiritus sancti
Si autem loquamur de donis quantum ad actum, sic dicendum quod consilium, fortitudo, pietas & timor non remanebunt in patria. Cuius ratio est duplex, prima quia nulla potentia potest in aliquem actum, nisi ad praesentiam obiecti, sed obiecta istorum donorum non erunt in patria sicut in arguendo tactum fuit, ergo nec actus istorum donorum. Secunda ratio est, quia praedicta dona perficiunt hominem in vita actiua, sed illa euacuabitur in patria, ergo & haec dona quantum ad actus. Alia vero dona quae perficiunt hominem in vita contemplatiua remanebunt non solum quantum ad habitum, sed etiam ad actum: cuius ratio est, quia illud donum quod dicit perfectionem, & non repugnat gloriae, & cuius obiectum manebit in patria, tale manebit in patria non solum quantum ad habitum, sed quoad actum. Sed dona perficientia hominem in vita contemplatiua sunt huiusmodi, ergo &c.
Ad primum a gumentum dicendum quod non est simile de Christo & de beatis, quia Christus non solum fuit comprehensor, sed viator: & ideo in ipso potuerunt esse dona perficientia ipsum, non solum quantum ad vitam contemplatiuam, quae ad beatitudinem pertinet sed quoad vitam actiuam in qua degunt viatores. beati autem simpliciter erunt comprehensores, & nullo modo viatores: & ideo in ipsis non erunt dona perficientia in vita actiua, nisi quantum ad habitum, sed solum illa quae perficiunt in vita contemplatiua.
On this page