Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum virtutes morales sint connexae cum Theologicis

QUAESTIO PRIMA. Vtrum virtutes morales sint connexae cum Theologicis. Ttam. . 2 4 65.

CIRCA distinct. istam quaeritur de tribus in generali. Primo de connexione virtutum, & secundon de earum aequalitate. Circa primum primo quaeritur de comnexione virtutum, & secundo de connexione vitiorum. Adhuc circa primum istorum quaeruntur tria. Primum est, vtrum virtutes morales acquisitae sint connexae cum theologicis. Secundum est, vtrum virtutes morales sint connexae intellectualibus. Tertium est, vtrum virtutes morales sint connexae sibi inuicem. Ad primum sic proceditur. Et videtur quod virtutes morales acquisitae sint connexae cum theologicis. Quia virtutes illae sunt connexquarum vna non potest esse sine alia. Sed virtutes morales acquesit, non possunt esse sine theologicis, nec theologicae sine illis: ergo omnes istae sunt ad inuicem connexae. Maior de se patet, sed minor probatur, quodo ad duas elus partes. Et primo quod theologic(& maxime charitas) non pessint hberi sine moralibus, quitota lex per charitatem impletur, secundum illud Rom. 13. Pli nitudo legis est dilectio, sed lex non potest impleri sine actibus virtutum moralium. De illis enim dantur praecepta legis, actus autem praesupponunt habitus, ergo necesse est quod charitas coexigat habitus virtutum moralium.

Item patet quo ad secundum, scilicet quod virtutes morales coexigant charitatem, quia ea quae sunt ad finem habent connexionem cum fine, cum ex eo sumant rationem. Sed virtutes morales, & actus, & obiecta, & fines earum ordinatur ad finem charitatis, ergo coexigunt charitatem.

CONTRARIVM arguitur, primo quod charitas possit haberi sine virtutibus moralibus. Et hoc sic, habens habitum virtutis moralis acquisitae operatur promptem, & faciliter secundum illum habitum, praesentato sibi obiecto. Sed habeni charitatem praesentato sibi obiecto virtutum mortalium non operatur prompte & faciliter, vt patet in illis qui ex conluentudine malorum actuum de nouo conuertuntur ad Denum, & tamen tales habent charitatem, quare &c.

Item probatur quod aliae virtutes possint esse sine charitate, quia virtutes morales acquisitae non amittuntur per vnicum actum, sicut per vnicum actum non acquiruntur, sed habens cha¬ ritatem, amittit eam per vnum actum vitiosum: ergo ea amissa remanent virtutes morales. Et sic necessario non coexigunt charitatem.

RESPONSIO. Ad euidentiam huius quaestionis & sequentium, videndum est primo quot modis virtutes sint adinuicem connexae. Postea deducendum est in singulis modis quo modo se habent virtutes theologicae ad morales, & econuerso

Quantum ad primum sciendum est quod duplex est modus connexionis in generali, scilicet essentialis, & dispositiuus. essentialis adhuc duplex est. Primus est, secundum quem vna virtur dependet ex alia, quantum ad id quod est in sua quidditate & essentia, sicut omnis virtus moralis acquisita dependet a prudentia, & econuerso. Secundus est quum aliqua connectuntur inter se, & non immediate, sed mediante tertio, quod est connexum cum vtroque, & sic virtutes morales connectuntur inter se mediante tertio, scilicet prudentia, vt patebit inferius. Alio modo aliqua connectuntur dispositiue, quae quidem dispositiattenditur inquantum subiectum per vnum eorum disponitur ad melius se habendum in altero, vel in actu alterius. Et istud quantum ad virtutes contingit dupliciter. Vno modo, quia subiectum dispositum per vnam virtutem potest magis perfecte & magis pure elicere actum alterius, quam posset facere sine ea Et sic virtutes morales disponunt ad virtures intellectuales, quihomo bene dispositus per virtutes morales quae sedant motus passionum purius, & perfectius possunt in actum virtutum intellectualium. Alio modo attenditur ista dispositio; secundum quod vna virtus magis firmatur, & magis resistit actui sibi contrario per hoc quod coniungitur alij virtuti, sicut temperantia cum fortitudine magis firmatur ad resistendum actui intemperato quam sine fortitudine. Temperatus enim & fortis magis disponitur vt pen timorem terribilium non committat dictum turpem intemperatum, quam si non haberet fortitudinem: 8 sic patet primum.

Quantum ad secundum dicendum est quod virtutes mora les nou dependent a theologicis primo modo, scilicet, quantum ad essentiam suam & quidditatem, quia sine eis vere possint haberi. Et hoc patet dupliciter. Primo sicut se habent status adinuicem, ita & perfectiones illis statibus conuenientes. Sed statu naturae potest esse sine statu gratiae, & status gratiae sinae statu gloriae, ergo perfectiones istis statibus conuenientes possunt essi sine inuicem, sed perfectio naturalis ad quam potest homo attingere ex naturalibus est virtus moralis acquisita, ergo homo potest habere virtutes morales acquisitas sine theologicis pertinentibus ad statum vitae, vitae seu patriae. Et confirmatur, quia secundum doctores primus homo potuit creari sine gratia in puris naturalibus, in quo statu potuit habere virtutes moraleper eas, quamuis non posset in actum meritorium vitae aeterna Secundo patet idem sic ratione, homo qui potest prompte & faciliter tendere in obiectum conueniens potentiae tam intellectiuae quam appetitiuae est vere virtuosus secundum virtutes, tan intellectuales quam morales. Sed sine charitate ex puris natura libus potest hic homo tendere perfecte & prompte in obiectum conueniens potentiae intellectiuae & appetitiuae, ergo talis es vere virtuosus quantum ad virtutes acquisitas. Maior patet esecundo Ethic. vbi dicitur quod virtus habentem perficit, & quosignum habitus generati est fieri in opere delectationem, pequam homo prompte & faciliter operatur. Minor probatur quia obiectum conueniens intellectui humano secundum praesentem statum est veritas rerum sensibilium, & quae ex sensibilibus potest concludi. In hanc autem vel in eius cognitionem potes homo sine charitate, vt de se patet, quia habens talem cognitionem non amittit eam per culpam per quam tantum amittit charitatem. Obiectum vero virtutis moralis est bonum ex genere, & circunstantiis ordinatum ad debitum finem, & constat quod in tale bonum potest appetitus tendere sine charitate, vt si aliquis det sustentationem alicui indigenti studenti inquisitioni veritatis, ergo sine virtutibus theologicis, & maxime sine charitate potest homo tendere prompte & perfecte in obiectum conueniens virtuti intellectiuae & appetitiuae, hoc autem non esset nisi virtutes acquisitae, tam intellectuales quam morales possent sine theologicis, & maxime sine charitate, quare &c.

