Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum actiua vita sit contemplatiua melior, an contra
DEINDE quaeritur de comparatione vitae actius ad contemplatiuam, circa quod duo quaeruntur. Primum est, quae sit nobilior, seu melior. Secundum est, quae sit maioris meriti, videlicet an actiua an contemplatiua. Ad primum sic proceditur, & arguitur quod actiua sit nobilior & perfectior quam contemplatiua, quia bonum gentis diuinius est quam bonum vnius ho¬ minis, sed vita contemplatius est bonum vnius hominis, vita autem actiua est bonum gentis: ergo vita actiua est melior quam contemplatiua
Item nihil est diuinius quam dei cooperatorem fieri (vt dicii Diony. 3. ca. caelestis Hierarchiae). Sed homo efficitur cooperator dei per exercitium vitae actiuae, per quod studet homines ir deum reducere, ergo illud est diuinissimum & nobilissimum.
Item majus bonum non est dimittendum propter minus, sed econuerso. Sed vita contemplatiua dimittitur propter actiuam, vi patet de religiosis, quum transferuntur ad statum praelationis ergo vita contemplatiua non est melior actiua, sed econuerso.
INCONTRARIVM est, quod dicitur Lucae decimo, Maria optimam partem elegit. Elegit autem contemplatiuam ficut Martha actiuam, ergo contemplatiua est melior quam actiua
RESPONSIO. Vita actiua potest dupliciter accipi (v patet ex dictis in praecedente quaestione). Vno modo dicitu vita actiua per quam homo intendit passionibus moderandis ir seipso, & actibus regulandis. Alio modo dicitur vita illa per qui homo existens in seipso bonus nititur diffundere bonitatem ir alios. Si ergo comparetur vita actiua primo modo dicta ad vi tam contemplatiuam, aut comparantur secundum suum totum ambitum, aut solum prout homini conueniunt, si comparantur secundum suum totum ambitum, sic clarum est quod vita contemplatiua est perfectior & nobilior quam actiua vita. Quia vita secundum quam deus & angeli beati viuunt est contemplatiua, & constat quod illa est nobilior & perfectior quam quaecunque vita actiua, per quam homo studet esse bonus in seipso moderando passiones, & regulando actiones, ergo &c. Si autem hae duae vitae comparentur inter se prout soli homini conueniunt, ad huc potest esse dupliciter. Vno modo accipiendo hominem proui est, secundum quemlibet statum, videlicet viae & patrrae: & sic adhuc clarum est quod vita contemplatiua nobilior est & perfectior quam vita actiua. Quia vita patriae est solum contemplatiua secundum illud quod dicit beatus August. de ciuitate dei, aduocabimus & videbimus, videbimus & amabimus, amabimus & laudabimus, ecce quid erit in fine sine fine: vita autem actiua non est nisi in praesenti: &t constat quod vita patriae beata perfectior est & nobilior quam vita praesens quum ista ordinetur ad illam ficut ad finem. In illa etiam ponitur summa beatitudo nostra confistere, quare &c.
Si autem comparentur solum secundum quod conuenium homini in statu praesentis vitae mortalis, adhuc potest hoc esse dupliciter, quia vel potest attendi talis comparatio secundum philosophos qui ignorauerunt futuram vitam, aut secundum fidele theologos, si primo modo sic dicendum est quod vita contemplatiua est nobilior & perfectior quam vita actiua. Vita tamen actiua est magis necessaria. Quod patet, quia illa operatio est nobilior & perfectior, quae est circa nobilius obiectum, & certiori modo, vt patet ex principio libri de anima. Sed operatio intellectus speculationi, in qua consistit vita contemplatiua, est circa nobilius obiectum, & nobiliori modo quam operatio intellectus practici, in qua consistit vita actiua. Nam obiecta operationis speculatiui intellectus sunt deus & substantiae separatae, & res aliae naturales, obiecta vero intellectus practici sunt passiones & operationes humanae, quae non sunt tantae nobilitatis, nec tantam habent certitudinem, imo maximam varietate & incertitudinem vnde in eis fatuum est ponere certitudissem demonstratiuam, sed sufficiunt persuasiones probabiles, vt patet ex I. Ethic. & alii pluribus locis: ergo vita contemplatiua est nobilior & perfectio quam vita actiua. Veruntamen actiua est magis necessaria & magis debita, quia homo naturaliter est animal ciuile, vt dicitur : Poli. Et ideo magis est necessarium & debitum quod homo bene se habeat secundum vitam ciuilem seu actiuam quam secundum vitam contemplatiuam, propter quod peior esi vitiosus in moribus existens magnus philosophus, quam virtuosus in moribus ignarus, vel errans in contemplatione philosophiae.
