Praeambulum
Praeambulum
POST praemissa diligenter considerandum. Superius magister determinauit de donis. Hic intendit ostendere quorundam donorum differentiam, quae maxime conueniunt adinuicem, scilicet sapientiae, gi scientiae & intellectus. Et diuiditur in duas. In prima assignat differentiam, in secunda respondet ad quaedam dubitabilia ibi, Et notandum est quod intellectus. Prima in duas Primo assignat differentiam inter sapientiam & scientiam. Secundo inter sapientiam & intellectum ostensa differentia, tunc sequitur illa pars in qua determinat dubia. Et primo circa scientiam. Secundo circa sapientiam ibi, illud quoque sciendum Haec est diuisio &c.
In speciali sic procedit. Et primo ostendit differentiam inter sapientiam & scientiam, quia sapientia est rerum diuinarum & humanarum cognitio, scientia vero cognitio humanarum rerum, & secundum August. sapientia de diuinis & humanis est: scientia autem de humanis tantum loquendo de sapientia non secundum Philosophos, sed secundum Apost. 1. Corin. 12. vbi dicit qui alij datur sapientiae sermo, alij sermo scientiae, &c. Nec scientia est de omnibus rebus humanis, sed de humanis per quae fides adiuuatur aliquo modo. Item secunda differentia est secundum Aug. quod sapientia est de his quae ad diuinum cultum & dilectionie pertinent, scientia vero de his quae pertinent ad auersionem qua est in medio nationis prauae & peruersae. Item alia ponitur differentia secundum Aug. Sapientia pertinet ad Dei contemplationem, scientia vero ad actionem, sapientia est de diuinis, scies tia de humanis, & indeo de Christo habemus scientiam & sapientiam, quia Deus est & homo. Consequenter ponit differentiam inter sapientiam & intellectum, dicens quod sapientia est proprie de aeternis, intellectus de Deo & rebus inuisibilibus creatis indiffirenter. Item intellectus consistit in sola creatoris & creaturarum inuisibilium cognitione, sapientia vero in creatoris cognitione & delectatione. Ex his patet differentia inter illa tria, quia scientia valet ad bonam conuersationem & temporalium rerum ad ministrationem, intellectus valet ad creatoris & creaturarum inuisibilium cognitionem: sapientia vero ad Dei cognitionem & De dilectionem. Demum quia aliquis posset credere quod intellectus & scientia de quibus hic communicarentur homini, & quod natura lia essent dicit quod non, sed a Deo infunduntur animabus, sanctis per quae etiam in illis intellectus & mens reformantur. Vltime dicit quod sapientia ista non est Deus, sed donum eius, quia a Dec infunditur homini, vt sit particeps summae sapientiae. Vnde sicut dicitur iustitia quae Deus est, vel quam Deus dat homini, cum ipsum iustificat, sic & sapientia Dei dicitur, vel quia Deus est, vel qui dat Deus homini, vt sit sapiens. Et in hoc terminatur, &c.
On this page