Sed dicet aliquis quod nullus actus appetitiuae partis est bonu. & virtuosus nisi ordinetur in fiuem vltimum quem respicit charitas, & sic nullus poterit tendere virtuose in bonum morales sincharitate. Sed istud non valet, quia si istud totum scilicet bonun opus ex genere cum fine proximo non esset opus virtuosum, nis includendo charitatis finem, puta quod hoc totum faciat propter vitam aeternam. Tunc sic se haberet actus ex genere cum suo sine proximo ad finem quem principaliter intendit charitas sicut bonum opus ex genere, puta dare pauperi se habet ad finem proximum. Sed ita est quod bonum opus ex genere non habet aliquam specialem virtutem a qua eliciatur praeter illam quae re¬ spicit finem proximum ergo, similiter totum opus ex genere cum fine suo proximo non haberet aliquam aliam virtutem a charitate a qua eliceretur, quod falsum est, quia tunc sequeretur quod non esset aliqua virtus alia quam charitas, ergo opus bonum ex genere includens finem conuenientem proximum ex hoc est virtuosum. Et hoc vt dictum est, potest esse fine charitate, quare &c. Item virtuosum est attingere ad bonum sibi conueniens secundum suam naturam. Sed bonum conueniens homini secundum quod est homo, est operari secundum rectam rationem, cuius rectitudo potest esse sine charitate, quantum ad cognoscibilia & agibilia naturaliter, ergo vera virtus acquisita potest esse in homine sine charitate. Sic ergo patet quod virtutes acquisitae non sunt connexae cum theologicis primo modo sic, scilicet quod essentia vnius dependeat necessario ex essentia aliterius.

Item nec secundo modo, scilicet per connexionem earum in vno tertio, quia praeter virtutes acquisitas & theologicas no sunt alij habitus nisi dona. Sed ratione donorum non potest esse connexio virtutum acquisitarum cum theologicis, hec econuerso ergo virtutes acquisitae non connectuntur cum theologicis mediante tertio. Quod autem per dona non possint connecti virtutes acquisitae custheologicis patet, quia per easdem rationes, pe quas probatum est quod virtutes acquisitae non necessario dependent a theologicis potest probari quod non dependent a donis, ergo ratione donorum non habent cum aliquo connexionem.

Quantum vero ad tertium modum principalem, scilicet que virtutes aliquae connectuntur seu exigunt se dispositine. Dicendum est quod virtutes morales acquisitae & virtutes theologicae sunt adinuicem connexae, sed differenter, quia virtutes theologicae exigunt morales acquisitas vt purius & feruentius eliciant actum suum, quia illi in quibus non sunt sedatae passiones appetitus sensitiui (quod fit per virtutes morales) non possunt ita pure tendere in cognitionem diuinae veritatis, nec ita feruenter tendere in dilectionem diuinae bonitatis sicut si in eis essent passiones sedatae, quia quanto vna potentia est intensius intenta circa operationem suam, tanto magis alia potentia retrahitur a sua operatione nisi vna operatio tendat in idem cum alia, vel iuuet dispositiue ad aliam, sed quantum ad firmitatem in operando & ad perfectius resistendum omni actui vitioso virtutes morales exigunt charitatem. Charitas enim quamdiu manet, excludit omne peccatum mortale & per consequens omnem actum vitiosum in quo posset tale peccatum contingere. De ratione autem virtutis acquisitae non est excludere omnem actum vitiosum etiam manente virtute. Sed solum facere quod homo regulariter & communiter resistat actui vitioso. Et ideo aliquis qui per grauem motum timoris, vel alterius passionis caderet in peccatum intemperantiae vel alterius generis non obstante virtute morali, per charitatem firmiter stat & repellit omne peccatum. Et sic patet quomodo virtutes morales acquisitae, & theologicae coexigunt se dispositiue.

Ad primum argumentum dicendum quod quamuis charitas imperet actus omnium virtutum moralium, non oportet tamen quod illi actus procedant ab habitibus acquisitis, & nihilominus per actus tales lex impletur quae solum praecepit actus quoad essentiam actus & non quoad modum qui est faciliter & delectabiliter operari quemadmodum ponunt habitus acquisiti. Quod dicitur postea quod ea quae sunt ad finem dependent a fine verum est, sed obiectum charitatis non est finis proximus virtutum moralium, sed solum remotus, & ideo actus virtutum moralium potest esse bonus bonitate morali ex ordine ad finem proximum dato quod actu non ordinetur ad finem vltimum quamuis non possit habere bonitatem meritoriam ad quam requiritur ordinatio eius in finem charitatis.

Aliud argumentum probat quod virtutes morales non dependent quoad essentiam suam a theologicis, nec econuerso, quod est concessum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1