Praeambulum
Praeambulum
OLET etiam quaeri, vtrum virtutes. Prius agit Magister de habitus virtutum & donorum. Hic agit de connexione eorum. Et diuiditur in tres, quia primo A ostendit virtutum connexionem. Et secundo earum aequalitatem, ibi, vtrum pariter. Tertio ostendit charitatis excellentiam specialem ibi, quum duo sint praecepta. Secunda diuiditur in duas partes. Primo ponit opinionem vnam. Et secundo ponit aliam, quam reputat magis veram, & respondet ad rationem primae opinionis. Secunda ibi, alij verius dicunt. Haec est diuisio & sententia generaliter
In speciali sic procedit. Et primo quaerit vtrum virtutes sint adeo connexae, quod separari non possint, sed qui habeat vnam, habeat omnes. Et respondet secundum Hieron. quod sic, quia charita est mater omnium virtutum. Et ideo in quocunque est charitas, in eo sunt omnes virtutes, & vbi non est charitas, nulla virtus est, quod iterum confirmat per Aug. vt patet in litera. Secundo quaerit, vtrum omnes virtutes sint aequales. Et ponit opinionem quorundam dicentium quod non, quia quidam sancti commendantur excellenter ab vna virtute, & non ab alia, si cut Iob commendatur a patientia, Dauid ab humilitate, Moyses a mansuetudine, quod non esset si ille qui excellit in vna virtute, excelleret in omnibus. Vnde dicunt quod vna virtus habetur excellentius, quam alia nulla tamen aeque sicut charitas, quae est mater omnium. Tunc ponit aliam opinionem quam dicit veriorem, quod omnes virtutes sunt pares, sic tamen intelligendo, quod ille qui excellit alium in vna virtute vel est ei par, simili modo se habet ad Deum in caeteris virtutibus, vt si aliquis sit aequalis alij in fortitudine oportet quod sit aequalis in prudentia, alioquin fortitudo vnius esset minus prudens quam fortitudo alterius: & sic non esset aequalis fortitudo, & idem potest deduci in aliis virtutibus. Et respondet ad rationes primae opinionis, quia cum dicitur aliquis praeeminere in aliqua virtute, vt Abraham in fide, hoc intelligitur non quantum ad habitum virtutis, sed quantum ad vsum eius, vel in comparatione ad alios homines qui non aequantur ei in aliqua virtute, & secundum hunc modum dicuntur esse intelligenda quaedam verba Aug. quae ponuntur in litera, per quae videtur insinuare quod vna virtus perfectius habeatur quam alia, Vitimo quaerit cum in duobus praeceptis charitatis tota lex pendeat, & prophetae secundum dictum saluatoris in euangelio, qualite praecepta cerimonialia quae cessauerunt continentur sub praeceptis charitaris quae semper durant. Et respondet quod praecepta cerimonialia inquantum fuerunt figuratiuo, cessauerunt; sed secundum spiritualem intellectum remanent: omnia enim praecepta reducuntur ad decem, & illa decem reducuntur ad duo praecepta, quae sunt dilectio Dei & proximi. In his enim continetur plenitudo legis. Et in hoc terminatur distinctio, &c.
On this page