Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum timor seruilis sit bonus

QUAESTIO QVARTA. Vtrum timor seruilis sit bonus Tho. 2. 2. 5. 19. ar. 4.

QVARTO quaeritur de timore seruili, vtrum fit bonus. Et arguitur quod non, quia sicut Deus est propter seipsum amandus, ita est propter seipsum timendus: sed amor mercenarius quo Q quis amat Deum propter bona temporalia non est bonus, ergo timor seruilis quo Deus propter poenam timetur, non est bonus.

Item cuius vsus malus est, ipsum quoque malum est, sed vsutimoris malus est, igitur, &c. Minor probatur per glos. super illud Roman. 8. Non accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, quae dicit quod qui in timore facit aliquid & si bonum si quod facit, non tamen bene facit.

IN CONTRARIVM arguitur, quia quod est a spiritu sancto est bonum, sed timor seruilis est a spiritu sancto, ergo est bonus. Minor probatur per glos. super illud idem, non accepistis, &c. quae dicit quod vnus est spiritus, qui facit duos timores, scilicet seruilem & castum.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam dicenda sunt duo. Primum est, qualiter timor diuiditur in castum, seu filialem & initialem, & seruilem. Secundum erit, an timor seruilis sit bonus

Quantum ad primum dicendum est quod diuisio timoris in castum, initialem & seruilem non accipitur omnino, secundum rationes formales obiectorum, sed accipitur secundum quod per ipsam aliquo modo ad Deum conuertimur, vel a Deo auertimur. Accipitur etiam hic timor non proprie solum & stricte prout respicit malum difficile & arduum, sed large, prout respi cit quodcunque malum, dato quod non sit difficile, nec arduum ac vincendum, & istud proprie loquendo pertinet ad odium magis quam ad timorem. Omne malum odibile est, sed non omni malum est timendum, sed solum illud quod cum difficultate vincitur: & sic malum culpae secundum se proprie non est timendum, quia est in potestate nostra, non est enim peccatum nisi sit voluntarium, timeri potest tamen non secundum se, sed propter occasiones adiunctas, quas quandoque difficile est euitare, & quibus concurrentibus difficile est culpam euadere: sic ergo accipiendo timorem large timor diuiditur hoc modo. Cum enim timor consistat in fuga mali, & malum sit duplex, culpae, scilicet & poenae, quidam timor confistit in fuga mali culpae, & per hunc timorem ad Deum conuertimur, & hic timor dicitur castus vel filialis, filialis quidem prout comparamur ad Deum, vt ad patrem secundum illud Ro. 8. Accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, abba pater, castus vero secundum quod deus comparatur ad animas nostras tanquam sponsus, secundum illud I. Cor. II. Despondi enim vos vni viro, &c.

Alius autem timor consistit in fuga mali poenae. Poena autem est duplex, vna pro cuius vitatione peccatum quandoque com mittitur, sicut sunt poenae temporales, & per hunc timorem homo a Deo auertitur peccando, & dicitur mundanus & humanus, quo quis timet amittere bona exteriora, vel pati propri corporis detrimentum, & ob hoc quandoque peccat: & licet alterius rationis sint bona exteriora, & bona temporalia, tamen quia eadem ratione homo a Deo auertitur propter vtrumque timorem: ideo cadunt sub vno & eodem membro timoris qui distinguitur, vt dictum est, secundum quod a Deo per ipsum auetimur, vel ad Deum conuertimur. Alia autem est poena, pre cuius vitatione nunquam fit peccatum, sed magis vitatur, sicut est poena gehennae quae erit post hanc vitam, & per hunc timorem ad Deum conuertimur resiliendo a peccato: & hanc poenam respicit timor seruilis, qui pro tanto seruilis dicitur, quia si cut aliquis dicitur libere facere illud quod facit spontanea ve luntate, ita dicitur facere aliquid seruiliter quando facit illud coactus violentia vel metu: propter quod vbi aliquis refugit culpa metu poenae dicitur hoc facere seruiliter. Ex quo patet quod iste timor dicitur seruilis ab effectu, inquantum scilicet inclinet aliquem ad aliquid faciendum, vel dimittendum: vnde seruilitanon intrat eius essentiam, sed est denominatio ab effectu: si autem aliquis conuertatur ad Deum propter vtrumque, scilicet timore culpae & poenae, sic dicitur timor initialis

Sed istud non videtur bene dictum quantum ad hoc quod immediatum obiectum timoris, prout hic diuiditur sit malum culpae quia timor diuiditur hic prout per ipsum conuertimur ad deum, relinquendo seu fugiendo peccatum, vel ab ipso auertimur committendo peccatum: & ideo peccare vel peccatum fugere est actus ti¬ moris imperatus, & non ab ipso immediate elicitur, propter quod peccatum non est immediatum obiectum actus eliciti a timore

