Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum virtutes morales habeant connexionem cum intellectualibus

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum virtutes morales habeant connexionem cum intellectualibus.

SECVNDO quaeritur vtrum virtutes morales habeant connexionem cum intellectualibus & econuerso. Et arguitur quod sic, quia sicut se habet apspetere & cognoscere, sic se habet virtus perficiens appetitum ad virtutem perficientem intellectum. d appetere ex necessitate praesupponit intelligere, ergo virtutes morales quae perficiunt appetitum supponunt ex necessitate virtutes intellectuales quae perficiunt intellectum.

Item probatur quod virtutes intellectuales coexigant morales quia sine illo non potest haberi virtus intellectualis quod sedat pissiones in viribus sensitiuis, sed virtutes morales sunt huiusmodi, ergo &c. Maior patet, quia sedendo & quiescendo fit anirma prudens & sapiens vt dicitur 7. Physic.

IN CONTRARIVM arguitur, quia illi habitus non sunt connexi quorum vnus actus potest stare cum actu opposito alterius. Sed actus prudentiae quae inter virtutes intellectuales magis est connexa cum moralibus potest stare cum electione mala quae est actus oppositus actui virtutis moralis &c. Maior pater, minor probatur per articulum qui dicit qa stante ratione recta in vniuersali & particulari quod voluntanon possit in oppositum error est non posset autem in oppositum nisi praue eliciendo; ergo &c.

RESPONSIO. Dicendum que virtutes intellectuale ram scientiae speculatiuae quam artes non habent essentialem connexionem eum vircutibus moralibus primo modo connexionis, prudentia tamen cum eis habet talem connexionem & econuerso. Patet primum sic illa, quae sic se habent quod facta mutatione i essentia vnius nulla fit mutatio in essentia alterius non dependent ex se inuicem essentialiter, nec per consequens sunt essentialiter connexa, sed ita est de virtutibus moralibus & intellectualibus quae sunt scientiae speculatiuae, vel artes, ergo illae virtute non dependent ex se inuicem nec sunt essentialiter connexae. M. ior patet, minor probatur, quia mutato aliquo secundum iram ve concupiscentiam (quae mutatio pertinet ad virtutem moralem non oportet que mutetur in iudicando quo modo domus deber fieri vel aliquod artificium, nec iudicando an triangulus habeatres angulos aequales duobus rectisquae iudicia pertinent ad artes & scientias speculatiuas, ergo facta mutatione in eo quod pertinet essentialiter ad virturem moralem non oportet fieri mutationem in eo quod essentialiter perrinet ad virtutem intellectiuam quae est ars vel scientia speculatiua. Causa autem huius est quia iudicium artis & scientiae speculariuae in rebus facti bilibus vel speculabilibus non est secundum conformitatem earum ad apperitum, sed secundum se, & prout considerantur in ni tura sua, mutatio autem alicuius secundum appetitum puta secundum iram, & concupiscentiam non facit aliquam mutationem in rebus secundum se, & secundum naturas suas, & ideo non : mutat iudicium artis vel scientiae speculatiuae de talibus. Et sic patet quod artes & scientiae speculatiuae non habent essentialem connexionem cum virtutibus moralibus nec econuerso.