Loquendo autem secundum theologos adhuc vita contemphtiua est nobilior quam actiua, non solum propter rationem quae prius est adducta, sed etiam quia vita contemplatiua est quaedam praelibatio seu praegustatio vitae futurae beatae: vita tamen actiua est magis necessaria, supposita tamen fide, quia agibilia passim occurrunt homini, in quibus oportet cum virtuose agere, & mandata diuina seruare. Alioquin deuiat a statu salutis aeternae, ad quam tota vita praesens siue practica, siue speculatiua ordinatur: sine contemplatione aucem, aut cum modica contemplatione acquiritur salus, sufficit enim Christiano ad salutem obseruatio manda torum cum credulitate eorum quae per fidem nobis tradita sunt
Si autem loquamur de vita actiua, quae non consistit solum in moderando proprias passiones, & regulando actiones proprias Sed consistit in hoc, quod homo bonus in seipso existens secundum vtramque vitam iam dictam nititur bonitatem in alios diffundere sicut exigit status praelatorum & rectorum. Sic dicendum est g talis vira actiua est nobilior & perfectior quam quaecunque contemplatiua huius vitae. Quod patet tripliciter. Primo, quia illa vita est perfectior & nobilior quae nobilius ordinatur ad perfectionem. Sed vira actiua praedicto modo accepta nobilius ordinatur ad perfectionem quam vita contemplatiua, ergo est nobilior & perfectior. Minor probatur, quia ad effectum nobilius ordinatur agens quam patiens, tam secundum philosophos quam secundum sanctos, sed ad perfectionem ordinatur talis vita actiua per modum agentis & influentis, omnis autem alia vita ordinatur ad perfectionem per modum patientis & in se recipientis, ergo talis vita actiua est simpliciter perfectior & nobilior quam quaecunque alia Secundo sic, illa vita est perfectior quae supponit personam magis perfectam. Sed vita actiua praedicto modo accepta supponi personam magis perfectam quam quaecunque alia vita, ergo es perfectior & nobilior. Minor probatur, quia talis vita actiu praesupponit quantum est ex conditione sua personam perfectam in vita contemplatiua & actiua singulari, vt dicit Greg. in pastorali, rector debet esse actione praecipuus & prae cunctis contemplatio ne suspensus. Nulla autem alia vita supponit sic perfectam personam, ergo talis vita actiua est perfectior & nobilior quam vit. contemplatiua. Tertio sic, status doctorum est perfectior & nobilior quam status discipulorum, secundum illud Luc. 6. Non est discipulus supra magistrum: vbi minus dicit & plus significat, qua diceret discipulus debet esse sub magistro, sicut imperfectus sul perfecto. Sed vita actiua qualis dicta est, est vita docentium & re gentium alios, vita autem aliorum est vita discipulorum, sine sint contemplatiui siue actiui, eroo talis vita actiua est nobilio & perfectior quam vita contemplatiua, vel actiua singularis.
Ad primum argumentum patet responsio ex iam dictis, pro cedit enim de vita actiua quae ordinat ad diffundendum bonitatem in alios. Talis enim est bonum gentis, non autem vita actius singularis per quam homo solum bene disponitur in seipso moderando proprias passiones, & regulando proprias actiones.
Ad tertium argumentum dicendum est quod vita contemplatiua non dimittitur propter actiuam singularem quando religio. sus efficitur praelatus, sed propter actiuam quae est aliorum regitiua & instructiua ficut est de vita quam requirit status praela torum, & ideo talis actiua est melior quam simplex contemplatiua, nec tamen propter talem vitam actiuam dimittitur contemplatiua, imo viuens secundum hanc vitam debet esset perfectu in seipso quantum ad vitam contemplatiuam & actiuam singularem, licet oporteat eum quandoque intermittere actum contemplationis propter necessitates regiminis aliorum.
Argumentum etiam illud non bene procedit quia magis bonum minus necessarium est dimittendum propter minus bonum magis necessarium sicut philosophari cum sit melius quam ditari, tamen a paupere & egente victu dimittendum est philosophari propter ditari. Et per hunc modum vita contemplatiu quamuis nobilior debet omitti propter necessitatem vitae actiuae etiam singularis.
On this page