Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum diuisio vitae per actiuam et contemplatiuam sit sufficiens

QVAISTIO FRINA. Vtrum diuisio vitae per actiuam & contemplatiuam sit sufficiens. Thom. 2. 2. q. 179.

QVIA donorum de quibus in hac distin. agitur quaedam perficiunt hominem in vita actiua, quaedam vero in vita contemplatiua, ideo consueui hic quaeri de vtraque vita. Primo quaeritur de diQuisione vitae in actiuam & contemplatiuam, vtri sit bona. Et secundo quaeritur de comparatione vnius ad alteram Ad primum sic proceditur. Et primo videtur quod illa diuisio non sit bona, quia prius non conuenienter diuiditur per differentias posterioris, nec magis commune per differentias minus communis, sed actiuum & contemplatiuum seu speculatiuum & practicum sunt differentiae pertinentes ad intellectum & intelligere, vt patet ex tertio de anima: viuere autem est prius & communius quam intelligere, ergo vita seu viuere non conueniente diuiditur in actiuam & contemplatiuam

Item Philosoph. I. Ethic. dicit quod tres sunt vitae maxime excellentes, scilicet voluptuosa, ciuilis, quae videtur esse eadem cum actiua & contemplatiua: inconueniens est ergo diuisio illa, quae omittit primum membrum.

Item August. de cuit dei 19. ponit tertium membrum quaedam est compositum ex ambobus, & sic est idem quod prius.

IN CONTRARIVM arguitur, per illud quod dici Greg. super Ezech. qui dicit, duae sunt vitae in quibus nos omnipotens Deus per sanctum eloquium erudit, actiua, scilicet & co templatiua, & Beda dicit in Homel. de assumptione beatae virginis, quod duae sorores, scilicet Martha & Maria significant duas vitas quibus in praesenti exercetur sancta ecclesia, Marcha quidem actiuam, Maria vero contemplatiuam significat.

RESPONSIO. Circa quaest. istam videnda sunt duo Primum est qualiter & qua ratione vita diuiditur in actiuam & contemplatiuam. Secundum est an illa diuisio sit sufficiens.

Quantum ad primum sciendum est quod vita absolute sumpta non diuiditur per actiuam & contemplatiuam, sed solum vita humana, nec omnis illa, sed solum virtuosa. Ad cuius euidentiam sciendum est quod licet non viuentia distinguantur a viuentibus motu & cognitione: perfectius tamen & magis proprie distinguuntur ab eis per cognitionem quam per motum. Cognitio autem est duplex in genere, scilicet sensitiua & intellectiua, & secundum vtramque dicuntur aliqua viuere, vnumquodque tamen magis proprie secundum cognitionem quae est in eo suprema. Bruta quidem secundum cognitionem sensitiuam: homines vero secundum intellectiuam: vita enim voluptuosa, quae est secundum parten sensitiuam, quae non est propiia homini, sed communis pecoribus, non est proprie vita humana, sed bestialis, vnde dicitur vita pe¬ cudum I. Ethic. Sola ergo vita, quae est secundum partem intellectiuam, quae est suprema in homine dicitur vita humana. Et quiintellectus diuiditur in speculatiuum & practicum non sicut in distinctas potentias, sed sicut in distincta officia per distinctos actus & distincta obiecta: ideo vita humana distinguitur in speculatiuam & practicam seu actiuam per hunc modum. Vita enim vniuscuiusque hominis dicitur consistere in eo, in quo maxime die lectatur, & cui maxime intendit, & in illo maxime vult conuiue re quisque amico, vt dicitur 9. Ethic. Et quia quidam maximi intendunt contemplationi veritatis, quae proprie pertinet ad intellectum speculatiuum, & in hoc maxime delectantur. Alij vermaxime intendunt passionibus moderandis, & actionibus regulandis: ideo primi dicuntur viuere secundum vitam contemplatiuam, alij vero secundum actiuam: vita ergo contemplatiua consi stit essentialiter in contemplatione veritatis, quae pertinet ad intellectum, sed accidentaliter, & consequenter includit actum voluntatis. Intentio enim voluntatis mouet ad exercendam talem operationem, scilicet contemplationem, & hoc multipliciter: quandoque quidem propter amorem solius cognitionis: haec fuit vita contemplatiua Philosophorum, quandoque vero propter amorem no solum cognitionis, sed magis rei cognitae: & haec est vel esse de ber vita contemplatiua theologorum, ad quam mouet charita Dei, inquantum aliquis ex dilectione Dei inardescit in eius pulchritudinem contemplandam. Et quia vnusquisque delectatur, quar do adeptus est illud quod amat: ideo talis contemplatio terminatur ad delectationem, & sic contemplatio ex amore incipit & ad delectationem terminatur: & sic patet primum.

Quantum ad secundum sciendum est quod viuere siue accipiatu pro esse viuentium, siue pro operatione vitae semper est in viuem. te: propter quod vita tam contemplatiua quam actiua attenditur secundum ea quae bene disponunt hominem in seipso, & hoc sati notum est de vita contemplatiua. De actiua etiam quatenus intendit passionibus moderandis idem est: quatenus autem intendi actionibus regulandis non est ita manifestum, quia quaedam actione sunt ad alterum, vt actiones iustitiae, quae est ad alterum. Sed istud non obstat, quia licet iustitia particulariter bene disponat hominem de his quae sunt ad alteru, non tamen bene disponit alterum, nec ad hoc ordinatur, sed solum ordinatur ad bene disponendum illum in quo est: iustus enim bene viuit, & iuste in oprationibus quae sunt ad alterum, etiam male & iniuste viuentem. Patet ergo quod vita tam actiua quam contemplatiua attenditur secundum ea quae bene disponunt hominem in seipso, nec ordinantur ad bene disponendum alterum: & haec fuit contemplatiua Maria & actiua Marthae. Si ergo aliquis intendat bene disponere alterum, seu alios in passionibus moderandis, & operationibus regulandis, vel contemplatione in animo alterius aedificandi, honon pertinet ad vitam contemplatiuam, vel actiuam, prout sunt superius distinctae, quia per hoc non viuit in seipso, sed intendit alios viuificare seu facere viuentes secundum vitam virtuosam actiuam vel contemplariuam, Si tamen vocetur vita, vel status, vel modus viuendi, sicut & vere vocatur pro eo quod ordinantu ad regendum vel docendum alios virtuosos viuere, sic facit tertium membrum cum supradictis. Et si vocetur aliquo praedictorum nominum magis debet dici actiua quam contemplatiua, sed hoc est aequinoce cum vita actiua prius exposita, quia illi ordinatur, vt homo in seipso bonus fiat, haec autem ordinatur ad hoc vt homo in seipse factus bonus bonitatem in alios diffundat verbo pariter & exemplo.

Ad primum argu. patet responsio quod peractiuum & contemplatiuum non diuiditur vita absolute, sed solum vita humana virtuosa, per quam aliquis in seipso bene disponitur.

Per idem patet ad secundum, quia vita voluptuosa non es etiam virtuosa, & ideo non cadit sub praedicta diuisione.

Ad tertium dicendum quod beatus August. forte intendit ponere tertium modum viuendi, prout exposuimus, qui pertinet ad rectores & pastores aliorum qui debent non solum in ) seipsis esse perfecti in vita actiua & contemplatiua, sed debent etiam alios perficere.

Auctoritates autem Bedae & Greg. loquuntur de vita actiua & contemplatiua, per quas homo perficitur in seipso solum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1