Quaestio 5
Quaestio 5
Quomodo differunt timor seruilis, initialis, et castus inter se
QUAESTIO QVINTA. Quomodo differunt timor seruilis, initialis, & castus inter se. Thom. 2. 2. 4.19. ar. 8.
VINTO quaeritur de differentia praedictorum timorum adinuicem. Et videtur quod timor serquilis non differt a timore casto secundum essentiam, quia sicut se habet fides informis ad finem formaqui tam, sic se habet (vt videtur) timor seruilis, qui est informis ad timorem castum, qui est per charitatem formatus sed fides informis & formata est eadem fides per essentiam. erge similiter timor seruilis & castus est idem timor per essentiam.
Item videtur quod timor initialis & castus non differani per essentiam, quia perfectum & imperfectum non variant essentiam, sed timor castus & initialis differunt sicut perfectum & imperfectum seu sicut remissum & intensum, ergo non differunt per essentiam.
IN CONTRARIVM arguitur, quia idem non distinguitur contra seipsum, sed isti timores distinguuntur abinuicem per magistrum in litera, ergo non sunt idem, sed differunt.
RESPONSIO. circa quaestionem aliquid est satis clarum, aliquid vero dubium, satis clarum est quod timor castus seu filialis differat per essentiam a timore seruili, quia illi actus realiter differunt qui tendunt in obiecta principalia realiter distincta, sed timor castus & seruilis sunt huiusmodi, ergo realiter differunt. Maior patet: quia differentia actuum est secundum differentiam obiectorum. Minor probatur, quia obiectum timoris casti vel es malum culpae vel malum separationis a deo quem ex charitate diligimus. Obiectum vero timoris seruilis est poena gehennae & haec sunt diuersa, ergo &c. Radix etiam casti timoris per quem odimu culpam & timemus separationem a deo est charitas per quam diligimus deum & odimus peccatum per quod meremur separari a deo. Radix autem timoris seruilis non est charitas, ideo &c
Dubium autem est vtrum timor castus & initialis differant per essentiam. Et dicunt quidam quod non quia in quolibet dictorum timorum est considerare duos actus, vnum principalem quem timor elicit scilicet refugere hoc malum vel illud. Alius est secundarius quem timor importat, scilicet facere, aut dimittere hovel illud propter fugam mali illius cuius est timor. Timor igitur initialis quantum ad primum actum non differt a timore casto quia timere poenas aeternas non est actus timoris initialis, sed compatitur secum actum istum sicut etiam timor castus, sed actu timoris initialis est timere separationem ficut et casti, quamuis non ita perfecte, sed in secundo actu differt timor castus ab initiali, quia initialis non solum importat actum vel dimissionem propter separationem, sed etiam propter poenam. Quod non contingit in timore casto qui ad solam separationem oculum dirigit actus autem imperati pet accidens comparantur ad habitus imperantes, & ideo timor initialis & castus sunt idem in substantia habitus, differunt autem accidentaliter vt ex dictis patet. Sed istur le non videtur bene dictum propter duo. Primum est, quia dicun qued timere poenas aeternas non est actus timoris initialis, sed compatitur secum istum actum, sicut etiam timor castus, quia sicu duo actus cognoscendi non possunt simul esse in eadem potenticognitiua sicut alibi probatum est, sic duo actus appetendi nor possunt simul esse in eadem potentia appetitiua, impossibile est ergo quod actus timoris initialis vel casti compatiatur secum actum timoris seruilis qui est timere poenas aeternas, si sint duo actus, si vero sit vnicus actus quo timetur separari a deo & poena aeterna cum talis actus non sit praecise a timore casto nec a timore seruili, restat quod sit a timore initiali, ergo timor initialis respicit vtrumque, scilicet separationem a deo & poenam gehennae tanquam sua propria obiecta. Secundo quia in eorum dictis videtur esse repugnantia, dicunt enim quod timor initialis non solum imperat actum vel dimissionem propter separationem, sed etiam propter poenam quod non contingit in timore casto. Potenti? enim nullum actum imperat nisi mediante actu illicito, si ergitimor initialis imperat dimissionem culpae non solum propter separationem a deo, sed etiam propter poenam aeternam, ergo per actum elicitum a timore initiali non solum timetur separatio a deo, sed etiam poena aeterna. Quod est contrarium priori dicto
Et ideo dicendum est aliterque quamuis secundum vim vocabuli timor initialis possit vocari timor castus, prout de nouo incepit esse in aliquo, & simili modo posset dici timor seruilis esse timor initialis, prout de nouo incepit esse in aliquo. Hoc enin vtrobique importat nomen initij, tamen timor initialis prout cadi in distinctione timorum posita per magistrum in litera, differt reali ter a timore seruili & a timore casto, secundum differentiam obiectorum, quia sicut timor castus habet praecise pro obiecto malun culpae vel separationem a deo, timor autem seruilis habet praecispro obiecto poenam gehennae, sic timor initialis habet pro obiecto vtrumque & non alterum solum, & tamem est vnus timor per essentiam simplicem non compositus ex timore casto & seruili, quisicut potentia cognitiua vno actu simplici potest ex duplici motiuo iudicare aliquid esse fugiendum sic appetitus vno actu simplic potest illud fugere ex duplici motiuo, & isto modo timor initia lis importat fugam peccati timore separationis & gehennae.
AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum quod non est simile de fide formata & informata, & de timore tasto & seruili, quia fidei informis & formatae est idem obiectum formale, & ideo est idem habitus, sed timoris casti & seruilis timoris non est idem obiectum formale, vt dictum fuit prius: & ideo non est idem habitus, nec idem actus.
On this page