Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum vita actiua sit maioris meriti quam contemplatiua
gitirio rirrii. Vtrum vita actiua sit maioris meriti quam contemplatius. Tham. 2. 2. 7. 182. ar4. 2.
AD tertium sic proceditur. Et videtur quod vita actiua sit maioris meriti quam contempla iua, quisecundum Greg. super Ezech. Nullum sacrificium est magis deo acceptum quam zelus animarum ¶Sed operatio vitae actiuae per quam aliquis stude saluti proximorum magis pertinet ad zelum animarum quan opera vitae contemplatiuae, ergo ipsa sunt deo magis accepi quare & magis meritoria.
Item illud est magis meritorium cui maior debetur merces quia meritum correspondet praemio & econuerso. Sed vitae actiuae debetur maior merces quam contemplatiuae, ergo &c. Probatio minoris, quia labori commensuratur merces secundum illu primae ad Cor. 3. Vnusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Sed in operibus vitae actiuae est maior labor quam in operibus contemplatiuae vitae, quare &c.
INCONTRARIVM est quod dicit Greg. sexto moralium magna sunt vitae actiuae merita, sed contemplatiuae potiora.
RESPONSIO. Sicut dictum fuit in secundo libro meri, tum proprie dictum non est inter hominem & deum sicut nec iustum proprie acceptum, deus tamem ex liberalitate sua remunera nostra bona opera, tam interiora quam exteriora. Ad ritiones tamen meriti magis accedit opus per quod aliquid videtur redundare ab homine in Deum quam aliud opus quantuncunque fit bonum in se vt ibidem declaratum fuit, dist. 42. Hoc supposito dicendum est quod vita actiua per quam homo bonus in se existens nititur bonitatem in alios diffundere est maioris meriti, quam vita contemplatiua vel actiua singularis. Quod patet, quia illa operapud Deum sunt magis meritoria, per quae plus redundant ab homine in deum, quod cedit aliquo modo in bonum diuinum. Et haec supponuntur ex dictis in 2. lib. Sed per opera vitae actiuae, per quam homo in se bonus existens nititur bonitatem in alios diffundere qualis est vita praelatorum plus redundat in deum, quod cedit aliquo modo in bonum diuinum, quam per quaecunque alia opera, ergo opera talis vitae actiuae sunt maxime meritoria. Minor probatur, quia ad talem vitam actiuam pertinet docere fidem & eam cum opus fuerit defendere non solum verbo, sed facto subeundo martyrium pro defensione fidei & gregis: pertinet etiam ad eam instruere populum de mandatis diuinis; & ob seruantia eorum, & haec aliquo modo cedunt in bonum diuinum non quo ad Deum in seipso, qui bonorum nostrorum non indiget, sed secundum illam interpretationem, qua dicitur quod detensio causae alicuius, cedit in bonum illius cuius est causa, sic enim fides Christi defenditur per praedicationem: & per martyrium quae pertinent ad talem vitam actiuam: per nulla autem opera vitae contemplatiuae vel actiuae singularis cedit aliquid sic in bonum diuinum, quare &c.
Si autem comparetur vita contemplatiua ad vitam actiuam singularem. Sic dicendum est quod duplex meritum est, quoddam respectu dimissionis poenae. Aliud respectu consecutionis gloriae. Primo modo actiua est maioris meriti, quam contemplatiua Cuius ratio est, quia poena per poenam recompensatur. Sed vita actiua est poenalior quam contemplatiua: ergo per opera eius plus recompensatur de poena nobis debita, quam per opera contemplatiuae. Minor probatur, quia opera actiuae consistunt in moderatione passionum per ieiunia & abstinentias, & similia quaeque, poenosa sunt. Item in operibus misericordiae, vestiendo nudos, visitando infirmos, pascendo famelicos, & consimilibus quae re quirunt sumptus & poenam, a quibus omnibus vita contemplatiua libera est, & nihilominus habet dulcedinem adiunctam, quare &c.
Respectu autem consecutionis gloriae vita contemplatius est maioris meriti quam actiua, quantum est ex genere sui actus. Cuius ratio est, quia meritum ex charitate pensatur: sed diligere Deum secundum se ex charitate est magis meritorium, quam diligere proximum propter Deum: ergo illud quod directius pertinet ad dilectionem Dei, magis est meritorium ex suo genere quam illud quod pertinet ad dilectionem proximi etiam proptedeum. Vita autem contemplatiua directe & immediate pertinet ad dilectionem Dei, vita autem actiua ad dilectionem proximi, ergo ex suo genere vita contemplatiua est maioris meriti quan actiua. Potest tamen contingere ex parte hominis quod aliquis in operibus vitae actiuae plus meretur quam alius in operibus vitae contemplatiuae, puta si aliquis tepide insistat operibus contemplatiuae. Alius antem feruenter insistat operibus actiuae, propter Deum, ita quod propter abundantiam diuini amoris, vt eius voluntas impleatur propter gloriam Dei interdum sustinet a dulcedine diuinae contemplationis ad tempus separari.
Ad primum argumentum dicendum quod zelus animarum pertinet ex officio ad vitam actiuam praelatorum, quae est perfectior quam vita contemplatiua, & maioris meriti. Ad vitam autem actiuam singularem si pertineat ex zelo charitatis, per que vnicuique mandauit Deus de proximo suo non praefertur propter hoc meritum vitae actiuae merito contemplatiuae. Sed praefertur quo ad meritum zelus animarum omni sacrificio, & omni dono exteriorum rerum, cum enim ex charitate quiliber plus teneatur se diligere quam alium, magis acceptum est Deo quod aliquis primo ipsi Deo animam suam offerat, per opera contemplatiuae quam animam alterius per alterius per opera vitae actiuae, sed vtrumque simul est Deo acceptabilius.
Ad aliud patet responsio ex iam dictis. Maior enim merce debetur operibus vitae actiuae quam contemplatiuae, quantum ad dimissionem poenae, sed non quantum ad consecutionem gloriae quantum est de genere actus vtriusque vitae. Eodem modo est intelligenda auctoritas beati Gre. 6. moralium in oppositum allegata
On this page