Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum crescente charitate decrescat timor
SEXTO quaeritur vtrum crescente charitate decrescat timor. Et videtur quod non quia crescente causa crescit effectus, sed timor saltem castus causatur ex amore, non enim timemus separari nisi a bono quod diligimus, ergo crescente charitate seu amore crescit timor castus.
Item illa dona dei quae non dantur cum charitate non videntur minui aucta charitate, sed potius augeri, sed timor castus & initialis sunt dona dei, & dantur cum charitate, ergo non minuuntur, sed potius augentur aucta charitate.
IN CONTRARIVM arguitur, quia illud quod existens perfectum tollit totaliter timorem quanto plus tendit ad perfectionem, tanto plus minuit ipsam, sed perfecta charitas totaliter mittit timorem foras, vt dicitur. 1. Ioan. 4. ergo charita quanto plus tendit ad perfectionem, tanto plus minuit timorem.
RESPONSIO. De diminutione timoris possumus loqui dupliciter, scilicet quantum ad habitum & quantum ad actum, si quantum ad habitum, sic timor prout est donum a deo infusum non augetur, nec minuitur nisi a deo, a quo infunditur, qui potest ipsum augere vel minuere prout vult. Si quantum ad actum sic dicendum est quod duplex est actus timoris casti, & initialis, & seruilis, scilicet vnus elicitus, & alius imperatus, elicitus est timere separationem a deo, vel poenam gehennae, vel vtrumque actus imperatus est vitare culpam propter praedictum timorem: si ergo loquamur de actu elicito a timore casto, qui est timere separationem a deo, & pro parte includitur in timore initiali: sic dicendum est quod crescente charitate decrescit actus talis timoris: cuius ratio est, quia quanto aliquis potest difficilius sepa rari a deo, tanto minuitur in eo timor separationis, sed quanto charitas plus crescit in aliquo, tanto difficilius potest separari a deo, quia perfectior charitas perfectius vnit cum deo, ergo crescente charitate imminuitur in eo timor separationis, & charitas perfecta & inamissibilis (sicut est in patria) tollit totaliter hunc timorem. De actu autem timoris gehennae idem dicendum est, quia principaliter habet oculum ad deum quem amat: & ideo diminuit aspectum ad poenam quamcunque, & quanto plus crescit, tanto plus diminuit, & perfecta charitas totaliter eum mittit foras. Si autem loquamur de actu imperato, qui est vitare culpam, sic crescente charitate talis actus non minuitur, sed potius augetur, quia sicut perfectior charitas facit deum perfectius diligere, sic facit peccatum perfectius odire, & perfectius vitare.
On this page