Vnde potest aliter dici & melius, quod obiectum timoris est malum poenae. Poena autem est duplex, sicut dictum fuit, vna pro cuius vitatione peccatum committitur, de qua dicit sufficienter praecedens opinio. Alia est poena, pro cuius vitatione peccatum etiam vitatur: & haec est duplex, vna est poena damni pro futuro seculo, quae consistit in separatione a Deo a visione & fruitione & hanc respicit timor castus seu filialis. Alia est poena seruilis seu gehennae, quam respicit timor seruilis, prout bene dicit praecedens opinio. Si autem aliquis fugiat peccatum propter vtramque dictarum poenarum, scilicet separationis a Deo & gehennae, sic est timor initialis: & sic non oportet ponere quod malum culpae sit immediatum obiectum alicuius timoris.

Hoc supposito dicendum est de secundo quod timor seruilis quantum ad nabitum, & quantum ad actum est bonus, licet sit imperfectus. Quod patet sic, omnis actus qui cadit super debitam materiam est bonus, nisi vitietur per malam circunstantiam ipsum informantem, sed actus timoris seruilis cadit super debitam materiam, nec habet necessario malam circumstantiam ipsum informantem: ergo talis timor est bonus. Maior patet, quia bonitas actus est ex solo obiecto & circunstantiis non quibuscunque sed ex informantibus actum. Mala enim circunstantia concomitans actum, & ipsum non informans non vitiat actum, vt si quis extra charitatem existens dat eleemosynam propter Deum, actus iste non est malus, quamuis habeat malam circunstantiam concomitantem, scilicet carentiam charitatis. Minor probatur, quia per timorem seruilem timetur poena gehennae, quae vere est timenda, nec est necesse quod hunc timorem informet aliqua mala circunstantia, puta defectus charitatis, quia habens charitatem potest timere hanc poenam, & propter hoc vitare culpam, quamuis non solum: si autem solum vitetur culpa propter timorem huius poenae, hoc est, ex conditione timentis, & non ex natura timoris, cum talis timor quantum respicit suum obiectum proprium possit esse cum charitate, & ad idem inclinare, scilicet ad vitationem culpae: non est ergo necesse quod illa mala circunstantia informet actum huius timoris: & haec est minor, sequitur ergo conclusio. Secundo patet idem sic, sicut se habei informitas ad fidem, sic seruilitas ad timorem, quia sicut informitas non est de essentia fidei, sed est circunstantia concomitans

(Ex hoc enim dicitur fides informis, quia est in non habente charitatem) sic seruilitas non est de essentia timoris gehennae, sed est denominatio ab affectu (vt dictum est) inquantum sic timens metu poenae resilit a culpa: quae circunstantia non est mala, quamuis quandoque habeat malam circunstantiam adiunctam, scilicet carentiam charitatis, & in eo qui solo metu poenae refugit culpam, sed fides informis & actus eius non est malus, imo bonus, ergo similiter timor seruilis & actus eius est bonus, contingit tamen talem timorem esse malum, quando timens vita culpam solum metu poenae, alias paratus culpam committere: tunc enim defectus charitatis est circunstantia non solum concomitans actum, sed ipsum informans, ideo vitiat actum. Quantum. cunque autem seruilis timor sit bonus, nunquam tamen est perfectus, vt possit habere rationem virtutis vel doni, quia proprium virtutis est agere propter amorem boni, vel vitationem turpis, & non solum propter vitationem tristis, sed timor seruilis solum inclinat ad fugiendum culpam, vel ad bene operandum propter vitationem poenae, quae tristis est, & non propter amorem boni, vel vitationem turpis, quamuis ista necessario non excludat: quare talis timor non potest esse virtus vel donum, prout donum est aliquid eminentius virtute.

Ad primum argumentum dicendum est quod obiectum timoris est malum quod fugitur: obiectum vero amoris est bonum Et quia in Deo est inuenire summam bonitatem, quae non est ad alium ordinabilis, vt ad finem, ideo Deus est propter seipsum diligendus, & diligere ipsum propter aliud tanquam proptefinem est peruersum, sed in Deo non est aliquod malum, ab ipso tamen est malum poenae, & ideo propter se non est timendus sed propter aliud, scilicet propter poenam. Propter quod non est simile de amore mercenario, & de timore seruili.

Ad secundum dicendum quod illa glossa intelligenda est de eo qui facit aliquid timore seruili, sic vt non amet iustitiam, sed solum timeat poenam: tunc enim timor seruilis habet adiunctum defectum charitatis, tanquam circunstantiam non solum concomitantem, sed informantem etiam. Propter quod tunc est malus: alias autem non oportet, vt visum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4