Prudentia tamen hoc modo dependet a virtute morali, & vi "tus moralis ab ipsa. De dependentia autem prudentiae a virtut, morali patet sic, quia ab illo dependet virtus prudentiae essentia liter a quo dependet recta existimatio suorum principiorum. Seca virtute morali, vel ab aliquo ad genus virtutis moralis pertinente dependet recta existimatio de principiis prudentiae, erge &c. Maior patet, sed minor probatur, quia principium ex quo syl logisat, prudentia est recta aestimatio finis, habita enim recta aestimatione de fine puta quod bonum est temperate concupiscere incipit prudentia syllogisare ex isto principio per quae media possit in hunc finem attingere, recta autem aestimatio de fine accipitur secundum conformitatem ad appetitum seu inclinationem apperitu in finem quam conformitatem seu inclinationem facit virtus moralis, siue aliquid ad genus eius pertinens, quia qualis est vnusquisque secundum apperitum talis finis sibi videtur vt dicitur in Ethi. libro, eroo recta aestimatio prudentiae de suis principiis quae sunt ipsi fines dependet a virtute morali & haec fuit minor sequitur ergo conclusio scilicet quod prudentia essentialiter dependet a virtute morali. Similiter virtus moralis depedet essentialiter: prudentia, quod patet sic, electio eorum quae sunt ad finem dependeex consilio, quia electio est acceptatio alicuius praeconsiliati, sed Lelectio pertinet ad virtutem moralem, consilium autem est opus prudtiae inquirentis de his quae sunt ad finem & syllogisantis de his qu fini congruunt, ergo virtus moralis quantum ad electionem eorum quae sunt ad finem dependet ex prudentia, & sic patet quomodprudentia & moralis virtus sunt ad inuicem essentialiter connexae.

Si autem loquamur de secundo modo connexionis sic dicendum est quod virtutes intellectuales non sunt connexae cum moralibus, nec econuerso mediante tertia virtute, quae praeter virtutes acquisitas intellectuales & morales non sunt alij habitus nisi virtutes theologicae & dona, sed in illis vel ratione eorum praedictae virtutes non possunt habere connexionem, quia cum illis necessariam habent connexionem, ergo &c.

De tertio vero modo connexionis scilicet quo virtus coexigis aliam dispositiue tenendum est quod virtutes morales connexa sunt cum intellectualibus, sed differenter, quia intellectuales dependent a moralibus ad hoc vrpurius & perfectius exerceant actum suum. Cuius ratio est, quia omnis virtus intellectualis dependet quantum ad puritate sui actus ex bona dispositione fantasiae, & ex eius sedatione. Hoc autem faciunt virtutes morales quae moderantur passiones quarum excessus impedit bouam dispositionem, & sedationem phatasiae, ergo virtutes in¬ tellectuales dependent hoc modo a moralibus, sed quantum ad maiorem firmitatem, & perfectionem morales dependent ab intellectualibus. Cuius ratio est, quia qui melius nouit naturas rerum melius scit vtilitatem rerum & maxime vitiorum carnalium, melius etiam scit excellentiam & eminentiam boni honestis sed bonum perfectius & certius cognitum natum est perfectius & certius mouere appetitum ad prosecutionem, malum autem ad fugam & detestationem, ergo cum per vircutes intellectuales melius & certius sciantur naturae rerum & per consequens eminentia boni honesti & vtilitas vitiorum, patet quia ipsae disponunt ad hoc vi per virtutes morales firmius & perfectius prosequamur bonim virtutis quod est bonum honestum, & fugiatur vilitas vitiorum.

AD PRIMVM argumentum dicendum qued appetere bonum dependet essentialiter ex cognitione intellectus practici quae pertinet ad prudentiam. Et ideo virtutes morales dependent essentialirer a prudenua. Sed appetitus boni non dependent a cognitione speculatiua, nisi a remotis & dispositiue. Et hoc modo dependent virtutes a scientiis speculatiuis.

Secundum argumentum solum probat quod virtutes intellectuales non dependeant a moralibus nisi solum dispositiue, inquantum bona dispositio phantasmatis fit per sedationem excessus passionum.

AD ARGVMENTVM autem alterius partis quod videtur probare quod virtutes morales non dependeant a pry dentia potest dici sine praeiudicio articuli quod stante iudicio rationis in vniuersali & particulari de aliquo eligendo non quidem secundum actum, sed secundum habitum voluntas potes in oppositum secundum actum, vel stante iudicio rationis secundum actum voluntatis potest in oppositum secundum habitum, quod autem stante iudicio rationis secundum actum vniuersali & particulari voluntas secundum actum pro tunc possit ferri in oppositum non video bene.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2